Liber Primus Samuelis

Caput 13

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
PrécédentSuivant

V. 15 : surrexit autem Samuhel et ascendit de Galgalis in Gabaa Beniamin et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo quasi sescentos viros

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 3
    • Sed quid est, quod quasi de praeterito dicitur: Quaesivit sibi Dominus virum, et praecepit ei, ut esset dux, ( S1, 13, 14) cum non fuerit quaesitus, nec ei, ut populo suo praeesset, injunctum? Nam postquam Saul percussit Amalech, eidem prophetae Dominus ait: Imple cornu tuum oleo, et veni, mittam te ad Isai Bethlehemitem. ( S1, 16, 1) Sed haec quaestio facile solvitur, si omnipotentis Dei praescientia, et praedestinatio videatur. Ei quidem praedestinare, facere est, et apud ipsum jam facta sunt, quae ab ipso fieri praeordinata sunt. Unde et de eo scriptum est: Fecit, quae futuro sunt (Es. XLV, 11, sec. LXX). Sed quaesisse virum Deus dicitur, ut eligendorum antistitum forma hominibus praebeatur. Quaerere enim solemus, quae aut praesentia non cognoscimus, aut absentia non videmus. Deus autem, cui nihil est absens, nihil latens, non dicitur quaesisse virum, ut absentem, aut absconditum: sed quaesisse dicitur, ut omnis, qui ad sanctae Ecclesiae culmen eligitur, discutiendus ab hominibus esse doceatur. Sed quaeri debet secundum cor Dei; ut videlicet non solum divinam voluntatem intelligat, sed bonis operibus ostendat. Quia item electi viri ad honorem primatus non ex ambitione veniunt, sed coacti perducuntur, bene dictum est: Et praecepit ei, ut esset dux: ( S1, 13, 14) Quasi dicat: In honorem praelationis non per ambitionem subiit, sed coactus ascendit. Potest etiam intelligi vir pro fortitudine; secundum cor Dei, pro interna charitate. Quando igitur necessitas exigit, ad curam sanctae Ecclesiae quaeratur vir, ut sit conversatione fortis; quaeratur secundum cor Dei, ut per effectum magni amoris, quasi unitus sit divinae voluntati: praecipiatur ei, ut sit dux; quatenus sublimitatis ordinem conscendere ex cupiditate non ambiat, sed ex humilitate pertimescat: sicque sibi humilis metuat, ut subdi praecepto Dei devotius agnoscat. Sed quia his verbis propheta lapsi regis vitam reprehenderat, sequitur: Surrexit autem Samuel, et ascendit de Galgalis in Gabaa Benjamin. ( S1, 13, 15)
  • Liber 5, Caput 3
    • Quasi ab alto ad planum sanctae Ecclesiae doctor venit, quando peccatorum culpas redarguit, et status sui sublimitatem curvat, cum ad discutienda malorum crimina se per affectum charitatis humiliat. Bene ergo de eo, qui peccatorem arguerat, dicitur: Surrexit, et ascendit. ( S1, 13, 15) Surgit quippe electus praedicator, quando ad altitudinem suae spiritualis conversationis se per intentionem erigit: ascendit autem, quando ad arduam ejusdem vitae suae celsitudinem per consuetum opus venit. Coelestia quidem desideria, spirituales virtutes, bona opera in sublimi sunt: affectus terreni, concupiscentiae saeculares, vitia et peccata in infimis. Doctor vero, ut lapsos bene corrigat, prius culpas discutiendo invenit, deinde inventas ferit. Ut ergo quae feriat, perspicue et aperte videat, mentis oculos ad videnda ima peccatorum vulnera curvat. Sed perspecta non ferit, si ad tangenda ea in infimis, non descendit. Surgere ergo et ascendere propheat dicitur, quia electi dolores sic ad ima nostra videnda et emendanda plerumque veniunt, ut redire statim ad alta conversationis suae nunquam obliviscantur. Quibus etiam verbis sacerdotalis animi libertas asseritur. Nam plerique alios increpant, qui semetipsos validissimo irae bello perturbant. Post increpatas vero culpas surgere et ascendere nequeunt: quia in semetipsis turbidi, ad alta intimae quietis progredi nequaquam permittuntur. Quidem coercendas aliorum turpitudines audiunt; sed cum ad cogitanda ima descenderint, noxia eorum delectatione sordidantur. Infirmi quidem et tanti ministerii impares, dum solvere inferius aliorum nodos gestiunt, illos non liberant, sed semetipsos ligant. Quid ergo significat, quod de Samuele dicitur: Surrexit, et ascendit, ( S1, 13, 15) nisi quod in perfectioribus viris aspicimus, qui sic nostra inquinamenta respiciunt, ut ab eis nequaquam sordidentur: sic nobis irascuntur, ut quietis intus secreti sui alta conscendere velociter possint? Fortes namque et potentes sunt, et qui magna et fortia sua leviter ferunt, nostris infirmitatibus non gravantur. Et quia in correctione nostra sanctae Scripturae testimonia proferunt, a Galgalis surgere, et ascendere perhibentur. Galgala quidem, ut plerumque jam dixi, rota nominatur. Testimonia vero Scripturarum, quia per diversos sensus in nostra eruditione volvuntur, velut rotae sunt. Et quia cum sancti praedicatores subditorum sollicitudinem deserunt, in aeternae vitae contemplatione sublimantur, in Gabaa Benjamin Samuel ascendere dicitur. Gabaa denique Benjamin, collis filii dextrae interpretatur. Quis ergo est filius dextrae, nisi quem sancta Evangelia confitentur ad coelos ascendere, et ad dextram Dei Patris sedere? Collis igitur filii dextrae, aeterna est celsitudo Redemptoris. Quando enim ima nostra sancti praedicatores deserunt, in alta illa divina Redemptoris per intentionem surgunt, et per visionem conscendunt.
  • Liber 5, Caput 3
    • Potest et secundum historicum sensum simplicius intelligi hoc, quod dicitur: Surrexit, et ascendit: ( S1, 13, 15) quia videlicet in rege, quem arguerat, humilitatem poenitentiae, qua manere cogeretur, minime cognovit. Idem tamen rex in ministerio relinquitur, ut ipsa prophetae separatione corrigatur; quia plerumque quos praedicatoris verba non corrigunt, dividi a praedicatorum familiaritate, vel a sanctae Ecclesiae unitate pertimescunt. Juxta praedicatores duri sunt, sed separati resipiscunt; et qui inobediendo peccaverunt, obedire Deo, jam humiliter parant. Unde et rex Saul non multo post demoliri Amalechitas praecipitur: ut, si mandatum Domini ejusdem caede gentis perficeret, prioris inobedientiae nexus enodaret (voir: S1, 15) . Separatus quidem a propheta, ea agere visus est, ut ad agenda alia juberetur. Quare et subditur: Et reliqui populi ascenderunt post Saul obviam populo, qui expugnabat illos: venientes ex Galgala in Gabaa Benjamin. ( S1, 13, 15)