V. 2 :
Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram
visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem
monstravero tibi.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus
Liber 3, Caput 8
Factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno
egressionis filiorum Israel de terra Aegypti, in anno quarto,
mense Zio, ipse est mensis secundus, regis Salomonis super
Israel, et aedificare coepit domum Domino
(
R3, 6, 1).
Domus Domini quam aedificavit rex Salomon in Hierusalem, in figura
facta estsanctae universalis Ecclesiae, quae a primo electo usque ad
ultimum, qui infine mundi nasciturus est, quotidie per gratiam regis
pacifici sui, videlicetRedemptoris aedificatur; quae partim adhuc
peregrinatur ab illo in terris,partim evasis peregrinandi aerumnis, cum
illo jam regnat in coelis, ubi peractoultimo judicio tota est regnatura
cum illo.
Ad hanc domum pertinent electi angeli, quorum nobis similitudo in
futura vitapromittitur, dicente Domino: Illi autem qui digni habentur
saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubunt, neque ducunt
uxores; neque enim ultra mori poterunt, aequales enim angelis sunt, et
filii sunt Dei, et filii resurrectionis
(voir:
Mt, 22)
.
Ad hanc pertinet ipse
Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus
(
1Ti, 2, 5),ipso attestante cum ait:
Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo
illud
(
Jn, 2, 19).
Quod exponens Evangelista subjunxit: Hoc autem dicebat de templo
corporis sui
(voir:
1Co, 3)
.
Dicit autem Apostolus de nobis:
Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in
vobis?
(
1Co, 3, 16) Si ergo ille templum Dei per assumptamhumanitatem factus est, et
nos templum ejus per inhabitantem ejus Spiritumefficimur, constat utique
quia figuram omnium nostrum, et ipsius Dominividelicet et membrorum
ejus, quae nos sumus, templum illud materiale tenuit;sed ipsius tamquam
lapidis angularis singulariter electi et pretiosi infundamento fundati;
nostri autem tamquam lapidum vivorum superaedificatorumsuper fundamentum
apostolorum et prophetarum, hoc est, super ipsumDominum.
Quod melius considerata ex ordine ipsius templi aedificatione patebit,
ut inquibusdam videlicet figura ad ipsum Dominum, in quibusdam vero ad
omnes electospertineat; in quibusdam intemeratam in coelis angelorum
felicitatem, inquibusdam invictam in terris hominum patientiam
describat; in quibusdam collatahominibus angelorum auxilia, in quibusdam
remunerata cum angelis hominumcertamina demonstret.
Designat eamdem domum Domini spiritalem, etiam tabernaculum quondam
factum ineremo per Moysen.
Verum quia illa domus in itinere quo ad terram repromissionis
veniebatur,haec autem aedificabatur in ipsa terra repromissionis, et in
civitateHierusalem, illud ut de loco ad locum crebro Levitarum
ministerio portatum,tandem in terra repromissae haereditatis
induceretur, haec ut mox in patriaipsa et in civitate regia constructa,
inviolabili semper fundamentoconsisteret, donec inditum sibi figurarum
coelestium munus impleret: potest inilla praesentis Ecclesiae labor et
exsilium, in hac futura quies et beatitudofigurari.
Vel certe quia illa a solis filiis Israel, haec autem a proselytis
etiam etgentibus facta est, possunt in illa principaliter patres veteris
Testamenti, etantiquus ille Dei populus; in hac autem congregata de
gentibus Ecclesiafiguraliter exprimi: quamvis aedificium utriusque domus
enucleatius spiritalisensu discursum, et labores praesentis Ecclesiae
quotidianos, et praemia infuturo perennia, gaudiaque regni coelestis, et
electionem primae de IsraelEcclesiae, et salutem omnium gentium in
Christo, multis modis ostendaturinsinuare in figuris.
Quod autem dicit:
In anno quarto, mense Zio, ipse est mensis secundus regis
Salomonis super Israel
(
R3, 6, 1), ordo sensus est: In anno quarto regis Salomonis, mensa Zio,
ipse est mensis secundus: mensem autem secundum, Maiumdicit:
nam Aprilis, quo Pascha celebratur, principium apud Hebraeos primus
eratin mensibus anni.
Ex quo manifeste claret quia mox peracto Pascha coepit aedificare
domumDomino, et consecratus mystica solemnitate populus manus ad
mysticum opusmisit.
Fit autem commemoratio egressionis de Aegypto, quando tabernaculum
aedificaricoeptum est, ut admoneatur lector quot annorum tempus inter
aedificationemutriusque domus transierit, et hujus quoque summae
temporis sacramentumspiritale cognoscat.
Quater namque centeni et viceni quadringentos et octoginta faciunt;
quatuorautem evangelicae perfectioni apte conveniunt propter ipsum
evangelistarumnumerum; centum viginti doctrinae legali propter annos
totidem legislatoris; inquo etiam numero virorum gratiam Spiritus sancti
primaeva suscepit Ecclesia,patenter ostendens quia qui lege legitime
utuntur, id est, qui Christi in eagratiam cognoscentes amplectuntur,
jure spiritus ejus gratia replentur, quia incharitate ejus amplius
ignescunt.
Diximus autem per tabernaculum quod fecit Moyses et filii Israel in
deserto,Synagogam, per templum vero quod Salomon et filii Israel cum
proselytorum etgentilium auxilio construxit, Ecclesiam gentium posse
designari.
Permansit autem cultus et religio tabernaculi annos quadringentos
etoctoginta ac sic templum aedificari incoepit, quia Scriptura veteris
Testamentitanta perfectione redundat, ut si quis eam bene intellexerit,
cuncta in se noviTestamenti mysteria contineat.
Patres quoque veteris Testamenti tanta perfectione arcem
perfectionistenuerunt, ut in nullo apostolis virisque apostolicis
putandi sint esseminores.
Permanebat tabernaculum usque ad constructionem templi in populo Dei
perannos quadringentos et octoginta, id est, centum viginti per
quatuormultiplicatos: quia ex tempore datae legis usque ad incarnationem
Dominicam ettempus revelatae gratiae, non defuerunt viri qui in lege
constituti Evangelicaper omnia perfectionem mente et opere servarent;
non defuit Scriptura, quaegratiam novi Testamenti, in veteri propheticis
intimaret eloquiis.
Quod autem quarto anno regis Salomonis aedificari coepta est domus
Domini,potest eos referri mystice, quod post expletam dispensationem
Dominicaeincarnationis, quae in quatuor Evangelii libris scripta est,
misso de coelisSpiritu sancto Ecclesiae structura coeperit; et quod
mense secundo loco postIsrael aedificationem in se susceperit
Creatoris.
Unde et secundus mensis in lege concessus est ad faciendum Pascha, his
quiimmundi super anima vel in via procul positi, ad faciendum in primo
mensePascha occurere nequirent.
Ubi nos apertissime designati sumus, qui immundi super morte animae
nostrae,et procul adhuc positi a populo Dei, non potuimus primum Pascha
facere, quod incarne agni et sanguine fiebat.
Celebramus autem hoc Pascha secundum, quod in corpore et sanguine
Redemptorisnostri, a quo quaesiti sumus et mundati, actum est.
In quo autem loco templum sit aedificatum manifestius in libro
Paralipomenonostenditur, ut scriptum est:
Et coepit Salomon aedificare domum Domini in Hierusalem in
monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus in loco
quem paraverat David in area Ornan Jebusaei
(
Ch2, 3, 1).
Aedificatur ergo domus Domini in visione pacis, quia dilatata per
orbemEcclesia in una eademque fide et veritatis catholicae societate
consistit: namin scissura mentium Deus non est, sed factus est in pace
locus ejus, ethabitatio ejus in Sion.
Aedificatur in monte, videlicet in ipso Domino Salvatore, de quo Isaias
ait:
Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in
vertice montium
(
Es, 2, 2).
Et ipse de se in Evangelio:
Non potest
, inquit,
civitas abscondi super montem posita
(
Mt, 5, 14); ipse enim est mons montium, qui deterra quidem per originem
carnis assumptae ortus est, sed omnium terrigenarumpotentiam ac
sanctitatem singularis culmine dignitatis transcendit.
In quo nimirum monte civitas sive domus Domini constructa est, quia si
non inillo radicem figat, spes et fides nostra nulla est.
Qui recte mons Moria vocatur, id est, Visionis, quia electos suos quos
adaeternam suae claritatis visionem conservat, in hac interim vita
laborantesvidere et adjuvare dignatur: ipse est enim locus in quo
obtulit Abraham Isaacfilium suum Domino, ac devotione obedientiae videri
ab illo meruit.
Unde et nomen accepit, de quo Dominus ait:
Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis Isaac, et vade in
terram Visionis, atque offer eum in holocaustum
(
Gn, 22, 2).
Pro terra Visionis, in Hebraeo terram Moria habet.
Et quia immolatio Isaac typus Dominicae passionis exstitit, recte in
locoejusdem immolationis templum aedificatur, quia per fidem et
mysterium Dominicaepassionis Ecclesia dedicata, crescit in templum
sanctum Domino.
De quo monte bene subditur: Qui demonstratus fuerat David patri
ejus.
Ostensus namque fuerat David, sicut et caeteris prophetis venturus in
carneDominus, qui vocatam de gentibus Ecclesiam, per sacramenta ejusdem
suaeincarnationis ablueret a peccatis, atque in domum sibi fidelem
dilectamqueconsecraret.
Bene autem additur: In loco quem paraverat David.
Paraverat namque David psallendo, paraverunt alii prophetae vaticinando
locumDomino, vero utique Salomoni, in quo domum aedificaret, quia corda
auditorumsuorum fide veritatis instituerunt, sedulo admonentes ut
venientem in carne DeiFilium fideli ac devota mente susciperent: hinc
etenim Dominus de paratis adcredendum sibi populis, ait discipulis:
Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae
sunt jam ad messem; et qui metit mercedem accipit, et congregat
fructum in vitam aeternam, ut qui seminat simul gaudeat, et qui
mittit
(
Jn, 4, 35 et
Jn, 4, 36).
Quasi aliis verbis de aedificatione templi diceret:
Levate oculos vestros, et videte
(
Jn, 4, 35) locum, quia paratus est jam ad aedificandum domumDomini, et qui
aedificat, docendo mercedem accipit, et congregat lapidespretiosos in
vitam aeternam; ut et qui parat locum aedificio simul gaudeat, etqui
aedificat, id est, propheta praedicens venturum, et apostolus
venientempraedicans Dominum, una simul in illo mercede potiantur.
Bene autem idem locus in area erat Ornan Jebusaei, quia Ecclesia
vocabuloareae solet designari, dicente Joanne de Domino:
Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream
suam
(
Mt, 3, 12).
Ornan, qui interpretatur Illuminatus, et erat natione Jebusaeus,
nationequidem gentiles significat, nomine autem eosdem illustrandos a
Domino atque infilios Ecclesiae commutandos ostendit, quibus merito
dicat Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino
(voir:
1Th, 5)
.
Jebus eadem est civitas quae et Hierusalem.
Et Jebus quidem dicitur Conculcata; Hierusalem autem Visio pacis.
In qua quamdiu Ornan gentilis regnabat, Jebus dicta est; cum vero in ea
Davidlocum holocausti emeret, et cum Salomon in ea templum Domino
aedificaret, nonjam Jebus, sed Hierusalem vocata est: quia nimirum
gentilitas quamdiu divinicultus nescia perdurabat, conculcabatur, et
illudebatur ab immundis spiritibus,simulacra muta prout ducebatur
sequens; cum vero illam gratia sui Conditorisrespexit, continuo pacis in
se et locum invenit et nomen dicente de ipsaDomino:
Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur
(
Mt, 5, 9).
Cum ergo Ornan in hac civitate regnum adhuc haberet, Jebus vocabatur;
at cumlocum areae suae cum bubus ac tribulis venderet David regi, nomen
Hierusalemaccepit: quia persistens in sua adhuc obstinatione gentilitas,
conculcabaturquasi vilis et abjecta a malignis spiritibus.
Porro cum omnia sua vendere, ac vero regi offerre didicit, non
ultraconculcari a daemonibus ac vitiis potuit, sed internae pacis, quam
cum suoconditore haberet, magis compos effecta est.
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 5, Caput 3
(voir:
Ch2, 3, 1)
Moria interpretatur visio: ipse est enim locus, de quo dictum
est ad Abraham:
Vade in terram visionis
(
Gn, 22, 2).
Commentaires
Auctor incertus
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)