Liber Primus Samuelis

Caput 14

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52
PrécédentSuivant

V. 51 : Cis fuerat pater Saul et Ner pater Abner filius Abihel

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 4
    • Abner dicitur pater meus lucerna, Ner etiam lucerna dicitur. Quid ergo Ner, nisi sermo Scripturarum accipitur? Littera quidem sanctae Scripturae quasi hujus lucernae testa est, intellectus vero spiritualis claritas luminis, oleum vero ejus devotio amoris. Filius ergo lucernae est, qui verba Scripturarum libenter audit, et sapienter intelligit, et quae per intellectum colligit, per affectum charitatis apprehendit. Cur itaque dicitur filius lucernae, nisi quia quod de lumine nascitur lumen est? Quid enim peccatum, nisi tenebrae? Quid item bonum opus, nisi lumen? Sancti enim viri dum ad ducatum Scripturarum gressus operum dirigunt, quasi ex lumine lumen accipiunt spiritualis eruditionis. Hoc quippe lumen de lumine Joannes exprimens, ait: Omnis qui natus ex Deo est non peccat, quia generatio coelestis servat eum. ( 1Jn, 5, 18) [mauvais référencement: Jn, 5, 18] Quid est nasci de Deo, nisi cognitam in sanctis Scripturis ejus voluntatem diligere? Et quid est non peccare, nisi in luce justitiae semper consistere? Quasi enim de luce nos lucem facere volebat beatus Petrus apostolus, cum dicebat: Habetis propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes, tanquam lucernae lucenti in caliginoso loco, donec aspiret dies, et lucifer oriatur in cordibus vestris. ( 2P, 1, 19) Merito igitur Abner pater meus lucerna dicitur, ipse quoque pater ejus lucerna nominatur, quia illi in sancta Ecclesia lucere per exempla aliis possunt, qui eruditione Scripturarum et claritatem acceperunt luminis, et oleum perfectae charitatis. Sed per Joannem non peccare dicitur, ut praedicatorum robur insinuet, qui sic peccatoribus manum porrigunt, ut tamen ipsi peccatorum tenebris non fedentur. Sed quid est quod patruelis Saul dicitur? Patruelis autem dicitur qui nascitur ex fratre patris. Unde et hic quoque subjungitur: Cis fuerat pater Saul, et Ner pater Abner filius Abiae. ( S1, 14, 51)