V. 12 :
dixi nunc descendent Philisthim ad me in Galgala et faciem Domini non placavi
necessitate conpulsus obtuli holocaustum
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 3
Sciebat quidem propheta quid fecerat, sed interrogando, inobedientiae
factum reprobabat. Unde et ad peccantem Adam in paradiso a
Domino dicitur:
Adam ubi es?
(
Gn, 3, 9) Potest etiam per hanc interrogationem magnitudo reatus
intimari. Ac si aperte dicat: Parum tibi videtur, quod
inobediendo deliqueris, sed a sublimi gloriae tuae culmine delinquendo
cecidisti. Nunc ergo plerique intra sanctam Ecclesiam se
flagitiis obruunt, et quasi qui nulla aut minima perdant, securi
sunt. Dicatur ergo lapso, dicatur:
Quid fecisti?
(
S1, 13, 11) Parum tibi videtur, quod te peccati sorde pollueris,
quia quam aeternitatis gloriam perdideris, quam gehennae poenam
merueris, non attendis. Interrogatur quidem peccator quid
fecerit, ut ad cor per lamenta perducatur, ut magna se incurrisse sciat,
et parum non doleat.
Sed quia ex radice superbiae ipsa culpa inobedientiae nascitur, solent
inobedientes reatus suimagnitudinem objurgantibus doctoribus audire, sed
non humiliter confitendo satisfacere. Nam cum sublimes videri
appetunt, lapsus suos ostendere dedignantur; et ideo excusationes
proferunt, justitiam praetendunt; quia apparere peccatores
erubescunt. Bene ergo subjungitur:
Respondit Saul: Quia vidi, quod dilaberetur a me populus,
et tu non veneras juxta placitos dies. Porro
Philistiim congregati fuerant in Magmas. Dixique:
Nunc descendent Philistiim ad me in Galgala, et faciem
Domini non placavi. Necessitate compulsus obtuli
holocaustum.
(
S1, 13, 11 et
S1, 13, 12)
Liber 5, Caput 3
Ecce qui de magnae transgressionis temeritate arguitur, magnas causas
justitiae asserere non veretur.
Vidi,
(
S1, 13, 11) inquit,
quod dilaberetur populus a me.
(
S1, 13, 11) Ecce hic asseritur destitutus a populo:
Porro non veneras juxta placitos dies.
(
S1, 13, 11)
Hic se ostendit prophetae promissione fraudatum.
Porro Philistiim congregati fuerant in Magmas.
(
S1, 13, 11) Hic pariter objicit imminens periculum
congressionis. Quare ex actione sua verbum subinferens, ait:
Necessitate compulsus obtuli holocaustum.
(
S1, 13, 12) Quasi dicat: Tu me de magno reatu arguis, cum reatus
tanto sit levior, quanto non temeritate constat, sed
necessitate. Sed qualem eum cognoscat propheta, qui se
cognoscere noluit, subjungens, ait:
Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei
tui.
(
S1, 13, 13)
Commentaires
Gregorius I (540-604)