V. 7 :
Porticum quoque solii, in qua tribunal est, fecit: et texit lignis cedrinis a
pavimento usque ad summitatem.
Poètes
Commentaires
Hugo de Sancto Victore
-1141
Liber 1, Caput 3
Aedificavit quoque domum saltus Libani.
(
R3, 7, 2)
Propter immensitatem et multitudinem operis saltui comparatur domus; vel quia
ex illo materia sumpta est.
Quatuor deambulacra inter columnas cedrinas fecit, et tabulatis cedrinis
vestivit totam cameram, quae quadraginta quinque columnis sustentabatur. Unus
autem ordo habebat columnas quindecim.
(
R3, 7, 2 et
R3, 7, 3) Secundum hanc dispositionem tres ordines intrinsecus erant
columnarum; et quatuor deambulacra, hoc est intervalla. Et inter columnas a
pariete usque ad primum ordinem, unum intervallum; a primo ad secundum, alterum; a
secundo usque ad tertium aliud; a tertio item usque ad parietem iterum aliud.
In Hebraeo habetur: Tabulata cedrina desuper ordines columnarum quadraginta
quinque. Quindecim unus ordo. Quod sic intelligi potest, ut non
quadraginta quinque columnas, sed tabulata, id est tabulas quadraginta quinque, quibus
tabulatum compactum est esse dicamus; et tres ordines in tabulato, quorum singuli
quindecim tabulas continebant. Hoc est quod dicit, cooperatura tres
ordines, subauditur habebat, respicientes alterum ad alterum ter. In ipsis ordinibus
singulae tabulae ordinis unius singulas tabulas alterius ordinis oppositas
respiciebant; ita, quod altera ad alteram jungebatur ter, id est, tres in singulis
ordinibus aliis tribus alterius ordinis oppositis connecterentur, insertis capitibus
alterius ad alteram.
Et super columnas quadrangulata ligna in cunctis aequalia.
(
R3, 7, 5)
In Hebraeo hoc sic habetur. Et omnia ostia et postes quadrata unum
contra alterum. Quod autem dicit hic, ostia quadrata, id est, desuper non
rotunda; ad comparationem fortassis dictum est eorum quae erant in introitu oraculi
sic formata.
Et porticum columnarum fecit,
(
R3, 7, 6) id est, porticum in qua similiter columnas posuit, quae porticus longa erat
quinquaginta cubitorum secundum latitudinem domus:
et alteram porticum in facie majoris porticus,
(
R3, 7, 6) id est ante majorem porticum.
Porticum quoque solii in qua tribunal fecit.
(
R3, 7, 7)
Solium regnantis, tribunal judicantis, et est domuncula in qua sedetur ad
judicandum; seorsum ad dictandam sententiam, vel palam ad proferendam.
Tam intrinsecus, quam extrinsecus serrati,
(
R3, 7, 9) id est secti et politi in utraque superficie parietis.
Et extrinsecus usque ad majus atrium
(
R3, 7, 9) porrecto tali opere. Majus atrium extrinsecus, minus atrium
interius.
Necnon, et in atrio domus Domini interiori; et in porticu domus
Domini,
(
R3, 7, 12) tale opus factum est. Quod autem in structura parietum per varios ordines, nunc
quadratos, sive politos lapides posuit, nunc cedros, id est ligna imputribilia;
idcirco factum, ut varietas ipsa structurae gratior fieret atque decentior.
Alia autem fuerunt atria domus Domini; alia domus regis, sive extrinseca,
sive intrinseca.
Et finxit,
(
R3, 7, 15) id est artificiose composuit vel formavit
duas columnas aereas,
(
R3, 7, 15) id est ex aere fusas. Istae columnae non ad portandam fabricam, sed
ad ornatum factae sunt, et in porticu templi erectae.
Altitudinis octodecim cubitorum;
(
R3, 7, 15) in circuitu, duodecim cubitorum, hoc est quod
linea duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque,
(
R3, 7, 15) haec erat mensura rotunditatis. Si linea duodecim cubitorum
cingeretur, ambiret eam et totam rotunditatem ejus complecteretur. Vel
ambitus columnae secundum ductum linearum duodecim cubitorum erat, vel linea fusili
opere illi circumducta, ambiebat eam duodecim cubitorum. Capitella
summitatibus columnarum superposita magna erant singula altitudine quinque cubitorum,
quorum opus, et factura talis describitur. Utrumque capitellum fusile erat, (
R3, 7, 17)
quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere contextarum.
Quemadmodum ex hac descriptione apparet ipsa capitella non solida, sed
perforata undique fusa sunt, ut connexiones eorum introrsum, et exterius retis formam
exprimerent. Quae connexiones et perplexitates septem modis ab imo sursum
in capitelli ambitu variatae sunt, quos modos septem versus notant. Deinde
duo ordines malogranatarum in circuitu capitellum ambiebant, ut ipsa malogranata
extrinsecus pendentia quasi tegere viderentur retiacula capitellorum, id est ipsa
capitella, quae erant super summitatem columnarum. Capitella autem
ista, quae erant super summitatem columnarum quasi opere lilii fabricata erant, (
R3, 7, 19)
id est, in eisdem capitellis cum malogranatis similitudo foliorum lilii facta erat
desuper in ipsis. Quod sequitur: In porticu quatuor cubitorum, (
R3, 7, 19)
obscurum est. Et fortassis sic intelligi potest, quod ipsa capitella
desuper non rotunda ad similitudinem columnarum quibus superposita erant, sed quadrata
fuerunt habentia in singulis lateribus quatuor cubitos. Quod ergo ait: In
porticu quatuor cubitorum; non sic legendum ut ipsa porticus quatuor cubitos habuisse
dicatur; sed potius ipsa capitella quatuor cubitos habentia fabricata fuisse in
porticu. Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper juxta
mensuram columnae contra retiacula. (
R3, 7, 20)
Utrum haec secunda capitella prioribus superposita fuerint, an juxta posita,
non satis littera manifestat. Fecit quoque mare fusile. (
R3, 7, 23)
Luterem magnum significat fusilem ex aere rotundum desuper in circuitu
triginta cubitorum, per transversum decem. Quod dicit resticulam
triginta cubitorum (
R3, 7, 23) cinxisse luterem; vel sic accipiendum est, quod simpliciter
quantitas ambitus significata sit, cum fune tantae longitudinis posset ambiri; vel
restem intellige torquem aeream ex ipso opere fusam in similitudinem restis ipsum
mare
ambientem. Sculptura subter labium circumibat illud decem cubitis. (
R3, 7, 24)
Quomodo decem cubitis circuire poterat, cum dictum sit ipsum ambitum triginta
fuisse cubitorum? Annon totum circuibat, sed decem tantum cubitis ipsius ambitus
sculpti fuerunt. An deorsum ambitus arctabatur subter labium, ut decem
cubitis subter labium posset ambiri, ubi sculptura erat in circuitu in duobus
ordinibus circa inferiorem partem luteris, ubi duodecim boves ex aere fusos super
quos
positus fuerat, contingebat. Sic enim videtur, quod basis luteris
significata sit quadrata decem cubitorum in singulis lateribus, in qua erant duo
ordines sculpturarum histriatarum hobus supposita duodecim; super quam ipsum mare
fundatum erat. Crassitudo autem luteris, (
R3, 7, 26) id est spissitudo
erat trium unciarum: duo millia batos capiebat luter; et tria millia
metretas. (
R3, 7, 26)
Par quantitas in dissimili numero. Idem enim valent, vel si de
eadem mensura legitur, tantum sunt duo millia bati in siccis per cumulum; quantum
tria
millia in liquidis per planum. Cumulata enim mensura, planam continet totam
et dimidium ejus. Et fecit decem bases aereas. (
R3, 7, 27)
Istae bases non ad mare, sed alios luteres praeparantur, quibus singuli
superpositi sunt. Ipsum opus basium interrasile erat; (
R3, 7, 28) id est,
interrasile opere factae sunt bases. Et sculpturae inter juncturas, et
inter coronulas, et plectas: leones, et boves, et cherubim, et inter juncturas
similiter, et subter leones, et boves quasi lora ex aere dependentia. (
R3, 7, 28 et
R3, 7, 29)
Obscura est descriptio nec facile, quid intelligendum sit, agnoscitur.
Videtur autem significare quod in ipsis basibus per singula latera diversi
fuerint ordines sculpturarum, et ubi illi ordines sive versus jungebantur sulpturae
variae in lineam ductae, inter versum, et versum discretationem facientes.
Ipsi autem versus quasi areolae quaedam inter lineas et lineas patentes,
habebant circulos insculptos in similitudinem coronarum et plectarum quorum alii
leones, alii boves, alii cherubim continebant. Et inter juncturas similiter desuper,
ubi desuper? Fortassis hoc dicere vult, quod ejusmodi sculpturae non per totum factae
sunt, sed sursum, et deorsum in lateribus basium quasi orae quaedam et sculpturae.
Et subter leones, et boves quasi lora ex aere dependentia. Et quatuor
rotae per bases singulas, et axes aerei, (
R3, 7, 29) et humeruli a quatuor partibus erecti,
quasi ad continendas bases rotis superpositas, et luterem basibus impositum. Os
quoque luteris intrinsecus erat. (
R3, 7, 31)
Sic dicere videtur, quod a fundo luteris intrinsecus quasi fistula rotunda
surgens in altum, cubito, et dimidio tenebatur, cujus altitudinis cubitus quidam supra
luterem eminebat. Dimidius autem cubitus intra profundum luteris erat.
In cujus fistulae summitate os erat ipsius luteris, per quod aquae
egrediebantur. In angulis autem columnarum, (
R3, 7, 31) id est basium,
variae coelaturae erant; et media intercolumnia, (
R3, 7, 31) id est, quae inter angulos
erant, quadrata erant, et non rotunda. (
R3, 7, 31)
Haec sunt latera basium plana, quae intercolumnia vocat quadrata; quia super
quatuor numerulos in quatuor angulis erectos apparebant. In summitate
autem basis, (
R3, 7, 35) id est, ipsa basis in summitate sua erat unius cubiti et
dimidii, (
R3, 7, 35) ut convenienter luterem superpositum portaret. Sculpsit
quoque in tabulatis illis quae erant ex aere, et in angulis; (
R3, 7, 36) fortassis
humerulos significat, qui in angulis erant columnarum, in quibus similiter sculpturae
factae sunt. Mare autem posuit ad dexteram partem templi contra
orientem ad meridiem, (
R3, 7, 39) id est in angulo, ubi orientalis et meridionalis paries
domus jungebatur. Columnas duas, et funiculos capitellorum super
capitella columnarum duos. (
R3, 7, 41)
In Hebraeo sic est: Columnas duas et coronas super capita columnarum, et
retiacula duo. (
R3, 7, 41)
Per coronas super capita columnarum aliquis fortassis intelligat, nihil aliud
significari nisi ipsa capitella rotunda, columnis superposita. Quia autem
funiculos nominavit, aliud voluisse videtur, quod tamen non satis patet nisi in ipsis
capitellis sculpturam factam fuisse dicamus in modum coronae, vel funis circumducti
et
ambientis.
Commentaires
Hugo de Sancto Victore -1141