V. 36 :
Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint
homines, reddent rationem de eo in die iudicii.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 3
Hinc ergo colligere possumus, quantum a saeculo actu, verbo et
cogitatione longe fieri debeamus. Verba quippe nostra,
cogitationes, et opera plana et humilia sunt, quando
saecularia. Per haec quidem ibi sumus, ubi occultorum hostium
castra libere ponuntur, ubi tanto facilius capi possumus, quanto nulla
munitionis arce sublevamur. Quis enim jam fidelis nesciat:
quia culpas verborum, cogitationum, et operum nostrorum colligant, et ad
accusationem nostram in adventu venturi judicis servent? Unde
et hunc humilem atque despectum locum Magmas fugiendum nobis esse
Dominus insinuans, dicit:
Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent
rationem in die judicii.
(
Mt, 12, 36) Locus ergo hostium humilis dicitur; ut profecto nobis
insinuet, quia verbo, cogitatione et opere semper sublimes esse
debeamus. Et quia dum in humili remissioris vitae suae loco
reprobi capiuntur, exempla pravitatis ostendunt, quae aliis imitanda
proponantur: ab oriente Bethaven Magmas esse dicitur. Ab
oriente quidem solis lucem oriri cernimus. Reproborum autem
vita, quamquam veritatem obscuritatis habeat; qui hanc tamen pro vana
saeculi delectatione semper appetunt, nimirum velut falsae lucis
splendore falluntur. Unde et per beatum Job dicitur:
Auferetur ab impiis lux sua.
(
Jb, 38, 15) Modo quidem velut lucidum eis placet blandimentum
saeculi; sed dum de saeculo exeunt, perpetuas subibunt tenebras, quas
lucem esse crediderunt. Tunc videbunt quia lux non fuit,
quando in adversitatem prosperitas, lux in tenebras, risus in moerorem,
dulcedo in vermem, decor in deformitatem, honor in dedecus, blandimenta
in poenas et aeterna tormenta commutantur. Haec profecto,
quia nunc impiorum corda non sentiunt, bonorum mores imitari refugiunt;
et exemplo perditorum, quidquid de saeculo eis placet, sumere nequaquam
timent: quia illos imitantur, qui per vitam reprobam habitacula daemonum
facti sunt. Unde et merito domus inutilis dicuntur: quia
saepe sanctorum praedicationem suscipiunt, sed verbum quod ab eorum ore
audiunt, in se habitare per amorem nequaquam patiuntur.
Inutilis ergo domus sunt: quia aptam in se Deo habitationem non
faciunt. Hanc inutilem domum per semetipsam Veritas in
Evangelio designat, dicens:
Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos: Filius autem
hominis non habet ubi caput suum reclinet.
(
Mt, 8, 20) Hinc iterum scriptum est:
Spiritus sanctus disciplinae effugit fictum, et non habitat
in corpore subdito peccatis.
(
Sg, 1, 5) Bene ergo inutilis domus habere in orientis parte
Magmas dicitur: quia, qui sanctorum praedicationem spernunt, in
reproborum exemplo ima et terrena quaerentium, velut in magnae lucis
exortu gratulantur. Sed dum, loquentibus sacrae historiae
mysteriis, malorum conversatio demonstratur, quam sit cauta sanctorum
vita, subsequenter ostenditur. Nam sequitur:
Quod cum viaissent viri Israel, se in arcto sitos, afflictus
est populus, et absconderunt se in speluncis, et in abditis, in
petris quoque, et in antris, et cisternis.
(
S1, 13, 6)
Commentaires
Gregorius I (540-604)