V. 31 :
Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi
Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 1
Locus etiam immolationis declaratur, quia dicitur:
In Silo
(
S1, 1, 3). Silo enim missus, sive missio
interpretatur. Quid namque per hanc missionem, nisi summi
Patris injunctum unigenito praeceptum obedientiae designatur?
quid est etiam quod in Silo immolare dicitur, nisi quia non aliter se
morti dedit, quam a Patre mandatum habuit? Non quippe
immolaret in Silo, si aliter moreretur, quam praeceptum a Patre
habuisset. Unde et per semetipsum dixit:
Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio
(
Jn, 14, 31). Hinc Paulus ait:
Factus obediens Patri usque ad mortem crucis
(
Ph, 2, 8). In Silo igitur et adoravit, et immolavit: quia tam
vivendo, quam moriendo, Patris sui voluntatem fecit.
Sequitur:
Erant ibi duo filii Heli, Ophni, et Phinees, sacerdotes
Domini.
(
S1, 1, 3)
Commentaires
Gregorius I (540-604)