V. 17 :
Numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos qui erant in terra Israel,
post dinumerationem quam dinumeravit David pater eius, et inventi sunt centum
quinquaginta millia, et tria millia sexcenti.
Poètes
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 3, Caput 2
Quanto autem quisque plus in sustentandis proximorum necessitatibus, sive in castigandis
eorum erratibus laborat, tanto certiora in futuro praemia, vel quietis animarum post
mortem,
vel beatae corporum immortalitatis exspectat, Unde recte praefati operarii septuaginta
millia,
et octoginta millia esse perhibentur. Septuaginta millia videlicet propter sabbatismum
animarum (septimus enim dies in Sabbatum, id est requiem consecratus est). Octoginta
millia
propter spem resurrectionis, quae octava die (id est post Sabbatum) in Domino praecessit,
et
in nobis quoque octava die, similiter, et octava aetate futura speratur. Praepositi
autem
erant tria millia trecenti, propter fidem nimirum sanctae Trinitatis, quam sancta
nobis
eloquia praedicant. Quod vero pro tribus millibus trecentis praepositis in libro Paralipomenon
(voir:
Ch2, 2, 18)
, tria millia sexcenti sunt scripti, ad eamdem prorsus sublimium virorum perfectionem
respicit. Nam quia in senario numero Dominus mundi ornatum complevit, recte in eo
perfecta
bonorum solent opera figurari. Et quia sancta Scriptura cum fide veritatis, opera
justitiae
docet habenda, recte praepositi operum templi tria millia, et sexcenti fuisse perhibentur.
Nec
praetereundum, quod haec septuaginta, et octoginta millia portantium onera et latomorum
cum
praepositis suis, non fuerunt de Israel, sed de proselytis, id est advenis, qui morabantur
inter eos. Scriptum namque est in libro Paralipomenon :
Numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos, qui erant in terra Israel, post
dinumerationem, quam dinumeravit David pater ejus: et inventi sunt centum quinquaginta
millia, et tria millia sexcenti, fecitque eos septuaginta millia qui humeris onera
portabant
(
Ch2, 2, 17 et
Ch2, 2, 18), etc. Proselyti autem vocabantur Graece, qui ex aliis nationibus progeniti, in fidem
et
consortium populi Dei accepta circumcisione transierunt. Fuerunt itaque operarii domus
Domini
de filiis Israel, fuerunt de proselytis, fuerunt de gentibus. De filiis videlicet
Israel,
triginta millia, qui ad praecidendos de Libano cedros missi sunt: de proselytis isti,
de
quibus nunc locuti sumus, lapidum caesores. De gentibus, Hiram ipse, et servi ejus,
qui cum
servis Salomonis ligna caedebant de Libano. Omne igitur hominum genus, per quos aedificanda
erat Ecclesia, in aedificio templi praecessit: Judaei namque, proselyti, et gentiles
conversi
ad veritatem Evangelii unam, eamdemque Christi Ecclesiam, sive recte vivendo, sive
etiam
docendo construunt.
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis