V. 4 :
erant autem inter ascensus per quos nitebatur Ionathan transire ad stationem
Philisthinorum eminentes petrae ex utraque parte et quasi in modum dentium scopuli
hinc inde praerupti nomen uni Boses et nomen alteri Sene
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 4
Quid est quod populus quo eat Jonathas nescit, nisi quia electus doctor
ea quae intendit agere, studet per humilitatem celare? Unde
et in Evangelio Dominus dicit:
Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua.
(
Mt, 6, 3) Si enim per dexteram aeterna, per sinistram vero
praesens vita figuratur: homines in sinistra, angelos ad dexteram
habemus. Quando autem per bona opera ad consortium supernorum
civium tendimus, dextera manus nostra operari perhibetur.
Sinistra vero manus nostra opera nescit dexterae, si cooperatores
nostros, fideles videlicet sanctae Ecclesiae, adjutores habemus in
opere, et laudatores habere nolumus ad elationem. Bene ergo
dicitur:
Populus ignorabat quo isset Jonathas,
(
S1, 14, 4) quia tunc solum bene agere magna nitimur, cum ea quae agimus
pandere ad ostensionem vitamus. Sed quia ad exemplum
electorum ista proferimus, non solum quo eat, sed etiam qua eat,
explorare attentius debemus. Sequitur:
Erant inter ascensus per quos nitebatur Jonathas transire ad
stationem Philistiim, eminentes petrae ex utraque parte, quasi
in modum dentium, scopuli hinc inde praerupti: nomen uni Bores,
nomen alteri Sene.
(
S1, 14, 4)
Commentaires
Gregorius I (540-604)