Liber Primus Samuelis

Caput 14

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52
PrécédentSuivant

V. 50 : et nomen uxoris Saul Ahinoem filia Ahimaas et nomina principum militiae eius Abner filius Ner patruelis Saul

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 4
    • E contra autem activa vita, quae frequens circa ministerium satagit, rara est in secreto contemplationis. Nam quae aeterna sibi praeparare non sedendo, et audiendo, sed satagendo et ministrando proposuit, non damnum, sed dispendium putat, si sibi vacans, et sua petens, et non quae aliorum, a solita obsequiorum oblatione requiescat. Plus igitur operando laborat, minus obsecrat. Unde et Martha, quae circa frequens ministerium satagebat, stetit, et locuta est. ( Lc, 10, 40) Quae enim stetit, ei nimirum sedere non licuit, quia si ad audiendum sederet, imparatum fortasse ministerium et insufficiens impendisset. Et notandum quia transeundo, Dominum Martha vidit, non tamen transeundo, sed stando loquitur. Nam evangelista caute expressit, dicens: Quae stetit, et ait. ( Lc, 10, 40) Quo profecto exemplo instruimur, ut qui fratribus ministeria exhibemus, si per moram sedere ad Redemptoris pedes non possumus, per aliquantulam morulam Redemptori assistere debeamus. Sed bene ei assistimus, si transeundo et serviendo videamus. Quid est autem transeundo Dominum cernere, nisi in omni nostro bono opere ad ipsum cordis dirigere intentionem? Transimus enim, quando huc illuc discurrendo in membris suis Domino ministramus. Sed transeundo Dominum cernimus, si per omne quod agimus praesentem nobis ipsum, cui placere cupimus, contemplamur. Quo in loco notandum est quia confidenter Martha loquitur, dicens: Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? ( Lc, 10, 40) Quod certe perfectis quibusdam operariis sanctae Ecclesiae convenit, qui omnipotenti Deo preces tanto fiducialius offerunt quanto laboriosius ei in membris suis se ministrasse meminerunt. Sed quia in ipsis etiam quae activae vitae deserviunt nimietas sollicitudinis cohibenda est, Martha reprehenditur, quae tam sollicita asseritur, ut erga plurima turbetur. Actionis quidem fervor tunc recte disponitur, cum sic insistimus operi, ut tranquillo corde eum cui opera nostra consecrare nitimur videamus. Quid est ergo nimietas sollicitudinis, nisi confusio supernae intentionis? quia dum se erga plurima dividit, divisa jam ad supernorum intuitum non assurgit. Illud enim aeternum et simplex bonum aeternae visionis anima quia vix unita comprehendit, se nimirum ad id divisa non erigit. Dicit ergo operum nostrorum dispositor et receptor: Unum est necessarium, ( Lc, 10, 42) ne se mens ad multa dividat, ut, per tranquillitatem unita, ad summi boni intuitum potenter surgat. Duae igitur filiae Saul, etsi pariter regis sunt filiae, nominibus differunt, quia vita activa et contemplativa nobilitate religionis generosae sunt, sed non sunt pares pro diversitate officii. Sed quia earum patrem ostendimus, matrem pariter demonstremus. Sequitur: Et nomen uxoris Saul Achinoe, filia Achimaas. ( S1, 14, 50)
  • Liber 5, Caput 4
    • Quae est enim praedicatoris uxor, nisi bona voluntas? Qui enim per amorem bonae voluntati conjungitur, ei utique quasi ex nobili conjuge filii oriuntur. Nam cum bonorum operum fructus proferre volumus, necesse est ut prius eos in bona voluntate seminemus. Unde bene Achinoe, fratris requies interpretatur. Frater quippe noster ille est, qui a mortuis resurgens, Mariae Magdalenae locutus est dicens: Vade, et dic fratribus meis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum . ( Jn, 20, 17) Hinc Paulus nobilitatem electorum asserens, ait: Haeredes autem Dei, cohaeredes Christi. ( Rm, 8, 17) Quid est quod dicitur, fratris requies, nisi quia Redemptor humani generis in bona cohaeredum suorum voluntate requiescit? Et quia ab ipso nobis bona voluntas impenditur a quo inhabitatur, filia Achimaas esse perhibetur. Achimaas enim fratris decor, vel frater decor interpretatur. Frater quippe et decor Redemptor noster dicitur, quia humana natura per peccatum primi hominis dignitatis suae vigorem perdidit, sed in persona Redemptoris, aucto sibi splendore radiavit. Decor quippe noster est, quia quicunque in sancta Ecclesia virtutum claritate fulgescunt, de plenitudine lucis illius omnes accipiunt. Hinc Paulus ait: Ei se infudit omnis plenitudo divinitatis corporaliter. ( Col, 2, 9) Dum ergo bonam praedicatorum nostrorum voluntatem propheta Samuel respicit, typis visa exprimit, dicens: Achinoe filia Achimaas, ( S1, 14, 50) quia nimirum magna est pulchritudo bonae voluntatis, sed de infusione nascitur Redemptoris. Debet namque amari ut conjux, sed si pater aspicitur, ex nobilitate amplius amatur. Et nomen principis ejus Abner, filius Ner, patruelis ejus. ( S1, 14, 50)