Liber Primus Samuelis

Caput 14

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52
PrécédentSuivant

V. 49 : fuerunt autem filii Saul Ionathan et Iesui et Melchisua nomina duarum filiarum eius nomen primogenitae Merob et nomen minoris Michol

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 4
    • Bene et Israel erutus de manu vastatorum ejus asseritur. Erui quidem evelli dicitur. Et quod evellitur, altas radices in profundiora mersisse sentitur. Manus vero vastatorum potestas est malorum spirituum. Unde etiam scriptum est: A quo quis vincitur ejus servus efficitur (2Pi. II, 19). Quid ergo colligitur, nisi quia dum fornicatores desideriis carnis assentiunt, potestati malorum spirituum subiguntur? Quia item altum est fornicationis blandimentum, dum in hoc anima per desiderium mergitur, quasi in profundum radicibus tenetur. Erui ergo de manu vastatorum est a fornicationis abysso, qui in potestate daemonum est, liberari. Bene etiam vastatores fornicationis impetus dicuntur: quia de vitio luxuriae per beatum Job dicitur: Ignis est usque ad perditionem germinans; et omnia eradicans germina. ( Jb, 31, 12) Vastator quippe fornicationis spiritus dicitur, quia quem invaserit, ei nimirum nulla virtutum dona derelinquit. Ad laborem quidem ministerii, bona quidem aliqua habere potest, sed ad meritum salutis ea habere non potest. Vastari ergo dicitur, cui perdita castitate ad vitam bona alia nulla prosunt. Vastari etiam horti tenera dicuntur. Qui enim sunt horti superni sponsi, nisi corda sanctorum per custodiam munita, et per castitatis odorem florida? Nam dum nullos motus turpes recipiunt, albo pudoris flore decorantur. Unde et sponsae in Cantico sponsi laudibus dicitur: Quae habitas in hortis, audire me fac vocem tuam. ( Ct, 8, 13) Et rursus: Hortus conclusus soror mea sponsa. ( Ct, 4, 12) Hortus quidem, quia virtute eximiae castitatis floridus, conclusus autem, quia per continentiam munitus. Hinc sponsa quid sponsum oblectet, exponit, dicens: Sponsus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. ( Ct, 2, 16) Immundi ergo spiritus vastatores sunt, quia si pudica corda decipiunt, decepta teneros flores tantae virtutis perdunt. Qui itaque cum ab immunditiis ad castitatem redeunt, quia diras daemonum potestates effugiunt, et a profundo perditionis ascendunt, de manu vastatorum erui apte memorantur. Sed rex, qui eruere populum dicitur, quales adjutores habeat videamus. Nam sequitur: Fuere autem filii Saul Jonathas, et Jesui, et Melchisva: nomina duarum filiarum ejus, nomen primogenitae Merob, et nomen minoris Michol. ( S1, 14, 49)