Liber Exodus

PrécédentSuivant

V. 24 : Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum,

Poètes

Commentaires

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 27
    • Et candelabra aurea quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram contra oraculum ex auro purissimo, et quasi lilii flores, et lucernas desuper aureas ( R3, 7, 49). Sicut enim mensae in typo sanctae Scripturae recte ponuntur, quia etjustitiam esurientibus panem verbi ministrant, et vasa ferunt ministeriicoelestis, id est justorum nobis actus in exemplum ponunt, ita et aptissime percandelabra eadem divina eloquia figurantur, videlicet quia lucem sapientiaeerrantibus proferunt: hinc etenim psalmista, Lucerna , inquit, pedibus meis ( Ps, 118, 105), etc.; hinc etiam Salomon ait, Quia mandatum lucerna est, et lex, lux ( Pv, 6, 23). Quare autem quinque a dextris, et quinque a sinistris, convenienter addidit contra oraculum ( R3, 7, 49). Oraculum namque ubi erat arca, ut saepe dictum est, aperte designat patriamcoelestem, ubi Christus est in dextra Dei sedens, paternorum utique consciusarcanorum; et candelabra templi aurea contra oraculum sunt posita, cum divinaeloquia ad habitationem supernae civitatis aspectant, ut hujus agnitionem acdesiderium nostris cordibus infundant; et eos qui originem carnis a terrahabent, ad appetendam promerendamque in coelis perpetuam mansionemaccendant. Sunt autem qui hoc quod de candelabris dicitur, quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram ( R3, 7, 49), ita putant intelligendum, quod quinque fuerint adextris illius candelabri quod fecit Moyses in deserto, et quinque a sinistris,utraque tamen ad meridianam plagam, in qua candelabrum unum quod fecit Moysesstare praeceptum est; quod eodem ordine etiam de mensis decem intelligant, quiaomnes quidem ad septentrionalem plagam fuerint positae, sed quinque ad dexteram Mosaicae illius mensae, et quinque ad laevam. Verum, si consideres verba sacrae Scripturae, quibus dicitur, Et candelabra aurea, quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram contra oraculum ( R3, 7, 49), patet, ni fallor, quod aeque utraque quinque oraculumrespiciebant: utpote juxta utrumque latus templi in longum posita: nam si omniacandelabra ad australe latus templi in longum posita essent, non dicerenturcontra oraculum posita, sed potius contra aquilonem, sive contra mensas, sietiam mensae ibi stabant; quod dictum est in Exodo de illo uno candelabro quodabsque ulla dubietate ad meridiem stabat: Posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi ( Ex, 40, 24). Itemque in libro Numerorum, Cum posuerit septem lucernas contra eam partem qua candelabrum lucem dabat ( Nb, 8, 2). Ex utraque ergo parte templi candelabra, ex utraque erant mensae, quiaScriptura divina ad illustrationem ac refectionem utrique Dei populo conditaest, quae nos in prosperis et adversis, in tristibus ac laetis eventibusreficere ne deficiamus, et ne caeci remaneamus, illustrare consuevit. Vasa quoque misericordiae sunt superposita: hoc est, Scriptura in se justorumopera utrisque nobis, per quae in actione justitiae et ipsi confortemur,proponit. Si autem quaeris quid inter candelabra et lucernas eorum typice distet,possumus recte intelligere lucernas esse viros sanctos, qui oleo sanctiSpiritus infusi, et ipsi igne dilectionis ardent in corde, et proximis lucemscientiae proferunt lingua. Candelabra autem quae has lucernas in sublime tollunt, ut longe latequevideri possint in Ecclesia, Scripturam esse sacram, quae sanctorum nobisvirtutes et exempla sua lectione demonstrant. Cui videlicet interpretationi annuit sermo Domini, quo dicitur de Joanne, Ille erat lucerna ardens et lucens ( Jn, 5, 35). Possumus etiam ita aptissime dicere, quia lucernae divina sunt eloquia, juxtaillud psalmistae, quod et supra posuimus, Lucerna pedibus meis verbum tuum ( Ps, 118, 105). Candelabra autem lucernarum harum, sancti sunt omnes, qui sua corda etcorpora ferendis Domini mandatis, humili semper intentione supponunt. Quisquis enim in nullo propriam sequi curat voluntatem, sed in omnibus quaeScriptura sancta dicat, attendit, ejusque sese subjicere mandatis satagit,quasi candelabrum domus Dei aureum, aureas ejus gestat lucernas: quia castacorporis sui membra castas mentis cogitationes, ad facienda quae Deus jubet,supponere contendit, et hoc tam fixa intentione, quam candelabrum necesse estfirmiter ad superna erectum, impositas sibi lucernas non solum absque ruina,sed etiam absque ulla status sui mutatione servare. Cum vero dixisset, Et candelabra aurea quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram contra oraculum ex auro purissimo ( R3, 7, 49), addidit, Et quasi lilii flores et lucernas desuper aureas ( R3, 7, 49); videtur, juxta litteram, quiasuprema pars candelabrorum in modum sit lilii repandi formata: quod incandelabro tabernaculi factum esse legimus, cujus et stirps medius, et calamiex ipso procedentes cum scyphis et sphaerulis lilia scribuntur habuisseplurima. Flores autem lilii, ut saepe dictum est, amoenitatem semper virentis terraeviventium designant, de qua dicit beatus Petrus: Regeneratos nos a Domino in spem vivam, in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in coelis ( 1P, 1, 3 et 1P, 1, 4). Et bene lilii flores aurei in candelabro sunt facti domus Dei, quia Scripturadivina, spretis temporalibus gaudiis, ad appetenda nos bona patriae coelestisprovocare consuevit; et quomodo erectum in altitudine candelabrum lilii floreset lucernas habet aureas in capite, ita electi omnes qui in eadem Scripturasacra continentur, erecto ad superna sensu, coelestia bona a Domino quaesisseet percepisse probantur. Fecitque forcipes aureos, hydrias quoque et fuscinulas, phialas, et mortariola, et thuribula de auro purissimo ( R3, 7, 49 et R3, 7, 50). Varia vasa quae ad offerenda libamina sunt facta, variae sunt distinctioneseloquii divini pro dispari capacitate audientium: non enim una eademque omnibuspotest convenire doctrina, ac per hoc diversa altaris vasa, vel diversasfidelium personas, vel certe multifarias ipsorum actiones, sive cogitationes infamulatum sui Conditoris dispositas accipere debemus. Forcipes namque ad emendandum altaris ignem fieri debere credendum est. Unde recte per eos sancti praedicatores designantur, qui ignem in nobischaritatis, quasi in altari Dei accendere suis exhortationibus solent. Namque hi velut gemino dente forcipis ad hunc ignem accendendum titiones inaltare componunt, quando consonis utriusque Testamenti nos paginis instruunt,et eloquia veritatis in nostro corde, quibus amplius ad aeternorum desideriainflammemur, collocant. Fuscinulae, quae Graece κρεάγραι, ad hocin ministerio altaris habebantur, ut carnes victimae per eas de caldariiscoctae proferrentur, atque ad esum eorum qui his erant reficiendi afferrentur;quarum usus aeque sanctis praedicatoribus figurate congruit, quorum ministeriiest animas fidelium verbo fidei reficere, et juxta regulam apostolicaediscretionis rudibus adhuc discipulis rationabile et sine dolo lac doctrinaesimplicis adhibere; perfectioribus autem solidum cibum doctrinae sublimiorisministrare: quicumque enim sacramenta Christi ad ejus imitationem susciperenorunt, hi quasi carnibus hostiae salutaris refecti satiantur, quia doctorumest spiritalium, quae cuique personae mysteria audienda committant,solertissime discernere; recte fuscinulas intulit Salomon sacerdotibus in domoDomini, quibus carnes hostiarum, prout oportuerit, componant; et alia quidemhominibus, sed mundis edenda offerant: alia vero altaris ignibus consumendarelinquant: quia sunt in verbis Dei nonnulla quae nostrae humilitati revelare,ac epulas nostrae refectioni concedere dignatus est. Sunt item alia tantae profunditatis, quae sancti Spiritus solummodo scientiaepateant, nostrae vero capacitatis per omnia mensuram transcendant: quid enimper phialas, nisi mensura praedicationis accipitur, qua oportet utexhortationis gratia singulis juxta capacitatem ingenii conferatur: debet enimhic subtiliter qui docet perspicere ne plus studeat quam ab audiente capiturpraedicare, debet ad infirmitatem audientium semetipsum contrahendocondescendere, ne dum parvis sublimia, et idcirco non profutura loquitur, semagis curet ostendere quam auditoribus prodesse. Diximus plenius de mensa et candelabro, et utroque altari, ac vasis domusDomini, in libris quos de factura tabernaculi et habitu sacerdotaliscripsimus. Si quis ergo capacitatem nostri sensus ex Patrum traditione progenitam, dehis scire desiderat, in opere illo requirat. Sequitur: