Liber Quartus Regum

Caput 2

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
PrécédentSuivant

V. 23 : Ascendit autem inde in Bethel: cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate, et illudebant ei, dicentes: Ascende calve, ascende calve.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 4, v. 59. 60. 61. :

    Dum pueri Bethel dicunt: Ascendite, calve;

    Ludibrium reputas hoc, Elisaee, grave;

    Tu maledicis eis.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 2
    • Ascendit autem inde in Bethel; cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate, et illudebant ei, dicentes: Ascende, calve, ascende, calve. Qui cum post se respexisset, vidit eos et maledixit eis in nomine Domini. Egressique sunt de saltu duo ursi, et laceraverunt ex eis quadraginta et duos pueros. ( R4, 2, 23 et R4, 2, 24) Elisaeus quoque propheta, sicut saepe diximus, figuram Christi gessit. Deniquevocabulum illud salus Dei interpretatur.Salus autem Dei quis est alius nisi Filius ejus, qui et Salvatorubique vocatur? Parvuli vero illi illudentes saluti Dei, id est Elisaeo, Judaeorumhabuere personam, qui ad crucem Domino Salvatori subsannabant, qui dicunt. Ascende, calve, ascende, calve: ( R4, 2, 23) quia in Calvariae loco Christus ascensurus erat in crucem. Quod vero conversus maledixit Elisaeus, et exierunt duo ursi de silva, etinterfecerunt quadraginta et duos pueros blasphemantes: ita et Christus post passionemet resurrectionem ex mortuis, postquam ascendit in coelos, sicut Elisaeus ascendit inBethel, id est in domum Dei, conversus maledixit Judaeis, et quadragesimo secundo annoascensionis suae, immisit duos ursos de silvis gentium,Vespasianum scilicet et Titum,qui eos crudeli strage dejecerunt.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 2
    • Ascendit autem inde Eliseus in Bethel. Cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate, et illudebant ei dicentes, Ascende, calve. Ascende, calve. Qui cum respexisset vidit eos, et maledixit eis in nomine Domini. Egressique sunt duo ursi de saltu, et laceraverunt ex eis quadraginta et duos pueros ( R4, 2, 23 et R4, 2, 24), etc. Eliseus quoque propheta (sicut saepe diximus) figuram Christi gessit. Denique vocabulum istud salus Domini interpretatur. Salus autem Dei quis est alius, nisi Filius ejus, qui et Salvator ubique vocatur? Parvuli vero illi illudentes saluti Dei, id est, Eliseo, Judaeorum habuere personam, qui ad crucem Domino Salvatori subsannabant, qui dicunt: Ascende, calve; ascende, calve ( R4, 2, 23), quia in Calvariae loco Christus ascensurus erat in crucem. Quod vero conversus maledixit eis Eliseus, et exierunt duo ursi de silva, et interfecerunt quadraginta duos pueros blasphemantes, ita et Christus post passionem et resurrectionem ex mortuis, postquam ascendit in coelos, sicut Eliseus ascendit in Bethel, id est, in domum Dei, conversus maledixit Judaeis, et quadragesimo secundo anno Ascensionis suae immisit duos ursos de silvis gentium, Vespasianum scilicet et Titum, qui eos crudeli strage dejecerunt.

Auctor incertus

  • Liber 4, Caput 16
    • Ascendit , inquit, in Bethel. Cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate, illudebantque ei dicentes: Ascende, calve, ascende calve! Quibus maledicens in nomine Domini, continuo egressi sunt duo ursi de saltu, et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros; et abiit ex inde in montem Carmeli ( R4, 2, 23, R4, 2, 24 et R4, 2, 25). Elisaeus, qui interpretatur Dei salus, personam Salvatoris gestasse nondubium est; qui Salvator ascendens in Bethel, hoc est, ad domum Dei coelestem, a Judaeis quasi a pueris insipientibus subsannatus est, clamantibus iisdem Judaeis, Ascende, calve, ascende, calve ( R4, 2, 23)! Crucifige, crucifige ( Jn, 19, 6)! in Calvariae loco: ob cujus piaculi facinus plebs Judaeorum,decursis quadraginta duobus annis, post resurrectionem Salvatoris etascensionem in coelos, a principibus Romanorum, Vespasiano videlicet et Tito,quasi a duobus ursis consumpta est. Mons vero Carmelus Ecclesia intelligenda est, ad quam, spreto Israele, suumDominus transtulit regnum.

Auctor incertus (Beda ?)

  • Liber 4, Caput 3
    • Ipse quoque Eliseus propheta figuram Christi gessit. Denique vocabulum ipsum salus Dei interpretatur. Salus autem Dei quis est alius, nisi filius ejus qui et Salvator ubique vocatur? Parvuli vero illudentes salutem Dei, id est, Eliseo, Judaeorum habuere personam, qui ad crucem Domino Salvatori subsannabant. Quod dicunt: Ascende, calve, ascende, calve ( R4, 2, 23), quia in calvariae loco Christus ascensurus erat in cruce. Quod vero « conversus maledixit eos Eliseus, et exierunt duo ursi de silva, et interfecerunt quadraginta duos pueros blasphemantes » , ita et Christus post passionem et resurrectionem ex mortuis, posteaquam ascendit in coelum, sicut Eliseus ascendit Bethel, id est, in domo Dei, conversus maledixit Judaeos, et quadragesimo secundo anno ascensionis suae immisit duos ursos de silvis gentium, Vespasianum scilicet et Titum, eosque crudeli strage dejecerunt.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • Ascendit Heliseus in Bethel. Cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate, et illudebant ei dicentes: Ascende calve, ascende calve; quibus maledicens in nomine Domini, continuo egressi sunt duo ursi de saltu, et laceraverunt ex eis quadraginta et duos pueros. Et abiit exinde in montem Carmeli ( R4, 2, 23, R4, 2, 24 et R4, 2, 25).