V. 13 :
ascendit autem Ionathan reptans manibus et pedibus et armiger eius post eum itaque
alii cadebant ante Ionathan alios armiger eius interficiebat sequens eum
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 59. 60. : In spatio quod arat bos binus luce sub una, Allophylos sternit quinque quater Ionatha.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 4
Quisquis nititur magna agere, haec bene pensare novit, si semper
studuit divinis laudibus imputare. Bene ergo Jonathas de
consequenda victoria confidens, non in manus suas, sed in manus Israel
tradendos inimicos asseruit, ut triumphum ostenderet, et qualis esse
debeat triumphator pariter designaret. Israel quippe videns
Deum interpretatur. Cui ergo in manus hostes tribuuntur,
videns Deum dicitur, ut non ei ea quae in manu data sunt doceatur
attendere, sed tenens datum, ad largitorem munerum cor
levare. Aliud enim tenet manibus, aliud oculis videt, ut
triumphi palmam fortiter teneat, sed videntem Deum retenta palma
victoriae non extollat. Haec autem quia confidendo, non
possidendo loquitur, qualiter ad eadem possidenda veniat,
audiamus. Sequitur:
Ascendit Jonathas reptans manibus, et armiger ejus post
eum.
(
S1, 14, 13)
Liber 5, Caput 4
Quid est reptare manibus, nisi corpus omne curvare, nihil in se sublime
relinquere, superiora membra ad inferiora officia peragenda
inclinare? Quid autem in hoc facto nobis insinuatur, nisi
quia multa praedicatorum compassione indiget conversio
peccatorum? Quid enim aliud quam reptare manibus videbatur
Redemptor noster, cum publicanorum amicus fieret, et peccatores
reciperet, et cum ipsis manducaret? Manibus quidem reptabat
cum dicebat:
Non habent opus sani medico, sed male habentes.
(
Mt, 9, 12) Hinc iterum dicit:
Non veni vocare justos, sed peccatores.
(
S1, 9, 13) Hanc etiam incurvationem reptandi, in sacro eloquio
cameli appellatio designat. Quia ad hoc Salvator usque ad ima
nostra se voluit humiliare, ut nos ad alta suae divinitatis
extolleret. Hunc namque reptantem manibus Paulus sequi se
insinuans, ait:
Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.
(
1Co, 9, 22) Sed et quia in manibus opera solent significari,
reptat manibus pastor, quando peccatoribus viam quam tenere conversi
debeant, non profert sapientia verbi, sed exemplo
conversationis. Reptare quidem manibus praedicatores suos
docebat Dominus cum dicebat:
Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra
bona opera, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis
est.
(
Mt, 5, 16) Bene autem reptans ascendere ad stationem
Philistinorum dicitur, quia ad destruenda peccatorum vitia pervenire
ille doctor potest, qui ipsos peccatores magna humilitatis ostensione,
et magna charitatis affectione demulcet. Nam dum
convenientiam gratiae foris porrigit, manum intus ad incidendum mentis
languorem mittit. Unde et bene subjungitur:
Et cum vidissent faciem Jonathae, alii cadebant ante
Jonatham, alios armiger ejus interficiebat.
(
S1, 14, 13)
Liber 5, Caput 4
Facies Jonathae cernitur, quando qui verbum praedicatoris audiunt,
charitatem etiam mentis ejus agnoscunt; cum videlicet hunc audiunt et
coelestia praedicare, et eos, quibus ipsa pandit coelestia, mira
charitate diligere. Bene autem ante faciem cadere dicuntur,
quia dum bona quae sunt in mente praedicatoris agnoscunt, statum
pravitatis deserunt. Sed et dum ad remedium poenitentiae
plures veniunt, alii in magnorum, alii in minorum exempla
confugiunt. Apte igitur dictum est:
Alios armiger ejus interficiebat.
(
S1, 14, 13) A vita quidem reproba privari, interfici est: et cujus
exemplo, vel monitis malum quis deserit, ante ejus pedes quasi
interfectus cadit. Generali quippe sententia singulorum
victorias exponens Jacobus ait:
Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae,
salvabit animam ejus a morte,
et operiet multitudinem peccatorum.
(
Jc, 5, 20) Sequitur:
Et facta est plaga prima, qua percussit Jonathas et armiger
ejus, quasi viginti virorum, in media parte jugeri, quam par
boum in die arare consuevit.
(
S1, 14, 14)
Commentaires
Gregorius I (540-604)