Liber Primus Samuelis

Caput 13

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
PrécédentSuivant

V. 4 : et universus Israhel audivit huiuscemodi famam percussit Saul stationem Philisthinorum et erexit se Israhel adversum Philisthim clamavit ergo populus post Saul in Galgala

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 3
    • Sicut excellit ordine sponsi acies, ita et victoriae titulos prima suscepit. Jonathas quippe stationem Philistinorum percutit: quia electa virginitas de carne, continentiae arce sublimata, motus turpes exstinguit. Bene autem statio Philistinorum dicitur: quia in corpore virginali, carnales motus non habent requiem delectationis, sed statum certaminis. Stant quippe: quia impugnant, sed requiescere non possunt: quia mentem sanctam minime oblectant. Statio ergo Philistinorum in Gabaa percutitur, quando ab electis virginibus carnis desideria penitus enervantur, et pacem triumphi obtinent, dum solita bella non habent. Ad quam profecto victoriam, quia majorum exhortatione saepe proficiunt, mille viri in Gabaa cum Jonatha sunt: sed Jonathas percutere Philistinorum castra perhibetur. Et quia exemplo aliorum, saepe alii ad aemulationem virtutis excitantur, sequitur: Et percussit Jonathas stationem Philistinorum, quae erat in Gabaa. Quod cum audissent Philistaei, Saul cecinit buccina in omni terra, dicens: Audiant Hebraei. Et universus Israel audivit hujuscemodi famam. Percussit Saul stationem Philistinorum, et erexit se Israel adversus Philistaeos. Clamavit ergo populus post Saul in Galgala. ( S1, 13, 3 et S1, 13, 4)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 12
    • Et percussit Jonathas stationem Philisthinorum quae erat in Gabaa. Quod cum audissent Philisthiim, Saul cecinit buccina in omni terra, dicens: Audiant Hebraei et universus Israel, ( S1, 13, 3 et S1, 13, 4) et reliqua. Quod enim ait: Quod cum audissent Philisthiim, Saul cecinit buccina ( S1, 13, 3) etc., sic intelligendum est: Quod cum audissent Philisthiim, subauditur conturbatisunt, Saul cecinit buccina. Haec buccina signum victoriae, et exhortationis fuit, ut audirent, et noscerentHebraei conturbati superatos esse Philisthaeos.Propterea sequitur:
  • Liber 1, Caput 12
    • Et universus Israel audivit hujuscemodi famam. Percussit Saul stationem Philisthinorum. ( S1, 13, 4) His rebus compertis, confortatus est Israel: propter hoc et sequitur: Et erexit se Israel adversus Philisthaeos. ( s1, 13, 4) Id est, viriliter coepit agere contra eos.

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 1
    • Filius unius anni erat Saul cum regnare coepisset, et duobus annis regnavit super Israel. Et elegit sibi Saul tria millia de Israel. ( S1, 13, 1 et S1, 13, 2) Quidam sic exponunt. Ipsi autem Saul, cum regnare coepisset, erat filius unius anni, vel ipse Saul erat filius unius anni, id est innocens, et simplex ut puer unius anni. Et duobus annis regnavit in illa simplicitate, postea mutatus est in pejus. Hebraei dicunt Saul duobus tantum annis regnasse, Samuelem viginti annis judicasse Israel. Secundum hanc existimationem sic intelligitur, Saul duobus annis regnavit super Israel, qui cum regnare coepisset, et esset filius unius anni, id est unum annum jam habuisset in regno, fecit quod sequitur: Elegit sibi tria millia de Israel. ( S1, 13, 2) Nam, et David postea secundum eamdem loquendi formam filius triginta annorum dicitur; id est, habens triginta annos cum regnare coepisset. Quod idioma in Hebraeo frequens et usitatum est, ut filius iniquitatis, filius pacis, filius unius anni, filius triginta annorum. Percussit Jonathas stationem Philisthinorum, quae erat in Gabaa, ( S1, 13, 3) id est exercitum eorum, qui in illo loco morabantur. Quod cum audissent Philisthaei, Saul cecinit buccina. ( S1, 13, 3) Saul cum cognovisset Philisthaeos audivisse, quod Jonathas filius ejus stationem eorum percussisset, sciens eos in ultionem percussorum adventuros: cecinit buccina in omni terra: dicens, audiant Hebraei. ( S1, 13, 3) Ideo enim buccina cecinit, ut Hebraei audirent percussos Philisthaeos, et animarentur ad praelium. Quod factum est. Nam universus Israel audivit hujuscemodi famam, ( S1, 13, 4) quod scilicet Saul percussit stationem Philisthinorum, fama regi attribuente, quod filius fecerat. Et ideo fiducia accepta, erexit se Israel adversus Philisthiim. Clamavit ergo populus Israel, currens post Saul, ad praelium in Galgala. Hebraei autem transierunt Jordanem. ( S1, 13, 4) Hebraeos hic vocat partem populi, quae trans Jordanem morabatur, id est tribum Ruben et Gad, et dimidiam tribum Manassae. Reliquos Israel: hinc, et Saul buccina cecinit, ut remoti famam victoriae audirent; quos, et Hebraeos discrete Scriptura nominat, alludens vocabulo, quia ad auxilium reliquo Israeli venientes frequenter Jordanem transire oportebat, quia Hebraeus transiens interpretatur.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 11
    • Quod cum audissent Philistiim, Saul cecinit buccina in omni terra, dicens: Audiant Hebraei. Et universus Israel audivit hujuscemodi famam: percussit Saul stationem Philistinorum ( S1, 13, 3 et S1, 13, 4). Sic enim intelligendum est, quod cum audissent Philistiim, subauditur, conturbati sunt. Saul cecinit buccina ( S1, 13, 3). Haec buccina signum victoriae et exhortationis fuit, ut audirent et nossent Hebraei, conturbatos et superatos esse Philistaeos. Propterea sequitur: Et universus Israel audivit hujusmodi famam: Percussit Saul stationem Philistinorum ( S1, 13, 4). His rebus compertis, confortatus est Israel propter hoc. Et sequitur: Et erexit se Israel adversus Philistaeos ( S1, 13, 4), id est, viriliter coepit agere contra Philistaeos.