Liber Primus Samuelis

Caput 13

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
PrécédentSuivant

V. 6 : quod cum vidissent viri Israhel se in arto sitos adflictus est enim populus absconderunt se in speluncis et in abditis in petris quoque et in antris et in cisternis

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 3
    • Hinc ergo colligere possumus, quantum a saeculo actu, verbo et cogitatione longe fieri debeamus. Verba quippe nostra, cogitationes, et opera plana et humilia sunt, quando saecularia. Per haec quidem ibi sumus, ubi occultorum hostium castra libere ponuntur, ubi tanto facilius capi possumus, quanto nulla munitionis arce sublevamur. Quis enim jam fidelis nesciat: quia culpas verborum, cogitationum, et operum nostrorum colligant, et ad accusationem nostram in adventu venturi judicis servent? Unde et hunc humilem atque despectum locum Magmas fugiendum nobis esse Dominus insinuans, dicit: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem in die judicii. ( Mt, 12, 36) Locus ergo hostium humilis dicitur; ut profecto nobis insinuet, quia verbo, cogitatione et opere semper sublimes esse debeamus. Et quia dum in humili remissioris vitae suae loco reprobi capiuntur, exempla pravitatis ostendunt, quae aliis imitanda proponantur: ab oriente Bethaven Magmas esse dicitur. Ab oriente quidem solis lucem oriri cernimus. Reproborum autem vita, quamquam veritatem obscuritatis habeat; qui hanc tamen pro vana saeculi delectatione semper appetunt, nimirum velut falsae lucis splendore falluntur. Unde et per beatum Job dicitur: Auferetur ab impiis lux sua. ( Jb, 38, 15) Modo quidem velut lucidum eis placet blandimentum saeculi; sed dum de saeculo exeunt, perpetuas subibunt tenebras, quas lucem esse crediderunt. Tunc videbunt quia lux non fuit, quando in adversitatem prosperitas, lux in tenebras, risus in moerorem, dulcedo in vermem, decor in deformitatem, honor in dedecus, blandimenta in poenas et aeterna tormenta commutantur. Haec profecto, quia nunc impiorum corda non sentiunt, bonorum mores imitari refugiunt; et exemplo perditorum, quidquid de saeculo eis placet, sumere nequaquam timent: quia illos imitantur, qui per vitam reprobam habitacula daemonum facti sunt. Unde et merito domus inutilis dicuntur: quia saepe sanctorum praedicationem suscipiunt, sed verbum quod ab eorum ore audiunt, in se habitare per amorem nequaquam patiuntur. Inutilis ergo domus sunt: quia aptam in se Deo habitationem non faciunt. Hanc inutilem domum per semetipsam Veritas in Evangelio designat, dicens: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. ( Mt, 8, 20) Hinc iterum scriptum est: Spiritus sanctus disciplinae effugit fictum, et non habitat in corpore subdito peccatis. ( Sg, 1, 5) Bene ergo inutilis domus habere in orientis parte Magmas dicitur: quia, qui sanctorum praedicationem spernunt, in reproborum exemplo ima et terrena quaerentium, velut in magnae lucis exortu gratulantur. Sed dum, loquentibus sacrae historiae mysteriis, malorum conversatio demonstratur, quam sit cauta sanctorum vita, subsequenter ostenditur. Nam sequitur: Quod cum viaissent viri Israel, se in arcto sitos, afflictus est populus, et absconderunt se in speluncis, et in abditis, in petris quoque, et in antris, et cisternis. ( S1, 13, 6)
  • Liber 5, Caput 3
    • In arcto quidem sumus, quando ab immundis spiritibus intus tentamur, et foris malorum hominum exempla conspicimus. Contra internam ergo malorum spirituum tentationem bene dictum est: Afflictus est populus, ( S1, 13, 6) et contra exteriora exempla impiorum hominum, Absconderunt se. ( S1, 13, 6) Quia blanda et laeta nobis appetenda callidus adversarius suggerit, qui nunquam melius vincitur quam si tentati ad devotae orationis lamenta curramus. Et exempla pravorum vitare citius possumus, si ea etiam respicienda non esse judicemus. Abscondi ergo sanctorum, est reproba videre dedignari. Et quia quinque sensus corporis a reproborum imitatione custodiunt, quinque etiam latibulorum genera describuntur: speluncae scilicet, abdita, petrae, antra, et cisternae. Speluncae vero montium occulta sunt: quia vero alta in coelesti desiderio sunt corda sanctorum, et malignis spiritibus clausa et inaccessibilia sunt. Speluncas ergo ingredimur, quando ad mentium secreta recurrimus, ne vagantibus oculis foris concupiscenda videamus. In abditis abscondimur, quando clausi oris silentia occulta servamus. Petras ascendimus, quando actum corporis in robusta operatione locamus. Unde et de his absconditis per prophetam dicitur sub unius assignatione: Qui claudit oculos suos, ne videat malum, et obturat aures suas, ne audiat sanguinem, et excutit manus ab omni munere: in excelsis habitabit, munimenta saxorum sublimitas ejus. ( Es, 33, 15 et Es, 33, 16) Antra et cisternas intramus, quando et olfactum ab obscoenitatibus mundi, et aures ab audiendis vaniloquiis custodimus. Cisternae namque aquarum sanctarum Scripturarum verba sunt. In cisternis ergo abscondimur, quando ad sacri eloquii aquas ingredimur, ut per aurium officium mentium prata rigemus. Bene autem in electorum typo Israelis latibula memorantur: quia qui sensus corporis a delectationum carnalium inquinamento non protegit, occultorum hostium gladium non evadit. Dicat ergo occultae illius congressionis victoriam, dicat: Afflictus est populus. ( S1, 13, 6) Dicat aperte objecti extra certaminis triumphos: Absconderunt se. ( S1, 13, 6)Afflictio quippe electae mentis, omnis diabolicae tentationis peremptorius mucro est. Nam dum profunde compungitur, in superni gaudii amorem sublevatur; et tanto jam fortius oblata mundi oblectamenta respuit, quanto jam coelestia ferventius diligit, ad quae flendo conscendit. Doctor namque egregius dicit: Per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei. ( Ac, 14, 21) Qui certe regni coelestis introitus sic speratur in fine temporum, ut in quotidiana sanctorum vita sentiatur. Tribulatio igitur nostra superni gaudii introitus est. Merito ergo quoties electa mens in afflictionis suae lamento compungitur, se tribulando, hoc obtinet, ut intret in contemplationem illius superni regni,in quo ineffabiliter gratuletur. Et dum sancti viri amatores mundi in flore transeuntis laetitiae videre refugiunt, dum corporeos sensus suos ab eorum imitatione abscondunt, eorum, quae cernitur non est fuga, sed gloriosa victoria. Actus quidem terrenos fugiunt, sed coelestes assequuntur; mundo delitescere videntur, sed coelesti gloriae revelantur. Fugiendo igitur noxia, hostes suos validius insequuntur, et valde nobilius triumphant, cum sic ad coelestia properant, ut eos adversariorum polluta saevitia non contingant. Sequitur: Hebraei autem transiere Jordonem ad terram Gad, et Galaad. ( S1, 13, 7)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 12
    • Quod cum vidissent viri Israel se in arcto positos (afflictus est enim populus), absconderunt se in speluncis, et in abditis, in petris quoque et in antris, et in eisternis, ( S1, 13, 6) et reliqua. Si enim se abscondit Israel in praefatis locis, animum pulsat, quid est quodhistoria subjungit:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 13
    • Filius erat Saul unius anni cum regnare coepisset. Duobus autem annis regnavit super Israel. ( S1, 13, 1) Per anticipationem dixit de Isboseth filio Saul. De quo et in sequentibus ita scriptum est: « Quadraginta annorum erat Isboseth cum regnare coepisset super Israel, et duobus annis regnavit. » Si ergo a morte Heli simul omne tempus concludatur quo Samuel et postea Saul Israel rexerat, inveniuntur anni quadraginta, secundum Chronicorum fidem, usque ad interfectionem Saul. Inde patet quod quando Saul (secundum hanc computationem) regnare coepit, filium habuit unius anni, hoc est primi anni; qui, posteaquam ille diem ultimum clausit, regnum Israel duobus annis tenuit, donec, eo a latronibus occiso, totum regnum simul ad David concessit. Sunt qui volunt de ipso Saul dictum accipere, ut unius anni fuisset, cum regnare coepisset, id est humilis, et mansuetus, secundum id quod Psalmista dicit: Si non humiliter sentiebam, sicut ablactatus super matrem suam; ( Ps, 130, 2) [mauvais référencement: Ps, 130] duobus autem annis regnaverit, id est, rite regnum tenuerit, quod in principio regni sui eum fecisse constat. Sed postquam per inobedientiam a Deo desertus est, et Spiritus ejus ab eo recessit, licet potestatem tenuerit, jam non regimen impendere, sed magis tyrannicam vitam ducere visus est. Et erant cum Saul duo millia in Machmas, et in monte Bethel, mille autem cum Jonatha in Gabaa Benjamin. ( Hier, sl) Machmas huc usque vicus grandis ostenditur in finibus Aeliae, antiquum nomen retinens, octo ab ea millibus distans, juxta villam Rama, et interpretatur humilitas. Gabaath in tribu Benjamin, urbs et Phinees, filii Eleazar, ubi sepultus ipse Eleazar. Est autem nunc Gabaath villa in duodecimo lapide Eleutheropoleos, ubi et sepulcrum prophetae Habacuc ostenditur. Gabaath interpretatur collis patruelis. Bene tria millia Israelitarum electa sunt ad pugnandum contra Philisthaeos, quia si solummodo apti sunt ad spiritalem militiam, ut pugnent contra hostes Ecclesiae, qui Trinitatis fidem perfectam habent, in qua superiores hostibus suis resistere possunt. (voir: Hebr, sl) In hoc ergo quod scriptor historiae, ubi de praelio Saul contra Philisthaeos commemorat, subsequitur, dicens: Quod cum vidissent viri Israel se in arcto positos (afflictus est enim populus), absconderunt se in speluncis, et in abditis, in petris quoque et antris, et in cisternis. Hebraei autem transierunt Jordanem, in terram Gad et Galaad ( S1, 13, 6 et S1, 13, 7), quaestio non indigna oboritur. Si se enim abscondit Israel in praefatis locis, quid est quod ait: Hebraei autem transierunt Jordanem ( S1, 13, 7)? Quod ita solvitur. Abscon sis enim quibusdam Israelitis, qui Saul et populum qui cum eo erat reliquerant, quaedam pars illorum, qui hic Hebraei vocantur, timore perterriti defecerunt a Saul et a viris qui cum eo erant, et descenderunt in castra Philisthiim. Quem locum ad intelgendum clarius et manifestius sequentia demonstrant in eo loco ubi ait: Sed et Hebraei qui fuerant cum Philisthiim heri et nudiustertius ascenderantque cum eis in castris, reversi sunt ut essent cum Israel, qui erant cum Saul et Jonathan ( S1, 14, 21). Omnes ergo Israelitae qui se absconderant in monte Ephraim, audientes quod fecissent Philisthiim, sociaverunt se cum suis in praelio.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 11
    • Quod cum vidissent filii Israel se in arcto positos: afflictus enim erat populus: absconderant se in speluncis et in abditis, in petris quoque et in antris, et in cisternis. Hebraei autem transierunt Jordanem in terram Gad et Galaath ( S1, 13, 6 et S1, 13, 7). Si se abscondit Israel in praefatis locis, quid est quod ait: Hebraei autem transierunt Jordanem ( S1, 13, 7). Absconsis enim quibusdam Israelitis qui Saul et populum qui cum eo erat, reliquerant: quaedam pars eorum qui hic Hebraei vocantur timore perterriti, defecerunt a Saul et a viris qui cum eo erant, et descenderunt in castra Philistiim. Quem locum ad intelligendum clarius et manifestius sequentia demonstrant, in eo loco ubi ait: