Liber Quartus Regum

Caput 5

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27
PrécédentSuivant

V. 20 : Dixitque Giezi puer viri Dei: Pepercit dominus meus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo quae attulit: vivit Dominus, quia curram post eum, et accipiam ab eo aliquid.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 4, v. 105. 106. :

    Post Naaman currens, argenti bina talenta

    Sumit ab hoc Giezi, quae tegit ut propria.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 5
    • Dixitque Giezi puer viri Dei: Pepercit dominus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo quae attulit. VIvit Dominus quia curram post eum,accipiam aliquid ab eo, ( R4, 5, 20) et reliqua. Post haec autem Scriptura narrat, quod Giezi puer viri Dei concupiverit depecuniis quas praedictus Syrus homini Dei attulerit, sed eo nolente aliquid accipere,inde ipse per mendacium turpe acquisivit, quod suus magister accipere per fidemrenuit. Giezi quoque interpretatur praeruptum videns, sive vallis visio,et significat Judaicum populum, qui aliquando puer viri Dei, propheta attestante,vocabatur, sicut Osee dicit: Puer Israel et dilexi eum. ( Os, 11) Sed postquam spreto Evangelio, et crucifixo Filio Dei, semetipsum Dei talidignitate in foveam avaritiae praecipitans, cupiditatem secutus est terrenam, quamFilii Dei per baptismum renati spreverunt, per sententiam justi judicis Dei, lepramerrorisquam credentes deposuerant, ipse sibi conscivit, necnon et omnes qui postbaptismum et emendationem vitae ad pristina vitia revertentur, sordibus quibus seexutos sperabant, iterum impliciti involvuntur. Unde scriptum est: Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti, sic stultus qui iterat stultitiam suam. ( Pr, 26)

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 4
    • Dixitque Naaman, ut vis. Fiat, ( R4, 5, 17) scilicet voluntas tua. Ecce non rogo amplius ut mea accipias; sed tamen obsecro ( R4, 5, 17) ut tua concedas. Concede mihi servo tuo, ut de hac terra ( R4, 5, 17) sancta in qua Deus verus adoratur, tollam et feram mecum onus duorum burdonum. ( R4, 5, 17) Quare autem portare voluerit terram subjungit. Non enim faciet servus tuus ultra holocaustum aut victimam diis alienis, nisi Domino. ( ultra holocaustum) Adhuc igitur terram ferre volebat. Ut ex ea in terra sua altare faciat Domino, in quo immolaret. Abiit ergo ab eo electo tempore. ( R4, 5, 19) Ambiguitate dictionis in terrae spatium et tempus deceptus esse videtur. Nam in Hebraeo sic expressius sonat: Abiit ab eo ergo quasi aliquando terrae spatio et sic convenienter adjungitur: Dixitque Giezi puer, id est famulus, viri Dei, ( R4, 5, 20) simile est quod in Genesi legitur: Eratque vernum tempus et ingrediebar Ephratha ( Gn, 48). In Hebraeo expressius sonat: Et adhuc spatium terrae, subauditur supererat: Et ingrediebar Ephratha.