V. 52 :
erat autem bellum potens adversum Philistheos omnibus diebus Saul nam quemcumque
viderat Saul virum fortem et aptum ad proelium sociabat eum sibi.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 4
Et cum eligendus rex peteretur, dictum est:
Et erat vir nomine Cis filius Abiae.
(
S1, 9, 1) Quia vero ista stirpis regiae nomina quid significent,
plenius exposuimus; hoc tantummodo exprimamus, quomodo Abner patruelis
Saul esse referatur. Sed Saul filius Cis, id est duri esse
cognoscitur; Abner etiam lucernae filius perhibetur. Durum
hunc, austerae nimis conversationis viros ostendimus designare, Ner
lucernam interpretari. Quid est igitur quod lucerna, et durus
ejusdem patris esse filii dicuntur, nisi quia a Deo est, et quod
Scriptura sancta austerum praecipit, et virtus exterior durae
conversationis? Frater quippe lucernae durus est, quia
gratiam implendae legis ab eo habet a quo ipsa lex ortum
habet. Unde et Psalmista confidenter repromittit, dicens:
Etenim benedictionem dabit, qui legem dedit.
(
Ps, 83, 8) [mauvais référencement: Ps, 83, 7] Legem quippe dare est praecepta vitae electis
proferre, benedictionem etiam dare est gratiam implendae legis
impendere. Quia ergo ab uno sunt tam lumen Scripturae quam
asperitas vitae nostrae, Cis et Ner unius patris filii esse
referuntur. Abner ergo filius Ner, Saul regis patruelis esse
recte dicitur, quia qui ad curam animarum eligitur, durae et asperae
vitae debere esse judicatur. Sed qui praedicatorum adjutores
esse cupiunt, nunquam agunt, quod cupiunt, si lumen Scripturae sanctae,
in quo per cognitionem concepti sunt, in bona operatione atque sancta
praedicatione, velut nascendo, non perficiunt. Cum vero
Scripturarum sanctarum cognitio magis summis doctoribus quam eorum
adjutoribus subditis adscribatur, et exempla conversationis sequi magis
minoribus quam majoribus convenire videantur; quid est quod duri filius
rex dicitur, lucernae vero filius dicitur princeps regis? Sed
his verbis non significat quod summi doctores et eorum adjutores habent,
sed suppresso quod habent, exponit quod singulis agendum est.
Rex quippe, videlicet summus et electus praedicator, quia jam per
altissimae eruditionis scientiam, Scripturae lumen habet, non sic
confidat de scientia, ut aliorum exempla minime sequatur.
Princeps quoque, id est magni doctoris adjutor, quia exemplis ejusdem
sui praepositi subditur, ad lumen innitatur, ut qui exempla sequitur, in
doctrinae altioris eruditionem, quasi in magna lucernae luce
nascatur. Qui ergo eruditus ad majorum exempla per
humilitatem reducitur, exemplis instructus ad Scripturarum splendorem
discendo sublevatur, bene rex filius duri, et princeps lucernae filius
esse perhibetur. Tales viri, quia electis fidelibus utiliter
praeeminent, quia subjectos ad virtutum victorias fortiter provehunt;
sequitur:
Erat autem bellum potens adversus Philistaeos omnibus diebus
Saul.
(
S1, 14, 52)
Liber 5, Caput 4
Debile et omnino infirmum bellum illorum doctorum est, qui nec lumen
habent divinae cognitionis nec fortitudinem boni operis.
Potens ergo bellum dicitur, quando electis plebibus duri filii
dominantur, quia ille potest aliis utiliter bona dicere, qui consuevit
verba magna operatione praeire. Sed et subtiliter est
intuendum quod implexius dicitur: Cunctis diebus
Saul. Quid sunt dies Saul, nisi lucis
opera? Quod bellum doctoris est aliud quam quod lingua
conficitur? Omnibus itaque diebus pugnat, qui multa alios
docet, sed nil docendo profert, nisi quod suo prius fulget
opere. In die etenim sua pugnat, qui verba praedicationis ex
propria trahit luce virtutis. In die ergo alieno pugnare
vult, qui contraire reprobis spiritibus satagit, non loquendo quae agit,
sed praedicando quae novit. Sed omnibus diebus pugnat: quia
omnia praecepta Dei ostendit in luce operis, quae subsequendo vult
pandere per curam praedicationis. Merito itaque bellum potens
dicitur, in quo cum omnimoda virtutum, vel operum luce
pugnatur. Potest etiam per hoc quod omnibus diebus pugnare
dicitur, agonis spiritualis instantia designari. Qui enim
vitam ducit plenam virtutibus, in diebus vivit. Cunctis ergo
diebus bellum potens electi doctoris agnoscitur, quia is semper malos
spiritus superare cernitur, qui a luce virtutum nunquam
separatur. Sed habent electi viri virtutem praeliandi, habent
et humilitatem timoris. Per virtutem triumphant, sed per
timorem auxilia congregare non cessant. Unde tanto fortius
praeliantur, quanto et vires confligendi congregare non
desinunt. Bene ergo causa potentis belli subjungitur:
Nam quemcunque videbat Saul virum fortem et aptum ad
praelium, sociabat eum sibi.
(
S1, 14, 52)
Commentaires
Gregorius I (540-604)