v. 1 :Et respondens Iesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens:
v. 2 :Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
v. 3 :Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
v. 4 :Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias.
v. 5 :Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam:
v. 6 :reliqui vero tenuerunt servos eius, et contumeliis affectos occiderunt.
v. 7 :Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.
v. 8 :Tunc ait servis suis: Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni:
v. 9 :ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.
v. 10 :Et egressi servi eius in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos: et impletae sunt nuptiae discumbentium.
v. 11 :Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.
v. 12 :Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit.
v. 13 :Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus eius, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.
v. 14 :Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
v. 15 :Tunc abeuntes pharisaei, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.
v. 16 :Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum:
v. 17 :dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Caesari, an non?
v. 18 :Cognita autem Iesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritae?
v. 19 :ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.
v. 20 :Et ait illis Iesus: Cuius est imago haec, et superscriptio?
v. 21 :Dicunt ei: Caesaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari: et quae sunt Dei, Deo.
v. 22 :Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.
v. 23 :In illo die accesserunt ad eum sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem: et interrogaverunt eum,
v. 24 :dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater eius uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.
v. 25 :Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.
v. 26 :Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.
v. 27 :Novissime autem omnium et mulier defuncta est.
v. 28 :In resurrectione ergo cuius erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam.
v. 29 :Respondens autem Iesus, ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.
v. 30 :In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in caelo.
v. 31 :De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis:
v. 32 :Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium.
v. 33 :Et audientes turbae, mirabantur in doctrina eius.
v. 34 :Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset sadducaeis, convenerunt in unum:
v. 35 :et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum:
v. 36 :Magister, quod est mandatum magnum in lege?
v. 37 :Ait illi Iesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.
v. 38 :Hoc est maximum, et primum mandatum.
v. 39 :Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum.
v. 40 :In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetae.
v. 41 :Congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos Iesus,
v. 42 :dicens: Quid vobis videtur de Christo? cuius filius est? Dicunt ei: David.
v. 43 :Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens:
v. 44 :Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?
v. 45 :Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius eius est?
v. 46 :Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.