v. 1 : Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi?
v. 2 : Cui respondit mulier: De fructu lignorum, quae sunt in paradiso, vescimur:
v. 3 : de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.
v. 4 : Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini.
v. 5 : Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.
v. 6 : Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit: deditque viro suo, qui comedit.
v. 7 : Et aperti sunt oculi amborum; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.
v. 8 : Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.
v. 9 : Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es?
v. 10 : Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.
v. 11 : Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo praeceperam tibi ne comederes, comedisti?
v. 12 : Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.
v. 13 : Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quae respondit: Serpens decepit me, et comedi.
v. 14 : Et ait Dominus Deus ad serpentem: Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terrae: super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitae tuae.
v. 15 : Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo eius.
v. 16 : Mulieri quoque dixit: Multiplicabo aerumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.
v. 17 : Adae vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuae, et comedisti de ligno, ex quo praeceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae.
v. 18 : Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terrae.
v. 19 : In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris.
v. 20 : Et vocavit Adam nomen uxoris suae, Heva: eo quod mater esset cunctorum viventium.
v. 21 : Fecit quoque Dominus Deus Adae et uxori eius tunicas pelliceas, et induit eos:
v. 22 : et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitae, et comedat, et vivat in aeternum.
v. 23 : Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.
v. 24 : Eiecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitae.