Liber Primus Samuelis

Caput 14

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52
PrécédentSuivant

V. 16 : et respexerunt speculatores Saul qui erant in Gabaa Beniamin et ecce multitudo prostrata et huc illucque diffugiens

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 4
    • Quando namque mens hominis carnali delectatione deprimitur, ejus utique visus obtunditur, ut spiritualia bona ignorare mereatur. Sed cum in suis carnalibus infirmari incipit, paulatim in spiritualibus convalescit, ut superna proficiendo videat, infirma obliviscendo derelinquat, profectus quidem conversae mentis ostenditur, quia prius terra turbari dicitur, deinde miraculum quasi a Deo accidisse memoratur. Miraculum vero a Deo est, quod sine homine facit Deus. Quod enim manna in deserto filiis Israel pluerit Dominus (voir: Ex, 16) , quod concupiscentibus volatilia praebuerit (voir: Ex, 14) , miraculum utique sine homine Deus fecit; sed dum mare dividere voluit, virga hoc Moysen tangere praecepit, ut miraculum ostenderet, quod per hominem populo demonstraret. Sic nimirum virga petra percutitur, ut aquae fluenta producantur (voir: Nb, 20) , quia nimirum miraculum quod ostendere voluit, per hominem, non per semetipsum fecit, ut dum hominem venerabilem redderet, huic Israeliticus populus humiliter subjici, et devote obedire debuisset. Quid est ergo quod miraculum quasi a Deo accidisse asseritur, postquam terra turbatur, nisi quia dum sanctus Spiritus mentem ad conversionem commovet, commotae menti electorum exempla insinuat; quae et venerabiliter videat, et imitari devote concupiscat? Hoc quidem miraculum juxta historiam sic accipitur, quia plures interficiebantur. Nunc vero in sancta Ecclesia ad religiosam vitam peccatores convertuntur, quos alii ad virtutis exempla sequuntur. Spiritus quidem sanctus illos trahit, et quia trahuntur aliis ostendit, ut tractos trahat, et videntes tractis inserat, quatenus per largitatem suae gratiae utrosque comprehendat. Quando enim hoc sine homine per semetipsum operatur in cordibus fidelium, utique miraculum non fit quasi a Deo, sed a Deo. Quando autem praedicantibus hoc aeternae vitae doctoribus agit, quasi a Deo est miraculum, quia mirabiles suos ministros ostendit, ut qui eos aspiciunt, devote valeant imitari. Sed quia summos sacerdotes Saul signare superius diximus, Jonatham vero filium ejus subditas praedicatorum personas, si sequentia attendimus, sollicitudinem apostolicam in summis pontificibus, quam retinent, invenimus. De quo nimirum beatus Paulus loquitur, dicens: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? Praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. ( 2Co, 11, 29) Qui vero omnium Ecclesiarum sollicitudinem gerebat, non solum parvulorum, sed etiam ad discutienda majorum facta vigilabat. Unde et hic subjungitur: Et respexerunt speculatores Saul, qui erant in Gabaa Benjamin, et ecce multitudo prostrata huc illucque diffugiens. Et ait Saul populo qui erat cum eo: Requirite, et videte quis abierit ex nobis. Et repertum est non adesse Jonatham et armigerum ejus. ( S1, 14, 16 et S1, 14, 17)