v. 1 : Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens:
v. 2 : Loquere filiis Israel: Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, quae est inter Magdalum et mare contra Beelsephon: in conspectu eius castra ponetis super mare.
v. 3 : Dicturusque est Pharao super filiis Israel: Coarctati sunt in terra; conclusit eos desertum.
v. 4 : Et indurabo cor eius, ac persequetur vos: et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu eius; scientque Aegyptii quia ego sum Dominus. Feceruntque ita.
v. 5 : Et nuntiatum est regi Aegyptiorum quod fugisset populus: immutatumque est cor Pharaonis et servorum eius super populo, et dixerunt: Quid voluimus facere ut dimitteremus Israel, ne serviret nobis?
v. 6 : Iunxit ergo currum, et omnem populum suum assumpsit secum.
v. 7 : Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in Aegypto curruum fuit: et duces totius exercitus.
v. 8 : Induravitque Dominus cor Pharaonis regis Aegypti, et persecutus est filios Israel: at illi egressi sunt in manu excelsa.
v. 9 : Cumque persequerentur Aegyptii vestigia praecedentium, repererunt eos in castris super mare: omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus, erant in Phihahiroth contra Beelsephon.
v. 10 : Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Israel oculos, viderunt Aegyptios post se, et timuerunt valde: clamaveruntque ad Dominum,
v. 11 : et dixerunt ad Moysen: Forsitan non erant sepulchra in Aegypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine: quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex Aegypto?
v. 12 : nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Aegypto, dicentes: Recede a nobis, ut serviamus Aegyptiis? multo enim melius erat servire eis, quam mori in solitudine.
v. 13 : Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: state, et videte magnalia Domini quae facturus est hodie: Aegyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum.
v. 14 : Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis.
v. 15 : Dixitque Dominus ad Moysen: Quid clamas ad me? loquere filiis Israel ut proficiscantur.
v. 16 : Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud: ut gradiantur filii Israel in medio mari per siccum.
v. 17 : Ego autem indurabo cor Aegyptiorum ut persequantur vos: et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu eius, et in curribus et in equitibus illius.
v. 18 : Et scient Aegyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone, et in curribus atque in equitibus eius.
v. 19 : Tollensque se angelus Dei, qui praecedebat castra Israel, abiit post eos: et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum
v. 20 : stetit, inter castra Aegyptiorum et castra Israel: et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent.
v. 21 : Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum: divisaque est aqua.
v. 22 : Et ingressi sunt filii Israel per medium sicci maris: erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et laeva.
v. 23 : Persequentesque Aegyptii ingressi sunt post eos, et omnis equitatus Pharaonis, currus eius et equites per medium maris.
v. 24 : Iamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum,
v. 25 : et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo Aegyptii: Fugiamus Israelem: Dominus enim pugnat pro eis contra nos.
v. 26 : Et ait Dominus ad Moysen: Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquae ad Aegyptios super currus et equites eorum.
v. 27 : Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum: fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus.
v. 28 : Reversaeque sunt aquae, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare: nec unus quidem superfuit ex eis.
v. 29 : Filii autem Israel perrexerunt per medium sicci maris, et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris:
v. 30 : liberavitque Dominus in die illa Israel de manu Aegyptiorum.
v. 31 : Et viderunt Aegyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos: timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo eius.