V. 13 :
Et levavit pallium Eliae, quod ceciderat ei: reversusque stetit super ripam Iordanis,
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 43. 44. : Palliolum cadit Eliae, sed aquas Elisaeus Percutit hoc, et non dividitur fluvius.
liber 4, v. 45. 46. : Ille Deum vocat Eliae, Iordanis et undas Percutit, et cito dissociavit aquas.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 2
Elias enim secum comitante Elisaeo ad ripam Jordanis veniens, tulit pallium
suum et involvit illud, et percussit aquas quae divisae sunt in utramque partem,
et transierunt ambo per siccum.
Cumque Elias raptus esset, Elisaeus levavit pallium Eliae, quod ceciderat
ei.
Reversusque stetit super ripam Jordanis, et pallio Eliae quod ceciderat ei
percussit aquas et non sunt divisae, et dixit: Ubi est Deus Eliae etiam nunc?
percussit aquas et divisaesunt huc atque illuc,
(
R4, 2, 8 et
R4, 2, 13) etc. Quid significat pallium Eliae, nisi Incarnationem Domini, per
quam Redemptornoster lethi fluvium disrumpit, nobisque transitum ad vitam praeparavit?
Hoc ergopallium Elisaeus post transitum Eliae retinuit, quia fidem Incarnationis
ChristiEcclesia post ascensionem ejus ad coelos reservavit, per quam praesentis vitae
fluctustransire satagit. Sed sicut Elisaeus percutiens pallio fluvium,
aquas non divisit, antequam dixit:Ubi est Deus Eliae etiam nunc? et sic percussit
aquas et divisae sunt: ita Ecclesianisi per invocationem nominis Domini, virtutes
ullas facere non potest. Quia sicut ipse dixit:
Sine me nihil potestis facere,
(
Jn, 15, 5) [mauvais référencement: Jn, 15] nihil est enim humanum studium, nisi adsit divinum adjutorium. Unde
Apostolus dixit:
Deus est qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona
voluntate.
(
Ph, 8) Et Propheta ad Dominum, ait:
In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus
insurgentes in nos,
(
Ps, 43, 6) [mauvais référencement: Ps, 45] etc.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 2
Elias enim, secum comitante Eliseo, ad aquas Jordanis veniens,
tulit pallium suum, et involvit illud, et percussit aquas,
quae divisae sunt in utramque partem, et transierunt ambo per
siccum
(
R4, 2, 8). Cumque Elias raptus esset, Eliseus levavit pallium Eliae, quod
ceciderat ei.
Reversusque stetit super ripam Jordanis, et
pallio Eliae, quod ceciderat ei, percussit aquas, et non
sunt divisae. Et dixit: Ubi est Deus Eliae etiam
nunc? Percussitque aquas, et divisae sunt huc atque illuc,
et transiit Eliseus
(
R4, 2, 13 et
R4, 2, 14), etc. Quid significat pallium Eliae, nisi Incarnationem Domini,
per quam Redemptor noster lethi fluvium disrupit, nobisque transitum ad
vitam praeparavit? Hoc ergo pallium Eliseus post transitum Eliae
retinuit, quia fidem Incarnationis Christi Ecclesia post ascensionem
ejus ad coelos reservavit, per quam praesentis vitae fluctus transire
satagit. Sed sicut Eliseus percutiens pallio fluvium, aquas
non divisit antequam dixit:
Ubi est Deus Eliae etiam nunc?
(
R4, 2, 14) et sic percussit aquas, et divisae sunt, ita Ecclesia, nisi per
invocationem nominis Domini, virtutes ullas facere non potest, quia,
sicut ipse dixit,
Sine me nihil potestis facere
(
Jn, 15, 5) [mauvais référencement: Jn, 15]. Nihil est enim humanum studium, nisi adsit adjutorium diviNum.
Unde et Apostolus dixit:
Deus est, qui operatur in nobis et velle et perficere pro
bona voluntate
(
Ph, 2). Et Propheta ad Dominum ait:
In te inimicos nostros ventilabimus, et in nomine tuo
spernemus insurgentes in nos
(
Ps, 43, 6) [mauvais référencement: Ps, 43], etc.
Auctor incertus
Liber 4, Caput 14
Currus Israel, hoc est, mente videntium Deum, non incongrue Dominus
JesusChristus accipitur, qui electos suos patienter tolerando velut in
curru portat,atque per praedicationem et disciplinam suam sicut auriga
agitat.
Moraliter autem quid est quod Elias currus et auriga dicitur, nisi
quiaauriga agitat, et currus portat? Doctor ergo qui mores populi et per
patientiamsustinet et sacri eloquii verbis docet, et auriga dicitur et
currus: currus,quia tolerando portat; auriga, quia populos bonis
admonitionibus exercet.
Quid est autem quod Elias ad coelum raptus esse dicitur? Numquidnam eum
adhucin hac carne corruptibili positum, ad illius summae quietis requiem
anteresurrectionem ascensionemque Domini credimus esse perductum? Sed
aliud estcoelum aereum, et aliud aethereum.
Coelum quippe aereum terrae est proximum, unde et aves coeli dicimus,
quiaeas volitare in aere videmus.
In coelum quippe aereum Elias sublevatus est, ut in secreta quadam
terraeregione repente duceretur, ubi in magna jam carnis ac spiritus
quiete viveret,quousque ad finem mundi redeat et mortis debitum
solvat.
Sublevatus namque Elias ascensionem Domini designavit: ille enim
mortemdistulit, non evasit; Redemptor autem noster, quia non distulit
superavit,eamque resurgendo consumpsit, et resurrectionis suae gloriam
ascendendodeclaravit.
Notandum quoque est quod Elias in curru legitur ascendisse, ut
videlicetaperte monstraretur quia purus homo adjutorio egebat
alieno.
Per angelos namque illa facta et ostensa sunt adjumenta, quia nec ad
coelumquidem aereum per se ascendere poterat, quem naturae suae
infirmitasgravabat.
Redemptor autem noster non curru, non angelis sublevatus legitur, quia
is quifecerat omnia, nimirum super omnia, sua virtute ferebatur, illo
etenimrevertebatur ubi erat, et inde redibat ubi remanebat, quia per
humanitatemascenderat in coelum, per divinitatem suam et terram pariter
continebat etcoelum; neque enim arbitrandum est Eliam vel sic esse sicut
erunt sancti,quando, peracto operis die, denarium pariter accepturi
sunt; vel sicquemadmodum sunt homines, qui ex ista vita nondum
emigraverunt, de qua illetamen non morte, sed translatione
migravit.
Jam itaque aliquid melius habet, quam in hac vita posset, quamvis
nondumhabet quod ex hac vita recte gesta in fine habiturus est; pro
nobis enimmeliora providerunt, ne sine nobis perfecti
perficerentur.
Aut si quisquam putat hoc Eliam mereri non potuisse, si duxisset
uxoremfiliosque procreasset: creditur enim non habuisse, quia hoc
Scriptura nondixit, quamvis et de caelibatu ejus nihil dixerit: quid de
Enoch respondebit,qui filiis genitis Deo placens non mortuus, sed
translatus est? Cur ergo etAdam et Eva, si juste viventes caste filios
procreassent, nonne eis possenttranslatione non morte succedentibus
cedere? nam si Enoch et Elias in Adammortui, mortisque propaginem in
carne gestantes, quod debitum ut solvant,creduntur etiam redituri ad
hanc vitam, et quod tamdiu dilatum est morituri,nunc tamen in alia vita
sunt, ubi ante resurrectionem carnis antequam animalecorpus in spiritale
mutetur, nec morbo nec senectute deficiunt, quanto justiusac
probabilius, primis hominibus, illis praestaretur, sine ullo suo
parentumvepeccato viventibus, ut in meliorem aliquem statum filiis
genitis cederent, undesaeculo finito cum omni prosperitate sanctorum in
evangelicam formam, non percarnis mortem, sed per Dei / virtutem multo
felicius mutarentur!
Apprehenditque vestimenta sua, et scidit illa in duas
partes, et levavit Elisaeus pallium Eliae quod ceciderat
ei
(
R4, 2, 12 et
R4, 2, 13).
Elisaeus enim Domini ac Redemptoris nostri figuram gestavit, vestimenta
veroillius veteris Testamenti accipiendae sunt Scripturae, quae tunc
scissae, hocest, revelatae hominibus sunt, quando per passionem et
resurrectionem siveascensionem ipsius in coelo expletae sunt.
Pallium vero Eliae ab Elisaeo collectum, virtus accipienda est Verbi,
quam adglorificandam carnem suam mundo reliquit.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Apprehenditque vestimenta sua, et scidit illa in duas
partes, et levavit pallium Heliae, quod ceciderat ei (
R4, 2, 12 et
R4, 2, 13). Heliseus enim Domini, ac
Redemptoris nostri figuram gestavit. Vestimenta vero illius veteris testamenti accipiendae
sunt Scripturae, quae tunc scissae, hoc est, revelatae hominibus sunt, quando per
passionem,
et resurrectionem, sive ascensionem ipsius in coelos expletae sunt. Pallium vero Heliae
ab
Heliseo collectum virtus accipienda est Verbi, quam ad glorificandam carnem suam mundo
reliquit.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis