V. 2 :
porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato quae erat in Magron et
erat populus cum eo quasi sescentorum virorum
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 4
Tacendae quidem sunt electorum virtutes, ne per jactantiam dicantur,
sed aliquando ad Dei gloriam eas manifestare culpa non est.
Quia vero nos in Saul magnos praedicatores expressimus, hoc profecto,
quod patrem Jonathas pugnae initium celat, illud insinuat: quia magna
quae agimus, quandoque propter humilitatem laudabiliter
celamus. Tales quidem jam facti per corruptionem sumus, ut
boni videri etiam ab illis, qui praesunt nobis, sine elatione nunquam
valemus. Cum ergo de manifesto latens malum nascitur,
sapienter bonum absconditur, ne malo superveniente maculetur.
Sed inter haec sciendum est, quia illi virtutes celare praelatis suis
ista necessitate possunt, qui bene cognoscere bonum quod agunt,
sciunt. Si enim nimis sunt simplices, saepe non est bonum,
quod esse bonum arbitrantur; et dum vitium quasi virtutem non indicant,
in se absconditum hostem portant. Unde et Jonathas, qui patri
belli propositum texit, tantus asseritur: ut sub ejus ducatu pars
exercitus producta referatur.
Erant,
(
S1, 13, 2) inquit,
duo millia virorum cum Saul in Magmas, et in monte Bethel,
mille autem cum Jonatha in Gabaa Benjamin.
(
S1, 13, 2) Dicatur ergo de Jonatha:
Patri autem suo hoc ipsum non indicavit:
(
S1, 14, 1) quia eruditi viri, dum elationis vitium incurrere de magnis
operibus suis metuunt, ea nimirum ipsis abscondunt, a quibus adjuvari
potuerunt.
Quae nimirum praedicatoris auxilia melius discimus, si ipsos in loco
suae perfectionis videamus.
Nam sequitur:
Porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malo
granato, quae erat in Magron.
(
S1, 14, 2)
Liber 5, Caput 4
Gabaa, ut diximus, collis interpretatur; Magron, de fauce
dicitur. Praedicatores autem sancti sublimes valde sunt, non
solum opere, sed etiam contemplatione. Extrema ergo pars ista
sublimitas est operis, intima vero illa, contemplationis. Per
hanc quidem extremam partem suae celsitudinis, ad exemplum a nobis
conspiciuntur; per illam vero intimam, in magno amore conditori
conjuncti sunt. Hos quidem nobis extrema parte sublimitatis
suae propheta mirandos ostendit, quando ait:
Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbae ad
fenestras suas?
(
Es, 60, 8) Volant quippe ut nubes: quia a gravedine culpae sunt leves, et
gratia sancti Spiritus in bono opere veloces. Quasi columbae
vero sunt ad fenestras, quia ad exemplum per bona opera se nobis, quasi
per foramina porrigunt, sed de ostensa vitae munditia, laudis appetitu
nequaquam capiuntur. Sed et sub malo granato rex residet;
quia in umbra Redemptoris praedicator requiem habet. Magno
quidem labore fatigatur, sed verborum Domini consolatione
reficitur. Unde et eadem malus arbor in eo loco, qui de fauce
dicitur, morari perhibetur. Quid enim hoc loco istud de fauce
dicitur aptius quam sancti Evangelii dulcedo designatur? Sic
enim nunc morari in umbra Redemptoris possumus, si videlicet verba ejus
ad consolationem de Evangeliorum meditatione capiamus. Sed in
hoc residere quietius praedicatores possunt, qui quo altius et propius
illud divinae faucis verbum suscipiunt, dulcius saginantur.
Haec etiam causa est qua rex Saul non stare, neque sedere, sed morari
sub malo granato in Magron dicitur; quia perfectus doctor Dei docibilis
est: et dum pascere cibo alios nititur, ipse multiformium deliciarum
spiritualium dulcedine satiatur. Nam dum Redemptoris amoena
singulariter aspicit, in miram contemplationem virtutum surgit: et quasi
de uno cortice plurima grana colligit, dum per ea omnia, quae in
Redemptorem recolit, deliciosam mentem gratanter ducit. In
hac quidem Redemptoris amoenitate sponsa se requievisse gloriatur, quae
dicit:
Sub umbra ejus, quem desideraveram, sedi.
(
Ct, 2, 3) In umbra quippe ejus sedere est in ejus contemplatione
requiescere. Ejus certe contemplatio umbra est, quia in ejus
visione protegimur, ne diabolica tentatione velut solis ardore
denigremur. Qui ergo tam sublimiter requiescunt, ferre se
consulentibus auxilia utiliter possunt. Sed tamen nonnulli
electi subditi dum infirmitatem propriam metuunt; dum solum Deum agonis
sui testem requirunt, tantorum hominum judicia fugiunt, ut a solo Deo in
bona sua actione videantur. Bene ergo et Saul in extrema
parte Gabaa sub malo granato morari dicitur, et Jonathas belli
propositum ei non indicasse: quia dum perfecte cavere elationem non
possumus, bonum, de quo nasci potest, omnibus abscondi debet.
Sequitur:
Erat populus cum eo quasi sexcentorum virorum.
(
S1, 14, 2)
Commentaires
Gregorius I (540-604)