V. 17 :
et ait Saul populo qui erat cum eo requirite et videte quis abierit ex nobis cumque
requisissent reppertum est non adesse Ionathan et armigerum eius
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 4
Quando namque mens hominis carnali delectatione deprimitur, ejus utique
visus obtunditur, ut spiritualia bona ignorare mereatur. Sed
cum in suis carnalibus infirmari incipit, paulatim in spiritualibus
convalescit, ut superna proficiendo videat, infirma obliviscendo
derelinquat, profectus quidem conversae mentis ostenditur, quia prius
terra turbari dicitur, deinde miraculum quasi a Deo accidisse
memoratur. Miraculum vero a Deo est, quod sine homine facit
Deus. Quod enim manna in deserto filiis Israel pluerit
Dominus
(voir:
Ex, 16)
, quod concupiscentibus volatilia praebuerit
(voir:
Ex, 14)
, miraculum utique sine homine Deus fecit; sed dum mare dividere
voluit, virga hoc Moysen tangere praecepit, ut miraculum ostenderet,
quod per hominem populo demonstraret. Sic nimirum virga petra
percutitur, ut aquae fluenta producantur
(voir:
Nb, 20)
, quia nimirum miraculum quod ostendere voluit, per hominem, non
per semetipsum fecit, ut dum hominem venerabilem redderet, huic
Israeliticus populus humiliter subjici, et devote obedire
debuisset. Quid est ergo quod miraculum quasi a Deo accidisse
asseritur, postquam terra turbatur, nisi quia dum sanctus Spiritus
mentem ad conversionem commovet, commotae menti electorum exempla
insinuat; quae et venerabiliter videat, et imitari devote
concupiscat? Hoc quidem miraculum juxta historiam sic
accipitur, quia plures interficiebantur. Nunc vero in sancta
Ecclesia ad religiosam vitam peccatores convertuntur, quos alii ad
virtutis exempla sequuntur. Spiritus quidem sanctus illos
trahit, et quia trahuntur aliis ostendit, ut tractos trahat, et videntes
tractis inserat, quatenus per largitatem suae gratiae utrosque
comprehendat. Quando enim hoc sine homine per semetipsum
operatur in cordibus fidelium, utique miraculum non fit quasi a Deo, sed
a Deo. Quando autem praedicantibus hoc aeternae vitae
doctoribus agit, quasi a Deo est miraculum, quia mirabiles suos
ministros ostendit, ut qui eos aspiciunt, devote valeant
imitari. Sed quia summos sacerdotes Saul signare superius
diximus, Jonatham vero filium ejus subditas praedicatorum personas, si
sequentia attendimus, sollicitudinem apostolicam in summis pontificibus,
quam retinent, invenimus. De quo nimirum beatus Paulus
loquitur, dicens:
Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis
scandalizatur, et ego non uror? Praeter illa quae
extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo
omnium Ecclesiarum.
(
2Co, 11, 29) Qui vero omnium Ecclesiarum sollicitudinem gerebat,
non solum parvulorum, sed etiam ad discutienda majorum facta
vigilabat.
Unde et hic subjungitur:
Et respexerunt speculatores Saul, qui erant in Gabaa
Benjamin, et ecce multitudo prostrata huc illucque
diffugiens. Et ait Saul populo qui erat cum eo:
Requirite, et videte quis abierit ex nobis. Et
repertum est non adesse Jonatham et armigerum
ejus.
(
S1, 14, 16 et
S1, 14, 17)
Commentaires
Gregorius I (540-604)