Evangelium secundum Ioannem

Caput 14

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 27 : Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 2
    • Salomon autem sedit super thronum Israel. ( R3, 2, 12) Salomon qui patri suo David successit, Christi figuram sine dubio gestavit: ineo scilicet quod templum aedificavit, sicut et Christus Ecclesiam: et in eo quodregnum in pace administravit, et pacem habuit secundum nomen suum, sic et Dominus Rexpacis est dictus, ac per hoc illius vocabulum illi verissimecongruit, per quemMediatorem, ex inimicis accepta remissione peccatorum, reconciliamur Deo: etenim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus. ( Ep, 2) Idem ipse est ille pacificus, qui fecit utraque unum, et medium parietemmaceriae solvens inimicitias in carne sua, legemque mandatorum decretis evacuans, utduos conderet in se in unum novum hominem, faciens pacem his qui longe, et pacem hisqui prope: ipse in Evangelio dicit: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis. ( Jn, 14, 27) [mauvais référencement: Jn, 14] His et multis aliis testimoniis Dominus Jesus pacificus esse monstratur. In sapientia quoque et divitiis atque gloria ipsius Domini Salvatoris typumgestasse non dubium est.

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 1
    • Senuit David, ungiturque Salomon in regem super Israel in Gion, ut implereturin illo illa promissio quae facta est ad David: Non tu aedificabis mihi domum, sed filius tuus qui egredietur de utero tuo. In quo quidem futurae rei imago facta est, in eo quod templum aedificavit, etpacem habuit secundum nomen suum. Salomon quippe interpretatur Pacificus, ac per hoc illud vocabulum illiverissime congruit per quem mediatorem ex inimicis, accepta remissionepeccatorum, reconciliamur Deo. Etenim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus. Idem ipse est pacificus, ille qui fecit utraque unum et medium parietem solvens inimicitias in carne sua, legemque mandatorum decretis evacuans, ut duos conderet in se unum novum hominem, faciens pacem his qui longe et pacem his qui prope. Ipse in Evangelio dicit: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis ( Jn, 14, 27) . His et aliis multis testimoniis Dominus Christus pacificus esse monstratur:nam id quod aedificavit templum excellentissimum Domino, et ibi Christumsignificat, qui aedificavit domum Deo in coelestibus, non de lignis etlapidibus, sed de omnibus sanctis, hoc est fidelibus, quibus dicit Apostolus: Templum Dei sanctum est, quod estis vos ( 1Co, 3, 17). Tribus nominibus vocatum fuisse Salomonem Scripturae manifestissime docent:Pacificum, id est, Salomonem; et Ididam, id est, Dilectum Domini; et Coeleth,id est, Ecclesiasten. Ecclesiastes autem Graeco sermone appellatur, qui coetum, id est, ecclesiamcongregat, quem nos nuncupare possumus concionatorem, qui loquitur ad populum,et sermo ejus non specialiter ad unum, sed ad universos generaliterdirigitur. Porro pacificus et dilectus Domini, ab eo quod in regno ejus pax fuerit, eteum Dominus dilexerit, appellatus est. Nam et psalmus XLIV et LXXI Dilecti et Pacifici titulo praenotantur, quitametsi ad prophetiam Christi et Ecclesiae pertinentes, felicitatem et viresSalomonis excedant, tamen secundum historiam, super Salomonem conscriptisunt.

Auctor incertus (Beda ?)

  • Liber 3, Caput 1
    • Succedit deinde Salomon, in quo quidem nonnulla imago rei futurae facta est, in eo quod templum aedificavit et pacem habuit secundum nomen suum. Salomon quippe interpretatur pacificus. Ac per hoc tale vocabulum illi verissime congruit, per quem mediatorem ex inimicis accepta remissione peccatorum, reconciliamur Deo. Etenim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus. Idem ipse est ille pacificus, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens inimicitias in carne sua, legemque mandatorum decretis evacuans, ut duos conderet in se unum novum hominem, faciens pacem: et veniens evangelizavit pacem his qui longe, et pacem his qui prope. Ipse in Evangelio dicit: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis ( Jn, 14, 27). His et multis aliis testimoniis Dominus Christus pacificus esse monstratur.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 3, Caput 2
    • ( reference) Senuit David, ungiturque Salomon in Regem super omnem Israel in Gihon, ut impleretur in illo illa promissio, quae facta est ad David Non tu aedificabis mihi domum, sed filius tuus, qui egredietur de utero tuo ( S2, 7, 5 et S2, 7, 12) [mauvais référencement: S2, 7, 13] . In quo quidem futurae rei imago facta est, in eo quod templum aedificavit, et pacem habuit secundum nomen suum. Salomon quippe interpretatur pacificus, ac per hoc illud vocabulum illi verissime congruit, per quem mediatorem ex inimicis, accepta remissione peccatorum reconciliamur Deo. Etenim, cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus ( Rm, 5, 10), idem ipse est, ille pacificus, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua, legemque mandatorum decretis evacuans, ut duos conderet in se: in unum novum hominem faciens pacem. Et veniens evangelizavit pacem his, qui longe, et pacem his, qui prope ( Ep, 2, 14, Ep, 2, 15 et Ep, 2, 17). Ipse in Evangelio dicit : pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis ( Jn, 14, 27). His, et aliis multis testimoniis Dominus Christus pacificus esse monstratur. Nam id quod aedificavit templum excellentissimum Domino, et ibi Christum significat, qui aedificavit domum Deo in coelestibus, non de lignis, et lapidibus, sed de hominibus sanctis, hoc est fidelibus, quibus dicit Apostolus : templum enim Dei sanctum est, quod estis vos ( 1Co, 3, 17).