Liber Secundus Paralipomenon

PrécédentSuivant

V. 18 : Fecitque ex eis septuaginta millia qui humeris onera portarent, et octoginta millia qui lapides in montibus caederent: tria autem millia et sexcentos praepositos operum populi.

Poètes

Commentaires

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 3, Caput 2
    • Quanto autem quisque plus in sustentandis proximorum necessitatibus, sive in castigandis eorum erratibus laborat, tanto certiora in futuro praemia, vel quietis animarum post mortem, vel beatae corporum immortalitatis exspectat, Unde recte praefati operarii septuaginta millia, et octoginta millia esse perhibentur. Septuaginta millia videlicet propter sabbatismum animarum (septimus enim dies in Sabbatum, id est requiem consecratus est). Octoginta millia propter spem resurrectionis, quae octava die (id est post Sabbatum) in Domino praecessit, et in nobis quoque octava die, similiter, et octava aetate futura speratur. Praepositi autem erant tria millia trecenti, propter fidem nimirum sanctae Trinitatis, quam sancta nobis eloquia praedicant. Quod vero pro tribus millibus trecentis praepositis in libro Paralipomenon (voir: Ch2, 2, 18) , tria millia sexcenti sunt scripti, ad eamdem prorsus sublimium virorum perfectionem respicit. Nam quia in senario numero Dominus mundi ornatum complevit, recte in eo perfecta bonorum solent opera figurari. Et quia sancta Scriptura cum fide veritatis, opera justitiae docet habenda, recte praepositi operum templi tria millia, et sexcenti fuisse perhibentur. Nec praetereundum, quod haec septuaginta, et octoginta millia portantium onera et latomorum cum praepositis suis, non fuerunt de Israel, sed de proselytis, id est advenis, qui morabantur inter eos. Scriptum namque est in libro Paralipomenon : Numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos, qui erant in terra Israel, post dinumerationem, quam dinumeravit David pater ejus: et inventi sunt centum quinquaginta millia, et tria millia sexcenti, fecitque eos septuaginta millia qui humeris onera portabant ( Ch2, 2, 17 et Ch2, 2, 18), etc. Proselyti autem vocabantur Graece, qui ex aliis nationibus progeniti, in fidem et consortium populi Dei accepta circumcisione transierunt. Fuerunt itaque operarii domus Domini de filiis Israel, fuerunt de proselytis, fuerunt de gentibus. De filiis videlicet Israel, triginta millia, qui ad praecidendos de Libano cedros missi sunt: de proselytis isti, de quibus nunc locuti sumus, lapidum caesores. De gentibus, Hiram ipse, et servi ejus, qui cum servis Salomonis ligna caedebant de Libano. Omne igitur hominum genus, per quos aedificanda erat Ecclesia, in aedificio templi praecessit: Judaei namque, proselyti, et gentiles conversi ad veritatem Evangelii unam, eamdemque Christi Ecclesiam, sive recte vivendo, sive etiam docendo construunt.