Liber Primus Samuelis

Caput 14

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52
PrécédentSuivant

V. 35 : aedificavit autem Saul altare Domini tuncque primum coepit aedificare altare Domini

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 4
    • Bovem in manu adducere, est peccatum elationis poenitentiae afflictione delere. Dum enim operando delet, quod superbiendo deliquit, mactandum bovem in lapide per manum ducit. Quid est autem, quod dicit: Usque ad noctem, ( S1, 14, 34) nisi quia et peccare non licet, sed delere peccata usque ad mortem licet? Usque ad noctem ergo boves mactandi sunt, non in nocte, quia dum vivimus, peccata delere poenitendo possumus, post mortem fructuosam agere poenitentiam non valemus. Bene autem in eodem loco subditur: Aedificavit autem Saul altare Domino. ( S1, 14, 35)
  • Liber 5, Caput 4
    • Quia dum peccatores convertuntur, quasi ex lapidibus coeleste aedificium fabricatur. Et quia plerique codices habent: Tumque primum coepit Saul aedificare, ( S1, 14, 35) potest altaris nomine compunctio cordis intelligi. Quando enim per verbum doctoris compunctio cordis erigitur, nimirum altare Domino aedificatur. Et primum aedificatum dicitur, quia est compunctio amoris. Unde et in tabernaculo foederis duo altaria fieri a Domino jussa sunt, adolendis scilicet thymiamatibus unum, alterum comburendae carnis (voir: Ex, 27 et Ex, 37) . Primum altare foris erat, secundum intra sancta sanctorum. Altare ergo primum compunctio timoris est, altare secundum compunctio amoris. Illud quippe peccata lugentium est, istud vero ad aeterna gaudia totis desideriis inhiantium; illius lapides, recogitationes peccatorum, hujus lapides, meditationes perennium gaudiorum. Altare ergo primum doctor aedificat, quando culpas exponit quas dum in se peccator aspicit, ingemiscit. Merito etiam altare compunctio dicitur, quia incensat. Sed cum diu pro peccatis suis unusquisque compungitur, poenitendo proficit ad usum securitatis. Nam post afflictionis tempora ardere incipit ad aeternam vitam, et qui prius lugebat pro pavore supplicii, flere jam copiosius incipit pro dilatione mercedis. Quia ergo prima electorum compunctio ex timore nascitur, dum per typum regis et populi, praedicatores et nuper conversi subditi designantur, altare tunc primum Saul aedificasse dicitur. Sed ex aliorum profectu saepe doctor ad aliorum lucra consequenda succenditur. Unde et subditur: Et dixit Saul: Irruamus super Philistiim nocte, et vastemus eum usquequo illucescat mane, et non relinquamus de eis virum. ( S1, 14, 36)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 13
    • Aedificavit autem Saul altare Domino. Tuncque primum coepit aedificare altare Domino. ( S1, 14, 35) Hebraeus non habet, primum, sicut in quibusdam codicibuslegimus. Unde quaerendum, cum ante legatur aedificasse altare, quando a Samuele increpatusest, cur hic dicitur, Tunc coepit aedificare primum altare Domino? Sed sciendum estaedificasse illum altare, sed quia inobedienter illud aedificavit, non Dominoaedificasse intelligitur. Hic autem quia obedienter et recte illud aedificavit, Domino aedificasseperhibetur.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 14
    • Aedificavit autem Saul altare Domino ( S1, 14, 35), etc. Tunc primum coepit aedificare altare Domino. Quaerendum itaque, cum antea legatur aedificasse altare, quando a Samuele increpatus est, cur hic dicatur: Tunc primum coepit aedificare altare Domino ( S1, 14, 35)? Aedificasse itaque antea legitur altare, sed quia inobedienter illud aedificavit, non Domino aedificasse intelligitur. Hic autem quia obedienter et recte illud aedificavit, Domino aedificasse perhibetur.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 12
    • Aedificavit autem Saul altare Domino. Tunc primum coepit aedificare altare Domino ( S1, 14, 25). Hebraeus non habet primum ( S1, 14, 35). Quaerendum itaque cum antea legatur aedificasse altare, quando a Samuele increpatus est, cur hic dicatur, tunc coepit aedificare altare Domino. Aedificasse itaque antea legitur altare: sed quia inobedienter illud aedificavit, non Domino aedificasse intelligitur. Hic autem quia obedienter et recte illud aedificavit, Domino aedificasse perhibetur.