V. 4 :
Dixit autem Elias ad Eliseum: Sede hic, quia Dominus misit me in Iericho. Et ille
ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque venissent
Iericho,
Poètes
Ps. Hildebertus Cenomanensis Pseudo-Hildebertus
liber 4, v. 27. 28. : Cumque simul veniunt ait helis heliseo, A domino mittor in bethel esto loco
liber 4, v. 33. 34. : Scis ait ille scio dixitque propheta manete, Dum propero iericho subsequor inquit ego
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
(voir:
R4, 2, 2,
R4, 2, 4 et
R4, 2, seq) Quod enim abstrahendus Helias, atque elevandus ad coelum,
jusserit Heliseo, ut resideret in Galgalis: aut in Bethel: aut Hierico: sive
Jordane: et ille semper juraverit per Dominum, quod non relinqueret eum, hoc figurasse
videtur, quod apostolorum in se habuerit figura, qui ab ipsa revelatione fidei (sic
enim
interpretatur Galgala), Christo Domino individue adhaerentes usque in diem ascensionis
ejus in
coelum ab ejus comitatu non recesserunt. Cumque transissent Jordanem, dixit Helias
ad Heliseum: Postula quod vis, ut faciam tibi, antequam tollar a te.
Dixitque Heliseus: obsecro, ut fiat duplex spiritus tuus in me (
R4, 2, 9).
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis