Liber Secundus Paralipomenon

PrécédentSuivant

V. 8 : Necnon et mensas decem: et posuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris: phialas quoque aureas centum.

Poètes

Commentaires

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 26
    • Quod vero in Verbis dierum legimus, quia fecit Salomon mensas decem et posuit eas in templo, quinque a dextris et quinque a sinistris, phialas quoque aureas centum ( Ch2, 4, 8), has mensas tam ad panespropositionis quam ad vasa Domini portanda factas esse credibile est; phialasvidelicet quas pariter factas Scriptura refert; thymiamateria, thuribula,mortariolia, etc., quae in sequentibus leguntur: nam quod paulo post in eodem Verborum volumine subinfertur, Fecitque Salomon omnia vasa domus Domini et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis ( Ch2, 4, 19); velpluralem numerum pro singulari posuit, more Scripturae usitatissimo, ut in Jesu Nave: Filii autem Israel praevaricati sunt mandata, de anathemate ( Js, 7, 1); cum Acham solus et non plures filii Israel hoc fecerint. Vel certe quia panes propositionis solebant ante sabbatum coqui, ut insabbato mox poni potuissent in mensam propositionis, potuit fieri ut panesnoviter cocti mox illis mensis imponerentur, ibidemque nocte illa servarenturoperti, donec primo mane, ablatis veteribus, super mensam propositionisponerentur calidi. Non autem hae mensae decem a figura hujus mensae propositionis discrepant:nam sicut una mensa duodecim panibus onusta, unitatem totius Scripturae, etconcordiam auctoritate apostolica unitam designat, ita non immerito decemmensae aureae divinae legis et prophetarum eloquia figurate denuntiant, quaevel refectionem nobis verbi Dei, quasi panes propositionis offerunt, vel innobis exempla fidelium quasi positorum in se vasorum Domini claritatem etmiracula proponunt. Recte autem bis quinae sunt mensae, non solum quia legislator quinquevolumina scripsit, verum etiam quia tota Testamenti veteris series quinqueaetates saeculi complectitur. Geminatur vero numerus mensarum quinarius, et quinque a dextris, et quinque asinistris ponuntur, cum post incarnationem Dominicam eadem Scriptura, siveutrique Dei populo, Judaeo scilicet et Gentili, committitur, sive evangelicisplena figuris ostenditur, quae quondam Dei populo antiquo juxta litteram solamintelligenda putabatur; cum enim legentes in sancta Scriptura, verbi gratia,Abel coronatum martyrio, Enoch translatum de mundo, Noe pereunte mundomirabiliter salvatum, hospitalitatem Loth exterminatis impiis sublimiterremuneratam, Abraham merito obedientiae patrem cunctarum gentium constitutum,Joseph post venditionem merito castitatis et innocentiae exemplo sublimatum (voir: Gn) , haec et hujusmodi innumera nobis exempla virtutisassumimus, quid nisi mensae quinque aureae, sive vasa Domini, seu panespropositionis adhuc in sinistris templi, divinae litterae juxta historicumsensum januam nobis et recte vivendi aeterna praemia a Domino sperandaaperiunt? At cum eamdem altius intelligentes vel dispensationem Dominicaeincarnationis, vel alia quaelibet sanctae Ecclesiae sacramenta sonareviderimus, quasi alias quinque mensas ad portanda vasa electionis et alimoniamvitae spiritalis in dextris templi invenimus; qui eadem ipsa verba sacraehistoriae novum omnino fulgorem nobis sapientiae coelestis, novos aperiresensus de veteribus agnoscimus, in qua profecto figura et candelabra sunt quinafacta in templo: cum enim dixisset Scriptura regem Salomonem fecisse mensam inqua ponerentur panes propositionis, auream, adjunxit sequenter, et ait: