V. 12 :
Et addidit, dicens: Benedictus Dominus Deus Israel, qui fecit caelum et
terram: qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque
prudentem, ut aedificaret domum Domino, et palatium sibi.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 3, Caput 7
Misit quoque rex Salomon, et tulit Hiram de Tyro filium
mulieris viduae de tribu Nephthalim, patre Tyrio artificem
aerarium
(
R3, 7, 13 et
R3, 7, 14).
Unde et in Paralipomenon legitur:
Misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Huram patrem
meum, filium mulieris de filiabus Dan, cujus pater Tyrius fuit
(
Ch2, 2, 12 et
Ch2, 2, 13).
Et notandum, quod in Malachim Hieram dicitur: in Paralipomenon vero
Huram.
Hiram enim interpretatur, vivit sublimis: Huram autem, Deus
excelsus.
Hiram in Malachim dicitur fuisse de Tyro, et filius mulieris viduae de tribu
Nephthalim patre Tyrio.
Sciendum quod de tribu Nephthalim pater ejus fuerit, quo mortuo, uxor ejus,
quae hic mulier vidua scribitur, eumdem Hiram in Tyrum misisse docendi gratia
dicatur, et a quo doctus in Tyro fuit, pater ejus Tyrius vocatur.
Idcirco patre Tyrio fuisse dicitur, cum utique pater ejus de tribu Nephthalim
fuerit.
Quod vero in Paralipomenon legitur, Huram regem dixisse:
Misi tibi virum prudentissimum et scientissimum Huram patrem
meum
(
Ch2, 2, 12): patrem dignitatis gratia eum vocat, sicut in plerisque locis
legitur.
Filium vero mulieris de filiabus Dan eum vocat, quia mater ejus de tribu Dan
fuit, de genere Solomith sororis Ooliab filii Aizamas, cujus filius Solomith
Aegyptius in eremo lapidatus est: non enim eadem Solomith sponte eidem Aegyptio
conjuncta fuit, sed vim ab eo perpessa est.
Idcirco meritis ejus factum fuisse dicitur, ut de filiabus ejus talis
nasceretur, qui operaretur in domo Domini.
Nam et meritis Balae concubinae Jacob quondam factum fuisse autumant, quod
mortua Rachel, non solum Joseph in loco filii educavit: verum etiam pro
fratribus ejus intercessit, ut immemor esset injuriae fratrum suorum.
Et pro hac re Dominus ei tribuit, ut de uno ejus filio Dan nasceretur Ooliab
socius Beseleel, qui aedificaret domum Domini; et altero ejus filio Nephthalim
nasceretur Hiram, qui domum Domini in Jerusalem fabricaret.
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)