Liber Primus Samuelis

Caput 14

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52
PrécédentSuivant

V. 42 : et ait Saul mittite sortem inter me et inter Ionathan filium meum et captus est Ionathan

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 4
    • Indicium ergo dari petimus, quando nobis abscondita revelari flagitamus. Sed quaerendum est quid sibi vult tanta verborum diversitas? Nam in se et filio ostensionem dari petit, si in populo est iniquitas sanctitatem. Quod tamen dici breviter potest, quia electi doctores sciunt propriam fortitudinem, sciunt populi subjecti infirmitatem. Pro se ergo solam ostensionem culpae petunt, quia austeritate poenitentiae hanc soleant insequi, sciunt. Pro populo autem sanctitatem quaerunt, quia culpas subditorum solum scire appetunt; sed quos inveniunt prava agere, rogant ad veniam per lamenta pervenire. Quid est enim dicere: Da sanctitatem, ( S1, 14, 41) nisi: Sanctifica, quos demonstras? Mihi eorum occulta detegis, sed detegendo nihil agitur, si quos ostendis, gratiam refundendo, non operis. Quia vero saepe stant subditi et praelati cadunt, sequitur: Et deprehensus est Jonathas et Saul. ( S1, 14, 41) Et quia ipsa etiam culpa non facile a quo sit perpetrata cognoscitur, sequitur: Et ait Saul: Mittite sortem inter me et filium meum. Et captus est Jonathas. ( S1, 14, 42)