Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 4 : quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus?

Poètes

Commentaires

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 19
    • Et fuerunt vasa puerorum sancta ( S1, 21, 5). Ahimelech interrogat utrum David et pueri sui, quos in illum, et in illum locum conduxisse se dixerat, mundi essent. David vero aenigmatice pluraliter de seipso respondit, dicens: Et fuerunt vasa puerorum sancta ( S1, 21, 5), a concubitu conjugali. Quod vero ait, porro via haec polluta est ( S1, 21, 5), et in Hebraeo legitur, porro via haec laica est, sic est intelligendum: via haec laica est, ac si diceret: in lege praeceptum est, ut extraneus non comedat ex eis: et tu interrogas utrum mundi sint pueri, qui etiam, si mundi essent, nequaquam eis vesci deberent. Idcirco via haec est laica, quia tu laicaliter interrogas. Quod vero sequitur: Sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis ( S1, 21, 5): ipsa utique in vasis, id est, in mente sua sanctificari dicitur: quia nisi necessitate corporis et periculo vitae urgente, nequaquam vesceretur eis; non tamen aperte eosdem legitur David panes comedisse. Tradunt Hebraei nequaquam David eos comedisse panes: sed aliter tamen Dominus in Evangelio (voir: Mt, 12, 4) .