V. 25 :
Et stabat super duodecim boves, e quibus tres respiciebant ad aquilonem, et tres ad
occidentem, et tres ad meridiem, et tres ad orientem: et mare super eos desuper erat:
quorum posteriora universa intrinsecus latitabant.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 7
Et stabat super duodecim boves.
E quibus tres respiciebant ad aquilonem, et tres ad occidentem, et tres ad
meridiem, et tres ad orientem.
(
R3, 7, 25) Duodecimergo boves duodecim sunt apostoli, et omnes qui vice eorum regendam
inChristo susceperunt Ecclesiam sanctam. Qui nimirum boves mare sibi super
impositum portant, cum apostoli apostolorumquesuccessores injunctum sibi evangelizandi
officium, prompta implere devotionesatagunt. Tres ad aquilonem, et tres ad
occidentem, et tres ad meridiem, et tres ad orientemrespiciunt, cum universis quadrati
orbis partibus fidem praedicant sanctaeTrinitatis.
Quorum posteriora universa intrinsecus latitabant.
(
R3, 7, 25) Quia qua mercede sancti praedicatores in perpetuum donentur, in interni
arbitriexamine dispositum est, sed nobis qui adhuc foris sumus manet omnimodo
occultum:quibus tamen hoc esseoccultum nullatenus potest, quia qui lavacrum baptismi
ad salutemaccipit, et veram fidem, spem, et charitatem debet habere, nec sine his
tribusvirtutibus quisque aliquid jam operari, neque intrare ad vitam valet: unde
rectesubjungitur:
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 7
Et stabat super duodecim boves: e quibus tres respiciebant ad
Aquilonem, et tres ad Occidentem, et tres ad Meridiem, et tres
ad Orientem.
(
R3, 7, 25) Duodecim ergo boves duodecim sunt apostoli et omnes qui vice
eorum regendam in Christo susceperunt Ecclesiam sanctam. Qui
nimirum boves mare sibi super impositum portant, cum apostoli,
apostolorumque successores, injunctum sibi evangelizandi officium
prompta implere devotione satagunt. Tresque ad Aquilonem, et
tres ad Occidentem, et tres ad Meridiem, et tres ad Orientem respiciunt,
cum in universis quadrati orbis partibus fidem praedicant sanctae
Trinitatis.
Liber 3, Caput 7
Quorum posteriora universa intrinsecus latitabant.
(
R3, 7, 25) Intrinsecus namque latitant universa boum posteriora, quia qua
mercede sancti praedicatores in perpetuum donentur, in interni arbitris
examine jam dispositum est, sed nobis, qui adhuc foris sumus, manet
omnimodis occultum. Quibus tamen hoc esse occultum nullatenus
potest, quod omnis qui lavacrum baptismi ad salutem accipit et vitam,
fidem, spem et charitatem debet habere, nec sine his tribus virtutibus
quisque aliquid jam operari neque intrare ad vitam valet.
Unde recte sequitur:
Auctor incertus
Liber 3, Caput 22
Mare hoc fusile in figuram lavacri salutaris, quo in remissionem
peccatorumemundamur, factum est.
Namque sacerdotes in eo lavabantur, ut Verba dierum aperte
testantur.
Sacerdotes autem constat omnes electos typice in Scripturis vocari, eo
quodsint membra summi sacerdotis Domini Jesu Christi.
Et recte huic vasi Scriptura maris nomen indidit, in memoriam videlicet
marisRubri, in quo prius per exstinctionem Aegyptiorum, et populi Dei
liberationem,baptismi forma praecessit; exponente Apostolo ac dicente,
Quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes
mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in
mari
(
1Co, 10, 1 et
1Co, 10, 2).
Sacramentum autem baptismi et vitae a nobis munditiam quaerit in hoc
saeculo,et vitae nobis aeternae gloriam promittit in futuro.
Quod utrumque in mari hoc aeneo una sententia designatur, cum esse
decemcubitorum a labio usque ad labium perhibetur.
Decem namque praeceptis in lege Dominus omnia quae facere debeamus
expressit;denario aeque mercedem benefactorum signavit, cum hunc in
vinea laborantibusdandum esse praedixit.
Erat ergo mare decem cubitorum a labio usque ad
labium
(
R3, 7, 23); quia a primobaptizato usque ad ultimum, qui in nomine Jesu
Christi in fine saeculibaptizandus est et crediturus, omnis fidelium
chorus unam eamdemque viamveritatis ingredi, et communem a Domino debet
coronam sperare justitiae.
Rotundum erat in circuitu, ut orbis universus in gyro, lavacro vitae a
sordepeccatorum designaretur esse mundandus.
De quo bene subditur,
Quinque cubitorum altitudo ejus
(
R3, 7, 23), quia nimirumquidquid visu, quidquid auditu, quidquid olfactu,
quidquid gustu, quidquidtactu delinquimus, totum hoc nobis gratia Dei
per ablutionem vivifici fontisrelaxat.
Sed non sufficit praeteritorum remissio peccatorum, si non quisque
bonisdeinceps insistere studuerit operibus.
Alioquin diabolus qui exierit ab homine, si hunc a bonis vacare actibus
viderit, multiplicius redit, facitque novissima hominis illius
pejora prioribus.
Unde apte subditur:
Et resticula triginta cubitorum cingebat illud per
circuitum
(
R3, 7, 23).
Per resticulam namque disciplina praeceptorum coelestium, qua a
nostrisvoluptatibus religamur, potest apte signari, Scriptura dicente,
Quia
funiculus triplex difficile rumpitur
(
Ec, 4, 12): quia nimirumobservatio mandatorum Dei, quae in cordibus
electorum, fide, spe et dilectionesupernae retributionis firmata est,
nullo temporalium rerum potest obstaculo dissolvi.
Et resticula mare ambit, cum sacramentum baptismi quod
accipimus, piiscommunire operibus studemus.
Quae nimirum retiacula apte triginta dicitur esse cubitorum; quinquies
etenimseni triginta faciunt.
Senario autem numero in quo Dominus hominem et fecit cum non esset, et
cumperiisset refecit, recte bona operatio etiam nostra figuratur.
Et sex per quinque multiplicantur, ut ad triginta pervenias, cum omnes
nostricorporis sensus divinis humiliter subjugamus imperiis.
Possumus autem et aliter hunc tricenarium mystice maris numerum
noninconvenienter accipere: ter enim deni faciunt triginta, et genus
humanum postdiluvium ex progenie trium filiorum Noe latitudinem totius
orbisimplevit.
Seni quippe prosapia Asiam, Cham posteri Africam, Japhet soboles
Europam etinsulas maris obtinuit: quia et mysterium baptismi cum
exsecutione bonorumoperum et spe coelestium praemiorum cunctis erat
nationibus ministrandum, apteresticula triginta cubitorum mare illud in
quo baptismatis unda figurabatur,cingebat.
Sed hoc dicendum, quod Dominus triginta habebat annos aetatis, cum
venit adJordanem baptizandus a Joanne: qui quoniam suo baptismate, quod
tricenariusaccepit, undam nobis lavacri salutaris consecravit, recte
mare, quod nostrumbaptisma figurabat, triginta cubitorum restis
circuibat: ut significaretur donoillius qui baptisma sine peccato
subiit, baptisma nobis omnibus in eumcredentibus in remissionem
peccatorum dedicari.
Et sculptura subter labium circuibat illud decem cubitis
ambiens mare, et duo ordine sculpturarum striatarum erant
fusiles
(
R3, 7, 24).
Cum praedictum sit supra quod resticula triginta cubitorum mare
circuierit,et nunc addatur quia sculptura haec subter labium posita
decem cubitisambierit, patet ex utraque relatione, quia vas erat in
modum phialae, repandumac diffusum; quod a triginta cubitis circuitus,
quos habebat in labio, usque addecem est cubitos coaptatum.
Sculptura autem striata est quae historias rerum aliquas
imitatur.
Unde et recte per sculpturas striatas quibus mare circumdabatur,
exempla suntpriorum temporum designata, quae necesse est nos solerter
intueri, ut videamusquibus operibus sancti Deo placuerunt ab initio; qua
obstinatione in sceleribusperdurarunt, quantave iniquitate ob scelera
perierunt reprobi; quomodo exordionascentis saeculi, Cain ob malitiam
invidiae damnatus, Abel sit ob justitiaemerita coronatus, Lamech ob
adulterium et homicidium maledictus, Enoch obgratiam pietatis ad
paradisum deductus; quomodo post diluvium Cham obimpietatem a patre
detestatus, Sem et Japhet ob obsequium reverentiae perpetuasint
benedictione donati, Abraham ob meritum fidei haeres sit
divinaepromissionis effectus, et caetera gentium multitudo inaudita sit
infidelitaterelicta; qualiter adveniente in carne Domino, Judaea ob
perfidiae noxamrepulsa, et gentilitas sit ob gratiam fidei ad salutem
reducta; et caeterahujusmodi, quae in utroque Testamento solerter ac pie
considerata multumstudiosis quibusque prosunt.
Et ideo forsitan duo sunt ordines sculpturarum striatarum in mari
aeneofacti, ut hi qui in fonte baptismatis imbuti sunt, utriusque
Testamentidiligenter auscultent historias.
Ideo decem cubitorum erant in gyro, ut quoscumque in eisdem historiis
deditosjussis coelestibus, ac tota intentione ad superna praemia
suspensos esseperspexerint, hos imitari contendant.
Bene autem sequitur,
Et stabat super duodecim boves, quorum tres respiciebant ad
aquilonem, et tres ad occidentem, et tres ad meridiem, et tres
ad orientem
(
R3, 7, 25).
Per boves quippe apostolos et evangelistas, immo omnes verbi ministros
debereintelligi, Apostolo docente, cognoscimus, qui exponens mandatum
legis, quodictum est, Non alligabis os bovi trituranti
(voir:
Dt, 25, 4)
;
Numquid de bobus
, inquit,
cura est Deo? an propter nos utique dicitur? nam
propter nos scripta sunt, quoniam debet in spe, qui arat, arare,
et qui triturat, spei suae fructum percipere
(
1Co, 9, 9 et
1Co, 9, 10).
Duodecim ergo boves, duodecim sunt apostoli, et omnes qui vice eorum
regendamEcclesiam in Christo susceperunt.
Qui nimirum boves mare sibi superimpositum portant, cum
apostoliapostolorumque successores injunctum sibi evangelizandi officium
promptaimplere devotione satagunt.
Tresque ad aquilonem, tresque ad occidentem, tres ad meridiem, et tres
adorientem respiciunt, cum in universi quadrati orbis partibus fidem
praedicant sanctae Trinitatis; nam et apostoli eo mysterio duodecim, hoc
est quaterni suntelecti, ut fidem et confessionem sanctae Trinitatis per
quatuor mundi partes evangelizantes, baptizarent omnes gentes in nomine
Patris, et Filii, et Spiritus sancti; quorum apostolorum, successorumque
eorum verba, actus et passiones perfacile in praesenti videre vel
legendo cognoscere possumus; quaevero illos in futuro maneat gloria
retributionis, nec dum videre valemus.
Unde apte subditur,
Quorum posteriora universa, intrinsecus latitabant
(
R3, 7, 25).
Intrinsecus namque latitant universa bonorum posteriora, quia qua
mercedesancti praedicatores in perpetuum donentur, in interni arbitri
examine jamdispositum est; sed nobis, qui adhuc foris sumus, manet omni
modo occultum,quod tunc esse occultum nullatenus potest.
Sed omnis qui lavacrum baptismi accepit ad salutem et vitam, fidem,
spem etcharitatem debet habere; nec sine his tribus virtutibus quisque
aliquid bonijam operari vel intrare ad vitam valet.
Unde recte subjungitur,
Crassitudo autem luteris trium unciarum erat
(
R3, 7, 26).
Crassitudo etenim luteris in mari firmitas est virtutis in
baptismo.
Et trium unciarum est haec crassitudo, dum robore fidei, spei et
dilectionisperceptio baptismi communitur.
Neque aliter proficuum esse accipientibus ostenditur, nisi harum
firmacertitudo virtutum mentem accipientium simul et opera
confirmet.
Accipitur autem et celebratur baptismi lavacrum in exemplum Dominicae
passionis et resurrectionis a mortuis, juxta quod Apostolus exponens
ait, Quia
quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte
ipsius baptizati sumus; consepulti enim sumus cum illo per
baptismum in mortem, ut quemadmodum surrexit Christus a mortuis
per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus; si
enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et
resurrectionis erimus
(
Rm, 6, 3,
Rm, 6, 4 et
Rm, 6, 5).
Quod in factura quoque maris aenei typice signatum est, cum
sequenteradjungitur:
Labiumque ejus quasi labium calicis, et folium repandi
lilii
(
R3, 7, 26).
Per labium namque calicis, gustus Dominicae passionis, per folium
repandililii, patefacta claritas resurrectionis exprimitur: nam quod in
calice poculum passionis designetur, testatur ipse Dominus, qui veniens
ad passionem oravitPatrem, dicens,
Pater, si vis, transfer calicem istum a me
(
Lc, 22, 42) [mauvais référencement: Mc, 4]
.
Lilium vero quod comitante odoris jucundissimi gratia candidum foris
calicem,intus aureolum ostendit, apte gloriam resurrectionis ejus
insinuat, qui etcorporis immortalitatem foris ostendit discipulis, et
animam divina lucecoruscam sibi simul inesse perdocuit.
Potest etiam in lilio repando ipse Mediator Dei et hominum propter
passionemmortis gloria et honore coronatus non inconvenienter accipi;
qui ante passionemquidem suam, quasi clausum adhuc lilium fuit, cum
signis miraculorum quae fecitclarus homo refulsit; post resurrectionem
vero et ascensionem suam repandum selilium supernae patriae civibus
exhibuit, quod in assumpta humanitate potentiamdivinae claritatis, quam
habuit apud Patrem priusquam mundus esset,ostendit.
Unde in amoris Cantico, lilii se vocabulo designare voluit, dicens,
Ego flos campi, et lilium convallium
(
Ct, 2, 1) (Cant. II).
Labium ergo maris, in quo sacerdotes lavabantur,
quasi labium fuit calicis, et folium repandi lilii; quia
lavacrum salutarequo membra summi Sacerdotis efficimur, in fide nos
sacrosanctae passionis ejusa peccatorum omnium labe purificat, ac
purificatos ad visionem gloriae ipsius perennis intromittit.
In quo nimirum lavacro uterque populus, et circumcisionis videlicet, et
praeputii, per fidem, spem et dilectionem unum in Domino efficitur, ipso
attestante, qui circumcisionem post praedicans, ait inter alia,
et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili; et illas
oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile
et unus pastor
(
Jn, 10, 16): quodin hoc quoque mari typice figurabatur: nam subditur:
Duo millia batos capiebat
(
R3, 7, 26).
Millenarius namque numerus pro significatione perfectionis solet poni
inScripturis, quia nimirum denarii numerus quadratum solidum
facit.
Decem quippe decies ducta, centum faciunt, quae videlicet figura
jamquadrata, sed adhuc plana est.
Verum ut in altitudine surgat, et solida efficiatur, multiplicata
centum perdecem fiunt mille; quo profecto numero stabilis et
insuperabilis, et velutconquadrata justorum conscientia designatur:
quocumque enim verteris quadratum,stabit, sic et animus electorum nullo
tentationum occursu novit a statu suaerectitudinis inclinari.
Batus autem Hebraeorum mensura est, quam ipsi bath nominant, habens
modiosquatuor.
Ipsa et ephi, quam epha nuncupant.
Sed ephi ad mensuram pertinet variarum frugum, tritici, hordei,
leguminum:batus vero est speciebus liquidis, vino, oleo, aqua.
Itaque batus, qui certa norma mensurae, opera designat aequitatis
etjustitiae, quibus hi qui in remissionem peccatorum baptizantur,
necesse habentinstitui.
Batos mille illud capiebat mare, cum aqua baptismatis plebem
Judaeorumabluens, ad regnum coeleste transmisit.
Recipiebat et alios mille, cum etiam turbas nationum eodem fonte
renatas etoperibus justitiae confirmatas, ejusdem regni perennis fecit
esseparticipes.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus