V. 19 :
Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super
eas panes propositionis:
Poètes
Commentaires
Auctor incertus
Liber 3, Caput 26
Quod vero in Verbis dierum legimus, quia
fecit Salomon mensas decem et posuit eas in templo, quinque a
dextris et quinque a sinistris, phialas quoque aureas
centum
(
Ch2, 4, 8), has mensas tam ad panespropositionis quam ad vasa Domini
portanda factas esse credibile est; phialasvidelicet quas pariter factas
Scriptura refert; thymiamateria, thuribula,mortariolia, etc., quae in
sequentibus leguntur: nam quod paulo post in eodem Verborum volumine
subinfertur,
Fecitque Salomon omnia vasa domus Domini et altare aureum, et
mensas, et super eas panes propositionis
(
Ch2, 4, 19); velpluralem numerum pro singulari posuit, more Scripturae
usitatissimo, ut in Jesu Nave:
Filii autem Israel praevaricati sunt mandata, de
anathemate
(
Js, 7, 1); cum Acham solus et non plures filii Israel hoc fecerint.
Vel certe quia panes propositionis solebant ante sabbatum coqui, ut
insabbato mox poni potuissent in mensam propositionis, potuit fieri ut
panesnoviter cocti mox illis mensis imponerentur, ibidemque nocte illa
servarenturoperti, donec primo mane, ablatis veteribus, super mensam
propositionisponerentur calidi.
Non autem hae mensae decem a figura hujus mensae propositionis
discrepant:nam sicut una mensa duodecim panibus onusta, unitatem totius
Scripturae, etconcordiam auctoritate apostolica unitam designat, ita non
immerito decemmensae aureae divinae legis et prophetarum eloquia
figurate denuntiant, quaevel refectionem nobis verbi Dei, quasi panes
propositionis offerunt, vel innobis exempla fidelium quasi positorum in
se vasorum Domini claritatem etmiracula proponunt.
Recte autem bis quinae sunt mensae, non solum quia legislator
quinquevolumina scripsit, verum etiam quia tota Testamenti veteris
series quinqueaetates saeculi complectitur.
Geminatur vero numerus mensarum quinarius, et quinque a dextris, et
quinque asinistris ponuntur, cum post incarnationem Dominicam eadem
Scriptura, siveutrique Dei populo, Judaeo scilicet et Gentili,
committitur, sive evangelicisplena figuris ostenditur, quae quondam Dei
populo antiquo juxta litteram solamintelligenda putabatur; cum enim
legentes in sancta Scriptura, verbi gratia,Abel coronatum martyrio,
Enoch translatum de mundo, Noe pereunte mundomirabiliter salvatum,
hospitalitatem Loth exterminatis impiis sublimiterremuneratam, Abraham
merito obedientiae patrem cunctarum gentium constitutum,Joseph post
venditionem merito castitatis et innocentiae exemplo sublimatum
(voir:
Gn)
, haec et hujusmodi innumera nobis exempla
virtutisassumimus, quid nisi mensae quinque aureae, sive vasa Domini,
seu panespropositionis adhuc in sinistris templi, divinae litterae juxta
historicumsensum januam nobis et recte vivendi aeterna praemia a Domino
sperandaaperiunt?
At cum eamdem altius intelligentes vel dispensationem
Dominicaeincarnationis, vel alia quaelibet sanctae Ecclesiae sacramenta
sonareviderimus, quasi alias quinque mensas ad portanda vasa electionis
et alimoniamvitae spiritalis in dextris templi invenimus; qui eadem ipsa
verba sacraehistoriae novum omnino fulgorem nobis sapientiae coelestis,
novos aperiresensus de veteribus agnoscimus, in qua profecto figura et
candelabra sunt quinafacta in templo: cum enim dixisset Scriptura regem
Salomonem fecisse mensam inqua ponerentur panes propositionis, auream,
adjunxit sequenter, et ait:
Commentaires
Auctor incertus