Liber Primus Samuelis

Caput 14

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52
PrécédentSuivant

V. 38 : dixitque Saul adplicate huc universos angulos populi et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 4
    • Verbum quidem Saul fuit, ut sic Philistaeos vastaret, ut ex iis virum non relinqueret. Quod sic etiam intelligi potest; quia ita volebat Philistaeos perimere, ut eorum nullus ultra movere bella potuisset. Magna quidem haec dies mentis est, qua sic aeterna quaeruntur, ut temporalis hostis nullus a caede relinquatur. Sed quia nulli conceditur sic temporaliter vincere, ut non debeat omni tempore pugnare, merito dicitur: Non respondit ei Dominus in die illa. ( S1, 14, 37) Respondere Dei non solum intimi verbi ejus est, sed gratiae et muneris. Quando enim benigne concedit quod pie petitur, respondere perhibetur. Non ergo respondet Dominus in die illa, quia permittit quidem electis ut vincant, sed de hostibus quasi viventes deserit, ut cum quibus semper pugnent, inveniant. Quod tamen si ideo dicitur, quia Jonathae culpa celatur, magnus timor praelatis incutitur. Filius quidem peccat, et patri ejus responsionem negat. Unus etiam deliquisse cognoscitur, sed pro unius culpa insequi hostes suos cuncti pertimescunt. Quid in hoc facto signatur, nisi quia peccata subditorum non solum sibi, sed etiam praelatis et secum communiter viventibus nocent? Quia vero latens haec culpa a rege discutitur, videamus jam qua sublimitate latentia quaeque perquirantur. Nam sequitur: Applicate huc universos angulos populi, et scitote, et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie. Vivit Dominus salvator Israelis, quia si per Jonatham factum est, absque retractione ( S1, 14, 38 et S1, 14, 39) [Forte legendum retractatione hic et inf.] morietur.
  • Liber 5, Caput 4
    • Quibus nimirum verbis ordinatum valde judicii ordinem demonstravit, quia culpa prius invenienda est, deinde poena irroganda. Nam judicii ordo confunditur, si ante inventae culpae discussionem proferatur. Ne enim ante discussionem feriat, dicit: Applicate huc universos angulos populi, et videte, et scitote per quem acciderit hoc peccatum hodie. ( S1, 14, 38) Et quia cognita culpa austerius ferienda est, jurat, dicens: Vivit Dominus, quia si per Jonatham filium meum factum est, absque retractione morietur. ( S1, 14, 39) Tractari quidem diutius debet, ut inveniatur culpa, sed postquam inventa est, in ea vivus aliquis relinqui non debet. Absque retractione perimitur, qui vivere in peccato, statim ut innotuerit, prohibetur. Sed istud absque retractione, scilicet perimere, absque retractione non est, quia multa consideratione pastor utitur, ut culpa, quam retractando invenit, feriri absque retractione, et exstingui velociter possit.

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 13
    • Dixitque Saul ad populum: Applicare huc universos angulos populi. ( S1, 14, 38) Angulos populi, principes populi vocat, quibus idem populus, tanquam lapidibushinc inde parietes inhaererent, adhaerebat. Deinde sequitur: Qualiter sortem mittendo deprehensus est Jonathas. Unde et ait Saul:

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 12
    • Dixitque Saul: Applicate huc universos angulos populi ( S1, 14, 38). Angulos populi, principes populi vocat, quibus idem populus adhaerebat.