V. 14 :
filium mulieris viduae de tribu Nephthali, patre Tyrio, artificem aerarium, et plenum
sapientia, et intelligentia, et doctrina, ad faciendum omne opus ex aere. Qui cum
venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus eius.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 7
Misit quoque rex Salomon et tulit Hiram de Tyra, filium mulieris viduae ex
tribu Nephthali patre Tyrio, artificem aerarium, plenum sapientiae, et
intelligentiae et doctrinae ad faciendum omne opus ex aere.
Qui cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus ejus.
(
R3, 7, 13 et
R3, 7, 14) Et hoc mysterii gratia factum est: artifex quippe Tyrius quem adjutorem
Salomonsui assumpsit operis, electos de gentibus verbi ministros
significat. Qui videlicet artifex pulchre dicitur quia filius erat mulieris
viduae de Israel,in qua persona solet nonnunquam praesentis temporis Ecclesia
figurari: pro qua virsuus, videlicet Christus, morte gustata resurrexit, atque in
coelos ascendens, eaminterim peregrinantem ase, reliquit in terris. Non
autem laborandum in explanando, quomodo hujus viduae filii sancti suntpraedicatores,
cum omnes electi se filios fateantur Ecclesiae, cum etiam de eispraedicatoribus Novi
Testamenti, specialiter ei promittatur, dicente Propheta:
Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem
terram.
(
Ps, 44, 17) [mauvais référencement: Ps, 44]
Fecit autem Hiram omne opus Salomonis.
(
R3, 7, 14) Quia nimirum doctores sancti, dum ministerio verbi fideliter insistunt,
opusutique Dei operantur. Quoniam illis loquendo foris viam veritatis
aperiunt, quos intus illustrando ipsead viam praeordinavit aeternam.
Ego, inquit, plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit.
(
1Co, 3) --
Fecit hoc opus ex aere,
(
R3, 7, 14) quia illis committere verbum quaeritdoctor strenuus, qui hoc pie suscipere
acperseveranter custodire desiderant, quique etiam aliis praedicando latius
diffamare,quaeque ipsi didicerint recta satagunt. Aeris namque metallum
valde esse durabile constat, atque omnimodo sonorum.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 7
Misit quoque rex Salomon, et tulit Hiram de Tyro,
filium mulieris viduae, et ex tribu Nepthalim, patre Tyrio,
artificem aerarium, plenum sapientia, et intelligentia, et
doctrina, ad faciendum omne opus ex aere. Qui cum
venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus
ejus,
(
R3, 7, 13 et
R3, 7, 14) etc. Et hoc mysterii gratia factum est. Artifex quippe
Tyrius, quem adjutorem Salomon sui assumpsit operis, electos de gentibus
verbi ministros significat. Qui videlicet artifex pulchre
dicitur, « quia filius erat mulieris viduae de Israel; » in qua persona
solet nonnunquam praesentis temporis Ecclesia figurari: pro qua vir
suus, videlicet Christus, morte gustata, resurrexit, atque in coelos
ascendens eam interim peregrinantem a se reliquit in terris.
Non autem laborandum in explanando, quomodo hujus viduae
filii sancti sint praedicatores, cum omnes electi viritim se filios esse
fateantur Ecclesiae; cum etiam de eisdem praedicatoribus Novi Testamenti
specialiter ei promittatur, dicente Propheta:
Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos
principes super omnem terram.
(
Ps, 44, 17) [mauvais référencement: Ps, 44]Fecit autem Hiram omne opus Salomonis, quia nimirum doctores
sancti dum ministerio verbi fideliter insistunt, opus utique Dei
operantur, quoniam loquendo foris viam veritatis aperiunt, quos intus
illustrando ipse ad vitam praeordinavit aeternam.
Ego, inquit, plantavi, Apollo rigavit: Deus autem incrementum
dedit.
(
1Co, 3) Fecit hoc opus ex aere, quia illis committere verbum quaerit
doctor strenuus, qui hoc pie suscipere ac perseveranter custodire
desiderent, quique etiam aliis praedicando latius diffamare quae ipsi
didicerint recta satagant. Aeris namque metallum valde esse
durabile constat, atque omnimodo sonorum.
Auctor incertus
Liber 4, Caput 4
Ut interim omittam quid intrinsecus lateat sacramenti, quod de terra
Israelad Sidoniam mittitur regionem, unde caput omnium et causa malorum
Jezabel ortafuit, illud breviter perstringatur, quod pergit ad viduam
penuria laborantem,et in ipso vitae mortisque confinio destitutam, quae
exierat ut lignacolligeret, et tam sibi quam parvulis extremam victus
substantiamprocuraret.
At Elias videt mulierem inediae squalore confectam; non movetur,
noncunctatur, non revocat pedem, sed ingerit se et immergit, fitque ei
ipsegravior fame, et dicit ad eam: Da mihi parum aquae ut bibam
(voir:
R3, 17, 10)
.
O si tibi, beate homo, vidua respondisset, et justa te voce
repellensdiceret: Quid petis a me quod omnibus abstulisti, quid quaeris
a muliere quodmundo negasti? Haec omnium necessitas et penuria, oris tui
auctoritate prolataest; ego a te refici, ego a te debeo satiari, tu
venis ad me! Sed nullo horummulier, nec corde nec ore usa sermone est,
mox devota mens et evangelicae nonindigna mercedis, frigidae aquae
poculum prophetae defert sitienti.
Addit quoque Elias et dicit, Affer mihi etiam buccellam panis in
manu. At illa, Vivit Dominus Deus tuus si est mihi panis, nisi manus
plena farinae in hydria; en colligo duo ligna, ut ingrediar, et
faciam illud mihi et filio meo, et manducabimus, et moriemur
(voir:
R3, 17, 11 et
R3, 17, 12)
.
Sed quid ad haec Elias? Confide, inquit,et intra, et fac secundum
verbum tuum; sed prius fac mihi inde subcinericium, tibi autem et filio
tuo facies postea
(voir:
R3, 17, 13)
.
O magnificum mulieris animum, o immutabile mentis propositum, o
verevenerabile per saecula factum! Poculum petit, mox offert; et quod
regibus jamforsitan deerat, quod divites non habebant, hoc vidua ex
abundantiaerogabat.
Pascit pane, quae cum filio die postero erat moritura, nec habere se
negat,sed fatetur simpliciter, nec metuit prodere veritatem; et non tam
postulantiquam quodammodo exigenti omnem causam pandit in medium;
quantitatem victus, etnumerum personarum, ut non tam hospitem velit
habere quam judicem.
Non dixit, Non possum facere quod jubes; nec ait, Considera viduam, non
tamde se quam de filio tabescentem; considera parvulorum chorum, nec me
illisauferas, nec matrem patiaris tanta orbatam prole derelinqui.
Non ait: Tu es utique qui orbem terrae famis sententiae condemnasti, te
omnehominum genus irascente deperiit; deinde transiisti patriam, terram
pene omnemgentis tuae et provinciam peragrasti; nusquam tibi dives
occurrit, nusquamlocuples obviavit, qui esurientem susciperet et
reficeret jejunantem.
Ego tibi sola occurri, aut ego jam sola remansi, quae praeter
penuriaeegestatem etiam mole opprimor filiorum, quae tantam natorum
plebem plaga ipsapatior graviorem.
Exeo domum, non ut spicas colligam, sed ligna; non ut alimoniam
deferam, sedfomenta, et quos a fame liberare non possum, conor saltem a
frigoredefensare.
Certe quia tam crudelis, ut non consideres quid injungas, illo sane
contentusesse debueras, ut nobiscum ederes pariter quod remansit; vel
prius sineresparvulos satiari, tunc tibi quod remansit offerri; sed
singulariter tibipraecipis fieri cibos; et non solum singulariter, sed
te vis primitus satiari;nulla te miserorum convenit cura, nec te ipsa
naturae religio interpellat,parvulis et lactentibus extremum de ipsis
dentibus auferre vis cibum.
Sed illa horum nihil aut egit aut dixit, quinimmo intrepida currit,
etimperata consummat.
Erat in illo tempore spectaculum angelis hominibusque gratissimum, quod
intergentes terra profana, vidua mulier jam tunc esset filia Abrahae,
multohospitalior ipso parente, multo humanior fidei genitore.
Erat quidem Abraham hospitalis, et erga peregrinos magno detentus
affectu;sed erat vere opulens, erat dives; aderat ei posse quod vellet,
quia nec minorerat animus quam facultas, nec census animum
superabat.
Haec vero quae non solum marito, sed et facultatibus viduata, non
solumnatalibus tenuis, sed et temporis malo constricta, ad tantam
deveneratpaupertatem, ut in domo nihil nisi quod augeret famem possidere
potuerit,scilicet parvulorum turbam, ipsa inedia graviorem; sed in his
omnibus malis,liberalis animus devotus perstabat; pergit, et, ut
praeceperat homo Dei,fideliter complet, suscipit prophetam et
recipit.
Quo ergo ore, quibus vocibus hanc feminam laudem, nihil mihi dignum
occurritquod tantae virtutis animum valeat exaequare; considero enim
quemadmodum studiohumanitatis omnem vim despexit naturalis affectus, non
de se, non de parvulis:nihil eam a mentis proposito revocaverit, nec
proprii sexus infirmitas, necmaterna erga parvulos viscera
pietatis.
Occidit in se naturae officia hospitalitatis intuitu, et effectus est
devotuserga hospitem matris animus, filiorum crudele sepulcrum: quantum
enim spectatad illam, mortui sunt parvuli, et genitricis quodammodo
manibus strangulatiatque sepulti, quantum autem ad Dei misericordiam,
non mortui vere sunt, necfame vel inedia consumpti, quia soli, caeteris
pereuntibus, convaluerunt.
Confestim siquidem et propheta fidem divina mercede remunerans ait,
Vivit Dominus, quia hydria farinae tuae non deficiet, et vas olei non
imminuetur
(voir:
R3, 7, 14)
.
Facta est igitur manus viduae perenne torcular, et mola
jugiterfundens.
Ecquid dico mulieris manum? In verbo prophetae tota domus viduae
piorumcellarium facta est, non ibi ros, non pluvia, non veris aura, non
calidi soles,non nimbus necessarius, non aratrum, non agricola, non
colonus, sed omnia et inomnibus sermo prophetae affatim viduae
ministrabat.
Sciendum tamen quod in Septuaginta interpretibus haec vidua non unum
tantumfilium, sed plures habuisse narratur.
Mulier vero quae fuisse scribitur in Sarepta, Ecclesiae typum gestabat,
quaea suo diutius Conditore deserta, populum rectae fidei nescivit;
egena stipenutriebat, id est, verbum fructus experte docebat, donec
adveniret sermopropheticus, qui exsiccato vellere Israelis, utpote
clausa janua coeli, famepericlitabatur in Judaea: quae ob hoc dicta est
vidua, quia utpote gentilisnecdum fuerat divino cultui mancipata, nec
sacram legis habebat notitiam.
Sarepta autem civitas, quae interpretatur Incendium, sive Tribulatio
panis,vel panis Angustia, praesens accipiendus est mundus, in quo
incendium pessimaeconflagrat cupiditatis, ubi rebus supervacuis
acquirendis quasi aucupandi curaimpendebatur, ubi dire satis incendium
panisque spiritalis antea fiebatangustia.
Ergo, ut de Elia Scriptura pronuntiat, Dominus noster ad nationum
Ecclesiamveniens, et eam extra portam civitatis, patrio videlicet in
errore reperiens,non eam signis et mirabilibus maximisque portentis, ut
Israeli fecerat, ad confessionem sui nominis provocavit, sed verbo eidem
tantummodo imperavit, dicens,
Da mihi pauxillum aquae in vase ut bibam, et buccellam
panis in manu tua
(
R3, 17, 10 et
R3, 17, 11); aqua enim in vase fides accipienda est cordis, qua crediturad
justitiam; buccella vero panis in manu, misericordiae intelligendum
estopus; fides quoque et opera vinculo sibi quodam indissolubili
connectuntur; ubienim una defuerit, altera penitus non stabit: quia, ut
Jacobus apostolus ait,
Fides sine operibus mortua est
(
Jac, 2, 20), et opera sine fide inaniaredduntur et frivola.
Ecclesia ergo in typo illius mulieris viduae, juxta Domini praeceptum
adafferendum eidem aquam pergendo, quodam modo fidem sui cordis
praeparatamostendit Domino.
Panem sibi confitetur necdum fuisse, condigna videlicet opera
divinaeculturae, sed modicum se testatur habere farinae in hydria, et
paululum olei inlecytho.
Pugillum farinae in hydria naturalem indicat legem, quae divina
largitionehumanae naturae insita est, per quam discernitur bonum vel
malum, et ut quodsibi quisquam fieri non vult, ipse non faciat.
Paululum olei in lecytho rationabilis accipiendus est intellectus, per
quemcreatura intelligit Creatorem, et piis operibus eidem placere
studet; quaeidcirco se dixit parum habere, quia necdum per baptismi
sacramentum spiritalisgratiae acceperat donum. Ibi tamen farina oleumque
ore prophetico benedicitur,id est.
fructus et hilaritas charitatis, sive gratia corporis Dominici, et
chrismatisunctio, indefectivo verbi coelestis munere fecundatur; cujus
hactenus in vasisoleum gaudii spiritalis et benedictionis farina non
deficit, caeteris, quae noncredunt, gentibus inopiae panis divini,
miseriae et venatui deditisinutili.
Quod autem ait duo se ligna colligere, ex quibus modicum / farinae
coqueretquod habebat, et cum filiis suis comedens, mortis exitium
exspectaret, itaaccipiendum est: In duobus lignis, non solum ligni
nomine, sed etiam numerolignorum crucis mysterium praesignabat, per quam
sibi et filiis suis, id est,populo, qui Christo fuerat crediturus, panem
vitae perpetuae dari credebat,praeteritis peccatis per lavacrum baptismi
mori, illo videlicet genere quoDominus in Evangelio praedicavit,
Beati qui non viderunt et crediderunt
(
Jn, 20, 29).
Per panem vero subcinericium, parvulum illud jam praefigurabat, quod
inexordio fidei observare gentes per epistolam apostoli decrevisse
leguntur: utab idololatriae se tantummodo cultu, et a fornicatione ac
suffocatisabstinerent; haec enim quae rudibus adhuc et feris hominibus,
ab apostolisconsilio sapienti indulta sunt, ad comparationem evangelicae
praedicationis, adquam postmodum introducti sunt, valde exigua et parva
fuisse noscuntur.
Quod autem ait, Mihi primitus facito, hoc voluit ad omnes
credentes ex gentibus, ut non suis meritis ascriberent, quod obdurato
spretoque Israele ipsi salvati sunt; sed sibi, qui ut crederent eisdem
misericors exstitit, qui aut dictum est ad Cain, Non recte offert,
qui non recte dividit : hoc est, qui non
Deo, sed sibi omne bonum quod habet ascribit.
Sive aliter: Panis subcinericius, historia accipienda est legis,
quaespiritalem intelligentiam opertam continebat in littera.
Per fermentatum vero panem, Evangelii intelligenda est praedicatio,
quiaTestamento veteri, tamquam fermentum, inserta sunt testimonia.
Quod autem pascentem se pavit Elias, ita intelligendum est: universi
enimfideles, licet sua fide et piis operibus Deum pascant, tamen ut hoc
habeant abillo eisdem condonantur:
Omne
enim
datum optimum
, ut scriptum est,
et omne donum perfectum de sursum est, a luminum Patre
descendens
(
Jac, 1, 17); divina enim, metuentibus Deum, nequaquam penitus
minuentur.
Rursum aliter, per panem subcinericium, quem sibi verus Elias Dominus
noster,nationum Ecclesiam praecipit exhibere, quid aliud accipiendum
est, nisipoenitentium satisfactio, id ipsum Psalmographo sub persona
poenitentiscanente, cum dicit,
Quia cinerem sicut panem manducabam, et potum meum cum fletu
temperabam
(
Ps, 101, 10)? His enim satisfactionibus Dominus se pascihortatur.
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 3, Caput 7
Misit quoque rex Salomon, et tulit Hiram de Tyro filium
mulieris viduae de tribu Nephthalim, patre Tyrio artificem
aerarium
(
R3, 7, 13 et
R3, 7, 14).
Unde et in Paralipomenon legitur:
Misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Huram patrem
meum, filium mulieris de filiabus Dan, cujus pater Tyrius fuit
(
Ch2, 2, 12 et
Ch2, 2, 13).
Et notandum, quod in Malachim Hieram dicitur: in Paralipomenon vero
Huram.
Hiram enim interpretatur, vivit sublimis: Huram autem, Deus
excelsus.
Hiram in Malachim dicitur fuisse de Tyro, et filius mulieris viduae de tribu
Nephthalim patre Tyrio.
Sciendum quod de tribu Nephthalim pater ejus fuerit, quo mortuo, uxor ejus,
quae hic mulier vidua scribitur, eumdem Hiram in Tyrum misisse docendi gratia
dicatur, et a quo doctus in Tyro fuit, pater ejus Tyrius vocatur.
Idcirco patre Tyrio fuisse dicitur, cum utique pater ejus de tribu Nephthalim
fuerit.
Quod vero in Paralipomenon legitur, Huram regem dixisse:
Misi tibi virum prudentissimum et scientissimum Huram patrem
meum
(
Ch2, 2, 12): patrem dignitatis gratia eum vocat, sicut in plerisque locis
legitur.
Filium vero mulieris de filiabus Dan eum vocat, quia mater ejus de tribu Dan
fuit, de genere Solomith sororis Ooliab filii Aizamas, cujus filius Solomith
Aegyptius in eremo lapidatus est: non enim eadem Solomith sponte eidem Aegyptio
conjuncta fuit, sed vim ab eo perpessa est.
Idcirco meritis ejus factum fuisse dicitur, ut de filiabus ejus talis
nasceretur, qui operaretur in domo Domini.
Nam et meritis Balae concubinae Jacob quondam factum fuisse autumant, quod
mortua Rachel, non solum Joseph in loco filii educavit: verum etiam pro
fratribus ejus intercessit, ut immemor esset injuriae fratrum suorum.
Et pro hac re Dominus ei tribuit, ut de uno ejus filio Dan nasceretur Ooliab
socius Beseleel, qui aedificaret domum Domini; et altero ejus filio Nephthalim
nasceretur Hiram, qui domum Domini in Jerusalem fabricaret.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)