Liber Primus Samuelis

Caput 14

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52
PrécédentSuivant

V. 5 : unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas et alter a meridie contra Gabaa

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 4
    • Bene autem non unus asseritur, sed plures dicti sunt ascensus: quia innumeris hostibus multis itineribus occurrendum est. Quod tunc bene agitur, quando vitiis singulis congruentes, et propriae curationes adhibentur. Nam, ut aliqua ex eis breviter perstringamus, fornicationis spiritus continentiae virtute depellitur: sed tamen levius superatur, si caro impetum suum per abstinentiam minuat, ne se mundanae concupiscentiae victa substernat. Gula per abstinentiam frangitur: sed abstinentiam ciborum corporalium habere non potest, qui mentem spiritualibus cibis non replet. Potenter enim corpus extenuat, qui amore coelestium cor inflammat: quia dum spiritualia fortiter diligit, desideria carnis valenter premit. Avaritiae quoque vitio bonum paupertatis voluntariae contrarium est, sed pauper spiritu esse non poterit, qui amare adhuc aeternos thesauros nescit. Sic nimirum ira vincitur, si amore coelestium perfecte terrena omnia despiciantur: quia unde irascatur, jam non habet, qui damnum temporale non timet. Sic quoque acediae vitium, id est taedium cordis depellitur, si semper bona coelestia cogitentur. Taedere quidem mens nullatenus potest, quae tam jucunda bona laetanter videt. Tristitiae etiam angustiosum malum spiritualis laetitiae campo devoratur: sed tamen ipsa spiritualis laetitia se menti non infundit, quae temporalis vitae angustias transgredi contemplando non novit. Bene quidem tristitia vincitur, si temporalium laborum praemia videantur, quia unde electa mens temporaliter se affligi considerat, inde gaudere in coelesti patria aeternaliter sperat. Quia ergo magna diversitate consilii ad diversos animarum morbos curandos praedicator utitur, quia idem consilium alta mentis consideratione comprehenditur, bene unde Jonathas transire ad stationem Philistinorum appetit, ascensus esse perhibentur. Et quia ad expugnandos malignos spiritus a peccatorum cordibus plures difficultates obviant, petrae inter ascensus esse memorantur. Quid enim per istas duas petras, videlicet Bores et Sene, nisi concupiscentia et peccatum designatur? Bores quippe in primatu dicitur, Sene sol, sive auditio. Bene autem concupiscentiae primatus nomen convenit, quia ipsa prior mentem occupat, quam se mens peccato substernat. Solis etiam nomine recte peccati delectatio figuratur: quia a veritatis intuitu mentis oculos claudit, et ad vanitatem aperit. Unde et in primis hominibus a seductore spiritu per serpentem dicitur: In quacunque die comederitis de ligno, quod est in medio paradisi, aperientur oculi vestri. ( Gn, 3) In comessatione quidem illa, peccando aperti sunt oculi transgressorum, ut falsae lucis radios in experientia delicti perciperent, et a supernae claritatis alta contemplatione caligarent. In hanc quippe lucem aperire oculos Psalmista refugiens, Dominum obsecrat, dicens: Averte oculos meos, ne videant vanitatem+. ( Ps, 118, 37) Hanc beatus Job alta mente despiciens, perfectorum meritis se inseri exoptans, ait: Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem: aut, sicut abortivum absconditum non subsisterem: vel qui concepti non viderunt lucem. ( Jb, 3, 13) Qui sunt isti, nisi qui peccare fortiter caverunt? Unus ergo scopulus Bores, alter Sene dicitur, quia si concupiscentia in mente sibi locum vindicat, ejusdem mentis oculos ad placidum peccati blandimentum, quasi ad solis lucem videndam levat. Bene item petrae nominantur, quia iniquorum mentibus ista duo conveniunt, ut jam redire praedicatores ad se facile non admittant. Sed et dicuntur scopuli: quia hinc inde, videlicet tam mente quam corpore praeruptum retinent usum pravitatis. Dum enim nulla morum, nulla operum integritate solidantur, in modum scopuli, hinc et inde praerupti sunt. Et quia dicitur in modum dentium, quid dat intelligi, nisi quod saepe videmus, quia qui praedicatorum hortamenta despiciunt, eorum vitam mordere detractionibus conantur? Sed de eisdem scopulis subditur: Unus prominens ad Aquilonem, ex adverso Magmas, et alter ad Meridiem, contra Gabaa. ( S1, 14, 5)