V. 16 :
Per memetipsum iuravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem, et non pepercisti
filio tuo unigenito propter me:
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 4
Cum sanctorum virorum praeconia audimus, in civitate ascendimus: quia
illic eos quaerimus, ubi descendunt, non ubi sunt. Sed, ut
superius dixi, praedicatorum locus, quem pro se habent, secreta
divinitatis contemplatio est: locus autem pro subditis,
praedicatio. Aliquando vero plana, aliquando alta
loquuntur. Habent ergo communem locum pro omnibus, habent
sublimem specialemque pro quibusdam, habent secretum pro se.
Haec nimirum tria spiritualia loca signantur: quia Samuel egredi
dicitur, et apparere in medio urbis, et ascendere in
excelsum. Nam qui, ut appareret, egressus est, erat ubi,
antequam appareret, latuisset. Egrediuntur ergo sacerdotes,
quando a secreto meditationis ad praedicandum veniunt. In
civitate apparent, quando planiora, id est ad agendum, vel ad
intelligendum dicunt. In excelsum ascendunt, quando
sapientibus aut fortia praecipiunt operis, aut revelant alta
mysterii. Ordinatus ergo ascensus noster ostenditur, per hoc,
quod Saul in civitate ascendere perhibetur. Nam nobis
Pastorum nostrorum loca, in quibus orare, aut secreti esse consueverunt,
veneranda, non adeunda sunt. Quod non solum exemplo, sed
etiam divina cohortatione cognoscere possumus. In Cantico
quidem canticorum sponsus denuntiat, dicens:
Obsecro vos, filiae Jerusalem, ne evigilare faciatis
dilectam, quousque ipsa velit
(
Ct, 3, 5)
. Mentes enim perfectorum sponsae sunt: quia dum
secreto divini amoris se velut in thalamo collocant, ibi per visionem
inveniunt, cui ineffabili amore junguntur. Cum ergo sponsa
dormit in thalamo, conjungitur sponso: quia dum electa praedicatoris
anima in secreta contemplatione reconditur, quasi in sponsi thalamo
collocatur. Qui ergo hanc suscitat, sponso tollit: quia
nimirum requies electae animae non solum sua, sed etiam delectatio
sponsi est. Unde et per prophetam dicitur:
Gaudebit sponsus super sponsam
(
Es, 62, 5). Merito ergo Jerusalem filias sponsus
adjurat, ut ab eis sponsa, quandiu dormire voluerit, non excitetur: ne,
dum illa surgit a quiete thalami, ipse perfruitionem perdat
amoris. Egressus ergo Samuelis exspectetur, quia viri sancti
in secreto sui silentii venerandi sunt, inquietandi non sunt.
In civitate igitur ascendendum est; quia electus doctor in communi loco
doctrinae tanto lucro suis videtur, quanto ut prosit, exire
cognoscitur. Quo in loco notandum, quia de Samuele non
dicitur: Hodie ascendit in civitate, sed,
hodie venit in civitatem
(
S1, 9, 12): de Saule autem, et puero: non venerunt, sed
ascenderunt
(
S1, 9, 14), dicitur. Ille enim velut per planum venit,
iste velut in alta conscendit. Quid aliud per hoc nobis
ostenditur, nisi quia plana quae loquuntur praedicatores, nobis plana
non sunt? In civitate ergo non venimus, sed ascendimus,
quando aut plana praedicationis difficulter aspicimus, aut parva, quae
praecipimur, cum labore portamus. Sed quia stare in civitate,
munitum esse est, idcirco ascendimus; quia cum nos summi viri parva bona
agere docent, malignorum spirituum consiliis acquiescere vehementer
prohibent. Et quia valde laboriosum est, omnia tentamenta
vincere, ad verba doctorum, quae hoc nobis praecipiunt, quasi per
ascensus laborem conamur pervenire. Sed quia scriptum est,
quod Unusquisque mercedem accipiet secundum suum laborem (quod nimirum
non solum de aeterna retributione accipitur, sed etiam de praesenti)
omnipotens Deus pro merito operis, electis suis tribuit augmenta
virtutis
(voir:
1Co, 3, 8)
. Nam et Abrahae filio non parcenti dicitur:
Per memetipsum juravi: quia fecisti rem hanc, et non
pepercisti filio propter me: benedicam tibi, et multiplicabo
semen tuum
(
Gn, 22, 16). Plerumque enim, qui fideliter laborant, in
faciendis iis quae sciunt, per divinam gratiam majora, quae agant,
cognoscere merentur. In quorum typo bene Saul in civitate
prius ascendere dicitur, in excelsum postea a Samuele ductus
perhibetur. Verum obviam venire, est per eamdem viam venienti
occurrere. Cum ergo a sanctis praedicatoribus salutis viam
discere volumus, nobis quidem obviam veniunt, quando cum verbo salutis,
quod quaerimus, occurrunt. Quasi enim eadem via veniunt, cum
id nos docere festinant, quod nos proposuimus discere. Hoc
profecto morale est omnium: si enim ea quae spiritualiter quibusdam
competunt, indagamus, obviam venit; quia ordinandum regem ad se venire
praecognoscit. Unde autem cognoscat, adjungitur:
Dominus autem revelaverat auriculam Samuelis ante
unam diem, quam veniret Saul, dicens: Hac ipsa, quae nunc
est, hora, cras mittam ad te virum de terra Benjamin, et
unges eum ducem super populum meum Israel, et salvabit
populum meum de manu Philisthiim
(
S1, 9, 15 et
S1, 9, 16).
Commentaires
Gregorius I (540-604)