Liber Secundus Paralipomenon

Caput 4

v. 1 : Fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis.

v. 2 : Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum: quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius.

v. 3 : Similitudo quoque boum erat subter illud, et decem cubitis quaedam extrinsecus caelaturae, quasi duobus versibus alvum maris circuibant. Boves autem erant fusiles:

v. 4 : et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant ad aquilonem, et alii tres ad occidentem: porro tres alii meridiem, et tres qui reliqui erant, orientem, habentes mare superpositum: posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari.

v. 5 : Porro vastitas eius habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis, vel repandi lilii: capiebatque tria millia metretas.

v. 6 : Fecit quoque conchas decem: et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia quae in holocaustum oblaturi erant: porro in mari sacerdotes lavabantur.

v. 7 : Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua iussa erant fieri: et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris.

v. 8 : Necnon et mensas decem: et posuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris: phialas quoque aureas centum.

v. 9 : Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem: et ostia in basilica, quae texit aere.

v. 10 : Porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem.

v. 11 : Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas: et complevit omne opus regis in domo Dei:

v. 12 : hoc est, columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quaedam retiacula, quae capita tegerent super epistylia.

v. 13 : Malogranata quoque quadringenta, et retiacula duo ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis iungerentur, quae protegerent epistylia, et capita columnarum.

v. 14 : Bases etiam fecit, et conchas, quas superposuit basibus:

v. 15 : mare unum, boves quoque duodecim sub mari,

v. 16 : et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater eius in domo Domini ex aere mundissimo.

v. 17 : In regione Iordanis, fudit ea rex in argillosa terra inter Sochot et Saredatha.

v. 18 : Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus aeris.

v. 19 : Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis:

v. 20 : candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum iuxta ritum ex auro purissimo:

v. 21 : et florentia quaedam, et lucernas, et forcipes aureos: omnia de auro mundissimo facta sunt.

v. 22 : Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia caelavit templi interioris, id est, in Sancta sanctorum: et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini.