Liber Psalmorum

PrécédentSuivant

V. 6 : In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 2
    • Elias enim secum comitante Elisaeo ad ripam Jordanis veniens, tulit pallium suum et involvit illud, et percussit aquas quae divisae sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum. Cumque Elias raptus esset, Elisaeus levavit pallium Eliae, quod ceciderat ei. Reversusque stetit super ripam Jordanis, et pallio Eliae quod ceciderat ei percussit aquas et non sunt divisae, et dixit: Ubi est Deus Eliae etiam nunc? percussit aquas et divisaesunt huc atque illuc, ( R4, 2, 8 et R4, 2, 13) etc. Quid significat pallium Eliae, nisi Incarnationem Domini, per quam Redemptornoster lethi fluvium disrumpit, nobisque transitum ad vitam praeparavit? Hoc ergopallium Elisaeus post transitum Eliae retinuit, quia fidem Incarnationis ChristiEcclesia post ascensionem ejus ad coelos reservavit, per quam praesentis vitae fluctustransire satagit. Sed sicut Elisaeus percutiens pallio fluvium, aquas non divisit, antequam dixit:Ubi est Deus Eliae etiam nunc? et sic percussit aquas et divisae sunt: ita Ecclesianisi per invocationem nominis Domini, virtutes ullas facere non potest. Quia sicut ipse dixit: Sine me nihil potestis facere, ( Jn, 15, 5) [mauvais référencement: Jn, 15] nihil est enim humanum studium, nisi adsit divinum adjutorium. Unde Apostolus dixit: Deus est qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate. ( Ph, 8) Et Propheta ad Dominum, ait: In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nos, ( Ps, 43, 6) [mauvais référencement: Ps, 45] etc.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 2
    • Elias enim, secum comitante Eliseo, ad aquas Jordanis veniens, tulit pallium suum, et involvit illud, et percussit aquas, quae divisae sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum ( R4, 2, 8). Cumque Elias raptus esset, Eliseus levavit pallium Eliae, quod ceciderat ei. Reversusque stetit super ripam Jordanis, et pallio Eliae, quod ceciderat ei, percussit aquas, et non sunt divisae. Et dixit: Ubi est Deus Eliae etiam nunc? Percussitque aquas, et divisae sunt huc atque illuc, et transiit Eliseus ( R4, 2, 13 et R4, 2, 14), etc. Quid significat pallium Eliae, nisi Incarnationem Domini, per quam Redemptor noster lethi fluvium disrupit, nobisque transitum ad vitam praeparavit? Hoc ergo pallium Eliseus post transitum Eliae retinuit, quia fidem Incarnationis Christi Ecclesia post ascensionem ejus ad coelos reservavit, per quam praesentis vitae fluctus transire satagit. Sed sicut Eliseus percutiens pallio fluvium, aquas non divisit antequam dixit: Ubi est Deus Eliae etiam nunc? ( R4, 2, 14) et sic percussit aquas, et divisae sunt, ita Ecclesia, nisi per invocationem nominis Domini, virtutes ullas facere non potest, quia, sicut ipse dixit, Sine me nihil potestis facere ( Jn, 15, 5) [mauvais référencement: Jn, 15]. Nihil est enim humanum studium, nisi adsit adjutorium diviNum. Unde et Apostolus dixit: Deus est, qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate ( Ph, 2). Et Propheta ad Dominum ait: In te inimicos nostros ventilabimus, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nos ( Ps, 43, 6) [mauvais référencement: Ps, 43], etc.

Isidorus Hispalensis 565-636

  • Liber 1, Caput 23
    • Propter verbum Domini cornua justorum. Id vel dicentes: In te inimicos nostros ventilabimus cornu ( Ps, 43, 6). In Graeco laeta testatio. Quia ergo cornu petimus, vel cornu ventilabimus. Cornua justi, quia de crucis Christi apicibus justis conferuntur.