Evangelium secundum Ioannem

Caput 14

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 2 : In domo Patris mei mansiones multae sunt; si quominus dixissem vobis: quia vado parare vobis locum.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 2
    • Quae namque ista domus alia, nisi aeterna patria intelligitur? Quam profecto domum Dominus commendans, ait: In domo patris mei mansiones multae sunt ( Jn, 14, 2) . Sed haec domus aedificari nunc dicitur, quia ex piae vitae actionibus praeparatur. Verumtamen ad eam promerendam indignum est opus hominis, si non hoc agat gratia misericordis Dei. Bene itaque, cum domus aedificium ponitur, Dominus ei eam aedificare pollicetur, quia nimirum vires humanae a tanta operatione deficiunt, si non divinitus adjuventur. Hinc Paulus ait: Deus est qui operatur in me velle et perficere ( Ph, 2, 13). Hinc iterum dicit: Non est volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei ( Rm, 2, 16). Hanc domum se aedificare promittebat, cum diceret: Vado parare vobis locum, et iterum veniam, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi ego sum, et vos sitis ( Jn, 4, 2 et Jn, 4, 3). Quia vero vocantem se gratiam ex arbitrii libertate devote secuturus erat, adjungitur: Et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus ( S1, 2, 35).
  • Liber 6, Caput 3
    • De cujus etiam descriptione dicitur: Qui erat rufus, et pulcher aspectu, et decora facie. ( S1, 16, 12) Rufus quippe, quia lancea vulneratus: rufus, quia ex passione rubicundus. Unde et per prophetam ei dicitur: Quare rubrum est indumentum tuum ( Es, 43)? Rufus quippe exstitit, cui candorem tantae innocentiae pretiosi sanguinis rubore coloravit. Pulcher etiam aspectu fuit, quia et resurgendo immortalitatis pulchritudinem induit, et mortales nos ex magna charitate respexit. Quasi enim aspectus sui pulchritudinem repromittens discipulis, ait: Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum. ( Jn, 16, 22) Hinc item repromittens, ait: Vado parare vobis locum, et veniam, et accipiam vos ad meipsum, ut, ubi ego sum, et vos sitis. ( Jn, 14, 2 et Jn, 14, 3) Quis est decor faciei, nisi ejus gloria majestatis? Facies namque ejus perfecta cognitio est. Hanc etiam Paulus commemorans, ait: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc cognoscam, sicut et cognitus sum. ( 1Co, 13, 12) Decor ergo faciei quid est, nisi splendor aeternae divinitatis? Qui nimirum decor modo creditur, non videtur: tunc non creditur, sed videtur, quia apostolus ait: Cum apparuerit similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est. ( 1Jn, 3, 2) Unde et Moysi quaerenti eumdem faciei decorem, respondit: Posteriora mea videbis. ( Ex, 33, 23) Quidquid de illius divinitate contemplari nunc possumus, non est ipse decor, sed velamentum decoris. Posteriora quidem cernimus, ut sequamur; sed, dum sequendo pervenimus ad eum, anteriora, id est faciei decorem cernimus. Rufus ergo in saeculo fuit, pulcher in paradiso, decora facie perennis in coelo. Potest et omnis haec trina pulchritudo in hac praesentis vitae ejus conversatione cognosci. Rufus quippe exstitit: quia ferventer amavit eos, pro quibus animam posuit. Pulcher aspectu fuit: quia omnia novit. Decora facie: quia bona omnia fecit. Sed quae illa aspectus pulchritudo? Nemo novit patrem, nisi filius. ( Mt, 11, 27) Hunc item Petrus admirans, ait: Nunc scimus, quia scis omnia, et non est opus, ut quis te interroget. ( Jn, 16, 30) Decorem faciei turbae intuentium protestantur, quae dicunt: Bene omnia fecit, et surdos fecit audire, et mutos loqui. ( Mc, 7, 37) Hinc item alii admirantes, dicunt: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ( Mt, 8, 27)? Decor ergo faciei quid est, nisi pulchritudo sanctitatis? Quid item est decor faciei, nisi splendor conversationis ejus incomparabilis? quia per omne, quod egit, incomparabili luce gratiae resplenduit. Hunc namque faciei decorem Psalmista admirans, ait: Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis. ( Ps, 44, 3) Hanc Paulus praedicans, ait: Qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis, tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit. Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? ( He, 1, 3, He, 1, 4 et He, 1, 5) [mauvais référencement: He, 1, 3] De hoc igitur recte prophetae praecipitur: Surge, et unge eum, ipse est enim. ( S1, 16, 12)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 7
    • Et perfecit omne opus quod faciebat rex Salomon in domo Domini. ( R3, 7, 51) Perfecit Salmon opus quod faciebat in domo Domini, cum rex pacificus noster indie novissima omnes electos resurrectionis immortalitate glorificat. Alioquin quandiu status hujus saeculi geritur, fecit quidem opus domus DominiSalomon, sed nondum perficit, quia corda electorum Dominus ut bona operentur inspiratet adjuvat. Nullum tamen in hac duntaxat vita commorantem absque peccato esse tribuit: namquehoc donum futurae vitae beatitudinis reservat. Perficit vero omne opus templisui, et hoc dedicationi aptum reddit, cum translatosde hac vita electos suos aeternum perducit ad regnum, quod bene significatur etiam ineo quod templum quatuor annis aedificatum est, octavo autem perfectum ac dedicatumest, septem namque diebus omne hoc tempus volvitur. Octava est dies, est judicii et resurrectionis futurae: de qua psalmi sextus etundecimus attitulati sunt. Cui videlicet tempori convenit apte quod sequitur: Et intulit quae sanctificaverat David pater suus, argentum, et aurum et vasa, reposuitque in thesauris domus Domini. ( R3, 7, 51) Argentum namque ad nitorem eloquentiae, aurum et splendorem sapientiae. Vasa generaliter ad rationalem pertinent creaturam. Sanctificatque David, pater Salomonis, argentum; cum Deus Pater eloquentesquosquegratia sui Spiritus ad loquendum verbum Evangelii confortat. Sanctificat aurum, cum naturali ingenio perditos suo replens Spiritu adconsiderandum in lege sua mirabilia illuminat. Sanctificat et vasa, cum omnibus generaliter Ecclesiae filiis ejusdem Spiritusgratia largitur, [quae] ad amanda illos, et appetenda perpetuae salutis [dona]inflammat. Hoc autem argentum, hoc aurum, haec sanctificata vasa Salomon infert in templumcum Dominus noster peracto universali judicio omnes electos, et doctorum videlicet, etcaeterorum fidelium coetum in gaudium regni coelestis introducit. Reponitque vasa diversi generis, argentea sive aurea in thesauris domus Domini,quando eos qui multitudine dulcedinis ejus frui meruerint abscondit in abdito vultussui, a conturbationehominum. Et apte multi sunt thesauri, in quibus vasa electionis reconduntur, sed una domusDomini in qua idem sunt facti thesauri, quia et una Ecclesia in qua omnes continenturelecti, quantumlibet meritis distent. Et una ac non diversa est patria illa coelestis, quae electis promittitur omnibus,quamvis sicut stella a stella differt in claritate, ita et resurrectiomortuorum. Quod utrum judex ipse ac distributor praemiorum Dominus, una sententiademonstravit, cum ait: In domo Patris mei mansiones multae sunt. ( Jn, 14, 2) [mauvais référencement: Jn, 14]

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 7
    • Et intulit quae sanctificaverat David pater suus, argentum et aurum et vasa, reposuitque in thesauris domus Domini. ( R3, 7, 51) Argentum namque ad nitorem eloquentiae, aurum ad splendorem sapientiae, vasa generaliter ad rationabilem pertinent creaturam. Sanctificatque David pater Salomonis argentum, cum Deus Pater eloquentes quosque gratia sui Spiritus ad loquendum verbum Evangelii confortat. Sanctificat aurum, cum naturali ingenio praeditos suo replens Spiritu ad consideranda in lege sua mirabilia illuminat. Sanctificat et vasa, cum omnibus generaliter Ecclesiae filiis ejusdem Spiritus gratiam largitus, ad amanda illos et appetenda dona perpetuae salutis inflammat. Hoc autem argentum, hoc aurum, haec sanctificata vasa, Salomon infert in templum, cum Dominus noster, peracto universali judicio, omnes electos et doctorum videlicet et caete rorum fidelium coetum, in gaudium regni coelestis introducit. Reponitque vasa diversi generis argentea sive aurea in thesauris domus Domini, quando eos qui multitudine dulcedinis ejus frui meruerint, abscondit in abdito vultus sui a conturbatione hominum. ( Ps, 30, 21) [mauvais référencement: Ps, 30] Et apte multi sunt thesauri in quibus vasa electionis recondantur, sed una domus Domini, in qua iidem facti sunt thesauri, quia et una est Ecclesia, in qua omnes continentur electi, quantumlibet meritis distent, et una, ac non diversa, est patria illa coelestis, qua electis promittitur omnibus; quamvis sicut stella a stella differt in claritate, ita et resurrectio mortuorum. ( 1Co, 15) Et quod utrorumque judex ipse ac distributor praemiorum Dominus, una sententia demonstravit, cum ait: In domo Patris mei mansiones multae sunt. ( Jn, 14, 2) [mauvais référencement: Jn, 14]

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 28
    • Et cardines ostiorum domus interioris sancti sanctorum, et ostiorum domus templi ex auro erant ( R3, 7, 50). Si ostia domus interioris sancti sanctorum, angelica sunt ministeria, quaenobis de corpore egressis introitum vitae coelestis reserant, et ostia domustempli doctores sunt sancti ac sacerdotes, qui instruendo, baptizando, Dominicicorporis et sanguinis mysteria communicando, prima nobis Ecclesiae praesentislimina pandunt: quid cardines utrorumque ostiorum, nisi sensus et corda sunteorumdem angelorum, sive sanctorum, quibus immobiliter complexationi acdilectioni sui Conditoris adhaerent, ut eo ministerium divinitus sibi delegatumrecte compleant? quia voluntati illius cum ministrant, numquam oculos avertunt:aperiuntur enim et clauduntur ostia, tempore congruo, sed numquam cardinemtempli deserunt, quia et angeli et homines sancti sive in hanc vitam fidei,sive in illam speciei fideles atque electos suscipiant, semper animum in radicedilectionis fixum tenent. Unde bene idem cardines ex auro esse facti perhibentur, propter videlicetmeritum propriae claritatis, vel illius quam habent in Deum charitatis. Et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini ( R3, 7, 51). Cum Rex pacificus noster in die novissimo omnes electos resurrectionisimmortalitate glorificat. Alioquin quamdiu status hujus saeculi geritur, facit quidem opus domus DominiSalomon, sed nondum / perficit: quia corda electorum Dominus, ut bonaoperentur, inspirat et adjuvat, nullum tamen in hac vita dumtaxat commorantemabsque peccato esse tribuit, namque hoc donum futurae vitae beatitudinireservat. Perficit vero omne opus templi sui, et hoc dedicationi aptum reddit, cumtranslatos de hac vita electos suos aeternum perducit ad regnum. Quod bene significatur in eo quod templum septem annis aedificatum est,octavo autem perfectum ac dedicatum est. Septem namque diebus omne hoc opus volvitur, octavus est dies judicii etresurrectionis futurae, de quo psalm. VI et XI attitulati sunt. Cui videlicet tempori convenit apte quod sequitur: Et intulit quae sanctificaverat David pater ejus argentum et aurum, et vasa reposuit in thesauris domus Domini ( R3, 7, 51). Argentum namque ad nitorem eloquentiae, aurum ad splendorem sapientiae, vasageneraliter ad rationabilem pertinent creaturam. Sanctificatque David pater Salomonis argentum, cum Deus pater eloquentesquosque gratia sancti Spiritus ad loquendum verbum Evangelii confortat;sanctificat aurum, cum naturali ingenio praeditos, suo replens spiritu adconsideranda in lege sua mirabilia, illuminat. Sanctificat et vasa, cum omnibus generaliter Ecclesiae filiis ejusdemspiritus gratiam largitur, et illos ad appetenda dona perpetuae salutisinflammat. Hoc autem argentum, hoc aurum, haec sanctificata vasa Salomon infert intemplum, cum Dominus noster, peracto universali judicio, omnes electos, etdoctorum videlicet et caeterorum fidelium coetum in gaudium regni coelestisintroducit. Reponitque vasa diversi generis, argentea sive aurea, in thesauris domusDomini, quando eos qui multitudine dulcedinis ejus frui meruerint, abscondit inabdito vultus sui a conturbatione hominum. Apte multi sunt thesauri in quibus vasa electionis recondantur; sed una domusDomini, in qua iidem sunt facti thesauri, quia et una est Ecclesia, in quaomnes continentur electi, quantislibet meritis distent; et una ac non diversaest patria illa coelestis quae promittitur omnibus; quamvis sicut stella astella differt in claritate, ita et resurrectio mortuorum; quod utrumque judexipse ac distributor praemiorum Dominus una sententia demonstravit, cum ait, In domo Patris mei multae sunt mansiones ( Jn, 14, 2) [mauvais référencement: Jn, 24] . Unam ergo domum Domini fecit Salomon, sed multos in ea thesauros adrecipienda vasa diversi generis, una tamen benedictione sanctificata paravit:quia nimirum una est domus Patris non manufacta, aeterna in coelis; sed multaein ea mansiones, ad recipiendos omnes timentes se ac diligentes. Dominus benedicet pusillos cum majoribus.