Liber Primus Samuelis

Caput 14

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52
PrécédentSuivant

V. 39 : vivit Dominus salvator Israhel quia si per Ionathan filium meum factum est absque retractatione morietur ad quod nullus contradixit ei de omni populo

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 4
    • Verbum quidem Saul fuit, ut sic Philistaeos vastaret, ut ex iis virum non relinqueret. Quod sic etiam intelligi potest; quia ita volebat Philistaeos perimere, ut eorum nullus ultra movere bella potuisset. Magna quidem haec dies mentis est, qua sic aeterna quaeruntur, ut temporalis hostis nullus a caede relinquatur. Sed quia nulli conceditur sic temporaliter vincere, ut non debeat omni tempore pugnare, merito dicitur: Non respondit ei Dominus in die illa. ( S1, 14, 37) Respondere Dei non solum intimi verbi ejus est, sed gratiae et muneris. Quando enim benigne concedit quod pie petitur, respondere perhibetur. Non ergo respondet Dominus in die illa, quia permittit quidem electis ut vincant, sed de hostibus quasi viventes deserit, ut cum quibus semper pugnent, inveniant. Quod tamen si ideo dicitur, quia Jonathae culpa celatur, magnus timor praelatis incutitur. Filius quidem peccat, et patri ejus responsionem negat. Unus etiam deliquisse cognoscitur, sed pro unius culpa insequi hostes suos cuncti pertimescunt. Quid in hoc facto signatur, nisi quia peccata subditorum non solum sibi, sed etiam praelatis et secum communiter viventibus nocent? Quia vero latens haec culpa a rege discutitur, videamus jam qua sublimitate latentia quaeque perquirantur. Nam sequitur: Applicate huc universos angulos populi, et scitote, et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie. Vivit Dominus salvator Israelis, quia si per Jonatham factum est, absque retractione ( S1, 14, 38 et S1, 14, 39) [Forte legendum retractatione hic et inf.] morietur.
  • Liber 5, Caput 4
    • Quibus nimirum verbis ordinatum valde judicii ordinem demonstravit, quia culpa prius invenienda est, deinde poena irroganda. Nam judicii ordo confunditur, si ante inventae culpae discussionem proferatur. Ne enim ante discussionem feriat, dicit: Applicate huc universos angulos populi, et videte, et scitote per quem acciderit hoc peccatum hodie. ( S1, 14, 38) Et quia cognita culpa austerius ferienda est, jurat, dicens: Vivit Dominus, quia si per Jonatham filium meum factum est, absque retractione morietur. ( S1, 14, 39) Tractari quidem diutius debet, ut inveniatur culpa, sed postquam inventa est, in ea vivus aliquis relinqui non debet. Absque retractione perimitur, qui vivere in peccato, statim ut innotuerit, prohibetur. Sed istud absque retractione, scilicet perimere, absque retractione non est, quia multa consideratione pastor utitur, ut culpa, quam retractando invenit, feriri absque retractione, et exstingui velociter possit.
  • Liber 5, Caput 4
    • Quod si juxta historiam hujus paterni juramenti pondus attendimus, et illius temporis fervorem, et hujus teporem pariter contuemur. Antiqui etenim patres, ut Deo placerent, ad mortem filiis etiam non parcebant. Nos autem eos quos secundum carnem diligimus, etiam tenui asperitate verborum insequi non audemus. Ecce qui ad regnum filium nutriebat, dicit: Quia si per eum peccatum factum est, absque retractione morietur. Nos peccantes cernimus, et objurgare peccantes aut nolumus, aut timemus. Cur ergo hoc facimus, nisi quia Deum sicut illi nequaquam diligimus? Nam Moyses, ut bene peccatum idololatriae vindicaret, Levitas viginti tria millia virorum jussit occidere. In cujus nimirum exercitatione caedis dixit: Si quis est Domini, jungatur mihi. Ponat vir gladium super femur suum. Ite et redite de porta usque ad portam, et occidat unusquisque fratrem suum, et amicum, et proximum ( Ex, 32, 26 et Ex, 32, 27) Quasi dicat: In hoc ostendet quisque quia sit Domini, si pro ejus amore fratri, proximo, vel amico non parcit. Dicit ergo Saul de filio: Quia absque refractione morietur, ( S1, 14, 39) quia nobis jam sub Redemptoris gratia viventibus, etsi mors non decernitur corporis, peccati non debet vita dilatari. Absque retractione quippe rector interficit, cum affectus carnis non aspicit, sed cum crimen invenit velociter ferit. Retractat quidem, qui ne scelestum acriter pungat, obsequia ab eo sibi impensa, aut consanguinitatis affectum cogitat. Qua in re notandum est, quod non omnes culpae acriter feriendae sunt. Nam leves pulveris maculae melius excutiendo quam lavando, aut ignem apponendo, terguntur. Graves etiam culpae in omnibus aequa asperitate insequendae non sunt, quia vulnera corporum pro ipsorum corporum natura et robore, vigorem exigunt medicinae. Plerumque tamen praelati Ecclesiae, cum culpas audiunt, plus justo infervescunt; et dum vindictam metiuntur, nec vulnerum qualitatem, nec personarum delinquentium vigorem respiciunt. Qui nimirum tolerandi sunt cum minantur, sed ab ultione bonorum consilio sedandi sunt. Unde et hic subjungitur: Ad quod nullus contradixit ei ex omni populo. ( S1, 14, 39) Quia enim majorum minae humiliter ferendae sunt, dicitur: Nullus contradixit ei. ( S1, 14, 39) Et quia eorum nimietas salubri piorum consilio refrenanda est, non valde inferius cum eamdem mortem filio inferre rex tentat, omnis populus clamat: Ergone morietur Jonathas, qui fecit salutem hanc in Israel? ( S1, 14, 45) Liberavit ergo populus Jonatham ne moreretur. Sed quia nondum inventam culpam non ferire, sed invenire satagit latentem, sequitur: Et ait ad universum Israel: Separamini vos in parte una, et ego cum Jonatha filio meo ero in parte altera. ( S1, 14, 40)