V. 12 :
et locuti sunt viri de statione ad Ionathan et ad armigerum eius dixeruntque
ascendite ad nos et ostendimus vobis rem et ait Ionathan ad armigerum suum ascendamus
sequere me tradidit enim eos Dominus in manu Israhel
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 4
Certa et indubitata sanctae Ecclesiae sententia est, quia electi
praedicatores non solum quid, quantum et quando loquantur considerare
debent, sed quibus etiam loquantur. Unde et Dominus a
quorumdam notitia verbum recondens, discipulos prohibet, dicens:
Nolite ponere margaritas ante porcos.
(
Mt, 7, 6) Hinc item Scriptura inutiliter effundi verbum vetat,
et dicit:
Ubi non est auditus, non effundas sermonem.
(
Ec, 32, 6) Quid ergo, quod Jonathas dicit:
Si dixerint: Manete donec veniamus ad vos, stemus in
loco nostro: Si vero: Ascendite ad nos, ascendamus, quia
tradidit eos Dominus in manibus nostris,
(
S1, 14, 9 et
S1, 14, 10) nisi quia electus praedicator attente debet colligere, quibus
verbum vitae debeat proferre. Sed quia hoc ostendi nunc in
sensu litterae videtur, nos subtilius exprimamus. Ad
peccatores, praedicatores transeunt, quando his quibus verba exhibent,
non solum verbo, sed etiam vita placent. Qui ergo sunt qui
dicunt:
Ascendite ad nos,
(
S1, 14, 10) nisi hi qui devotionis signa proferunt, quia salutis verbum et
venerabiliter audiant, et retinere fortiter concupiscant? Ad
istos itaque ascendendum est, in quibus etsi magnus labor est in opere
ministerii, sunt et magna lucra salutis. E contrario vero ad
doctores peccatores transire gestiunt, quando tam profunda caecitate
merguntur, ut ad imitandae suae pravitatis exemplum ipsos etiam
praedicatores convertere nitantur. Proni quippe ad malum
sunt, corde impoenitentes, et peccati lepra, quam induunt, maculare
alios non expavescunt. De quibus sapiens ille loquitur,
dicens:
Laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus
pessimis.
(
Pr, 2, 14) Et item Propheta de his vaticinans, ait:
Praedicaverunt peccatum suum sicut Sodoma.
(
Es, 3, 9) Quid est ergo quod ait:
Stemus in loco nostro?
(
S1, 14, 9) Sed tale est, ac si dicat: Si illos lucrari non
possumus, nosmetipsos in bona conversatione servemus. Locus
enim noster bona conversatio est, de quo nimirum loco alias scriptum
est:
Si spiritus potestatem habens ascenderit super te, locum
tuum non deseras.
(
Ec, 10, 4) Locus quidem iste non solum a spiritu, sed etiam ab
homine cavendus est: quia ipse spiritus non solum per se nobis obviat,
sed contra nos etiam per hominem pugnat. Si vero locus noster
Dominus est, cum mali se nobis objiciunt, in loco nostro persistamus,
quia cum incorrigibiles praedicatorum monita non recipiunt, solerter
debent ipsi circumspicere, ut ad se nulla possint eorum exempla
pervenire. Sequitur:
Apparuit itaque stationi Philistinorum, dixeruntque
Philistiim: En Hebraei egrediuntur de cavernis in quibus
absconditi fuerant. Et locuti sunt viri de
statione Philistinorum ad Jonatham, et ad armigerum suum:
Ascendite ad nos, et ostendemus vobis rem.
(
S1, 14, 11 et
S1, 14, 12)
Liber 5, Caput 4
Quidnam est, quod apparere Jonathas Philistaeis cum armigero dicitur:
nisi quia doctor ipse prior debet bonum ostendere, quod alios contendit
edocere? Non enim potest in praedicatione venerabiliter
recipi, si prius in se honorem ministerii non praefert luce bonae
conversationis. Unde et egregius praedicator confidenter
asserit, dicens:
Quandiu quidem sum gentium Apostolus, ministerium meum
honorificabo.
(
Rm, 11, 13) Apparet ergo doctor,non tam cum verbo loquitur quam
cum vita et moribus venerabiliter demonstratur. Propheta
igitur cum typis sacrae historiae praedicatorum mores ostenderet,
rationabiliter subintulit, dicens:
Apparuit itaque uterque stationi Philistinorum.
(
S1, 14, 11) Quasi dicat: Quia docere proposuit, prius iis, quibus
loqui disposuit, vitam monstravit. Sed quid est, quod
Philistaei apparentes despiciunt, et tamen eis,
Ascendite ad nos,
(
S1, 14, 10) dicunt, nisi quia plerumque illi etiam praedicatorum optimam
vitam despiciunt, qui eorum praedicatione ad poenitentiae lamenta
cursuri sunt? Et dum eos deserere vitae remotioris studium
reprehendunt, eos nimirum de cavernis egressos asseverant.
Quasi dicant: Illi nunc sub colore praedicationis ad saeculum exeunt,
qui hoc fugisse tota intentione videbantur. Sed plerique
justos praedicatores arguunt, qui mala quae eis objiciunt, in eis esse
suspicantur. Qui nimirum eo ipso quo malum damnant, spem
praedicatoribus tribuunt, quia ad bonum quod defendunt, exsequendum
pertrahi facilius possunt. Dum ergo bona intentione falsa
justorum mala vituperant, insaniunt quidem voce, sed praedicatoribus
fructum suae salutis, etiam insaniendo spondent. Et quia de
ascensu superius dictum est, restat inquirere quid sit quod dicunt:
Ostendemus vobis rem.
(
S1, 14, 12) Sed hoc ad litteram minas significat. Quod
tale est ac si dicant: Si huc ascenderitis, quantum valemus patiendo
sentietis. In malorum vero conversione item facile est
colligere, cum justos expellunt, quantum soleant nocere. Sed
quia, auctore Deo, carnalitatem historiae ad spiritualem intelligentiam
duximus, dum sancti doctores, erumpentibus quibusdam signis, peccatorum
conversionem considerant, res etiam ab eis promittitur, quia ad verum
esse redire pollicentur. Res quidem aliquid habet esse,
peccatum vero esse nullum habet. Unde et Paulus Corinthiis
dicit:
Scimus quia nihil est idolum in mundo.
(
1Co, 8, 4) Peccator autem, quia peccando ad nihilum tendit, cum
nihil illud cui inhaesit deserit, quasi ad esse redit. Rem
ergo in se ostendere, id est aliquid quod esse habet, potest, quia jam
per divinam gratiam opera virtutis tenet. Dicunt ergo:
Ascendite ad nos, et ostendemus vobis rem.
(
S1, 14, 12) Quasi signo quodam peccatores repromittant, et dicant:
Si verbo ita in nobis laborare proponitis, sine magno lucro non erit
quod laboratis. Quare et de aliorum certitudine subjunctum
est:
Et ait Jonathas ad armigerum suum: Ascendamus, sequere me,
tradidit eos Dominus in manus Israel.
(
S1, 14, 12)
Commentaires
Gregorius I (540-604)