Liber Genesis

PrécédentSuivant

V. 9 : Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es?

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 4
    • Et quia per quinque sensus corporis ad easdem peccatorum tenebras decidunt, quinque regionibus non inveniendae perquiruntur, videlicet monte Ephraim, terra Salisa, et Salim, et viri Gemini, et Zuph. Unusquisque etenim ubi per peccatum projicitur, ibi occultatur; et quasi perditus, ubi sit nescitur, quando justitiae lucem, in qua eum Deus posuit, derelinquit. Hinc est, quod in paradiso post peccatum, primum hominem quaerit, dicens: Adam, ubi es ( Gn, 3, 9) ? Quasi dicat: Quia te in luce qua posui non invenio, demonstra te ubi posuisti. Hinc de mortuo Lazaro exquirit, dicens: Ubi posuistis eum ( Jn, 11, 34)? Sed quem quasi perditum quaerebat, ut inveniret progredi imperabat, dicens: Lazare, veni foras. Perditur ergo homo, cum peccat: invenitur, cum peccatum adversum se, jam poenitendo pronuntiat. Quia enim per sacra eloquia peccatori praecipitur: Dic tu prior iniquitates tuas, ut justificeris (voir: Es, 43, 26, LXX) : dum ille, qui peccavit, confitendo justificari incipit, in luce jam cernitur, ubi jam positus invenitur. Saul autem, qui asinas quaerens, non invenit, eruditi quidem praedicatoris personam designat, sed noviter incipientis. Quem profecto omnipotens Deus praedicationis fructum afferre non patitur, ne vilem peccatorum conversionem aestimet, dum leviter convertere eos ad Dominum potest. Differtur ergo conversio, ut conversi diligantur: et eos praedicator tanto amplius amet, quanto clarius videt, quia eos lucrari cito non praevalet. Sed dum sancti viri de praedicatione sua alios convertere non possunt, de se vehementer timere incipiunt: ne inde omnipotenti Deo displiceant, unde se ei vehementer placere cogitabant: et plerumque agitur, ut sic novorum praedicatorum corda terreantur, ut jam proponant ejusdem praedicationis officium deserere, et Deo per silentium vacare. Quare et subditur:
  • Liber 5, Caput 3
    • Sciebat quidem propheta quid fecerat, sed interrogando, inobedientiae factum reprobabat. Unde et ad peccantem Adam in paradiso a Domino dicitur: Adam ubi es? ( Gn, 3, 9) Potest etiam per hanc interrogationem magnitudo reatus intimari. Ac si aperte dicat: Parum tibi videtur, quod inobediendo deliqueris, sed a sublimi gloriae tuae culmine delinquendo cecidisti. Nunc ergo plerique intra sanctam Ecclesiam se flagitiis obruunt, et quasi qui nulla aut minima perdant, securi sunt. Dicatur ergo lapso, dicatur: Quid fecisti? ( S1, 13, 11) Parum tibi videtur, quod te peccati sorde pollueris, quia quam aeternitatis gloriam perdideris, quam gehennae poenam merueris, non attendis. Interrogatur quidem peccator quid fecerit, ut ad cor per lamenta perducatur, ut magna se incurrisse sciat, et parum non doleat. Sed quia ex radice superbiae ipsa culpa inobedientiae nascitur, solent inobedientes reatus suimagnitudinem objurgantibus doctoribus audire, sed non humiliter confitendo satisfacere. Nam cum sublimes videri appetunt, lapsus suos ostendere dedignantur; et ideo excusationes proferunt, justitiam praetendunt; quia apparere peccatores erubescunt. Bene ergo subjungitur: Respondit Saul: Quia vidi, quod dilaberetur a me populus, et tu non veneras juxta placitos dies. Porro Philistiim congregati fuerant in Magmas. Dixique: Nunc descendent Philistiim ad me in Galgala, et faciem Domini non placavi. Necessitate compulsus obtuli holocaustum. ( S1, 13, 11 et S1, 13, 12)