Liber Primus Samuelis

Caput 21

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
PrécédentSuivant

V. 5 : et respondit David sacerdoti et dixit ei equidem si de mulieribus agitur continuimus nos ab heri et nudius tertius quando egrediebamur et fuerunt vasa puerorum sancta porro via haec polluta est sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 20
    • Venit autem David in Nobe ad Achimelech sacerdotem, et obstupuit Achimelech eo quod venisset David solus, ( S1, 21, 1) et reliqua. Achimelech ipse est Aia filius Achitob, filii Phinees, filii Heli. Achimelech interrogat, utrum David, num pueri sui, quos in illum et illum locumcondixisse dixerat, mundi essent? David vero aenigmatice pluraliter de seipsorespondit, dicens: Et fuerunt vasa puerorum sancta ( S1, 21, 5), scilicet a concubitu conjugali. Quod vero ait: Porro via haec polluta est, ( S1, 21, 5) et in Hebraeo legitur, « Porro via laica est, » sic intelligendum est ac sidiceret: In lege praeceptum est ut extraneus non comedat ex eis, et tu interrogasutrum mundi sint pueri? Qui, etiamsi mundi essent, nequaquam eis vesci deberent. Idcirco via est laica, quia tu laicaliter interrogas. Sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis. ( S1, 21, 5) Ipsa utique in vasis, id est mente sua sanctificari dicit, quia nisinecessitate corporis et periculo vitae urgente, nequaquam vesceretur eis. Non tamen aperte eosdem legitur David panes comedisse, sicut Hebraeitradunt. Sed lege Evangelium, ubi Dominus de hacsententia Judaeis loquitur, dicens: Nunquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse et qui cum eo erant, quomodo introiit domum Domini sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant? ( Mc, 2, 25 et Mc, 2, 26) [mauvais référencement: Mc, 2] Sed requirendum quid est quod hic Achimelech sacerdos legitur, a quo Davidpanes accepit, et Dominus in Evangelio Abiathar nominat? Quod enim Dominus Abiatharprincipem sacerdotum pro Achimelech appellat, nihil habet dissonantiae: Ambo etenimfuerunt illic, cum veniens David panes petiit et accepit, Achimelech videlicetprinceps sacerdotum et Abiathar filius ejus. Occiso autem Achimelecha Saule cum viris domus suae generis sacerdotalis octogintaquinque, fugit Abiathar ad David; et comes factus totius exsilii ejus. Postea regnante eo, summi sacerdotii et ipse gradum accepit, ac toto tempore regniillius in pontificatu perseverans, multo majoris excellentiae quam pater suus effectusest. Ideoque dignus fuit cujus memoriam Dominus, etiam vivente patre, quasi summisacerdotis faceret. Sed hoc quod ait superius: Via haec polluta est, sed sanctificabitur in vasis, itanonnulli edisserunt. Mentiendo enim iter polluitur, dum a rege missum me fingo, et hoc necessitatemortis, sed sanctificabitur in illis, quorum causa etiam fugio, quia illorum non solummei periculi causa mentior: nam ipsi hujus rei causa salvabuntur. Hactenus historiam nunc spiritalemintelligentiam tangamus: David fugiens Saul adAchimelech sacerdotem, qui interpretatur frater meus rex venit: similiterChristus Judaeorum persecutionem declinans, quorum typum Saul tenuit, ad apostolostransiens, quibus interpretatio nominis Achimelech congruit, quos Dominus, Rex regum,fratres vocare dignatus est, dicens: Ite, nuntiate fratribus meis, ( Mt, 28, 10) [mauvais référencement: Mt, 28] cum quibus et desideratum cibum sumpsit: Desiderio enim desideravi hoc pascha manducare. ( Lc, 22, 15) [mauvais référencement: Lc, 22] David ad Achimelech solus venit, et Christus in passione sua solus relictusest. Quod autem ait David: « Illum et illum in locum condixi pueris meis, » hocindicabat, quod Dominus apostolos suos ante passionem suam informans ait: « Postquamresurrexero, praecedamvos in Galilaeam. » David ad Achimelech quinque panes quaesivit,sed unum accepit: quia in quinque libris Mosaicae legis unitas retinetur. David Goliath gladium sustulit, quia et Christus Dominus diaboli arma abstulit: Fortis enim spolia ipse diripuit. ( Mt, 12, 29) [mauvais référencement: Mt, 12] David per viam pollutam se venisse ad Achimelech professus est, quia etChristus Dominus inter immundas Judaeorum actiones, impollutus pertransivit. Quod autem ait: Sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis meis, ( S1, 21, 5) hoc indicabat quod sancti apostoli, qui Domini vasa erant, a contagioneJudaeorum, fide purgante, corda sanctificarentur.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 21
    • Surrexit itaque David iterum, et fugit in die illa a facie Saul ( S1, 21, 10): venitque ad sacerdotem Abimelech, a quo et gladium Goliae sustulit, et panes propositionis accepit. Quae res et sacerdoti « mortem attulit, et animadversionem religiosae intulit civitati. »Primo videndum est quid sit quod David interroganti respondit sacerdoti, et dixit. Et quidem si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudiustertius, quando egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum sancta ( Hebr, sl). Hoc quoque taliter accipi potest: Abimelech interrogat utrum David et pueri sui, quos in illum et illum locum conduxisse se dixerat, mundi essent? David vero aenigmatice pluraliter de seipso respondit, dicens: Et fuerunt vasa puerorum sancta ( S1, 21, 5), scilicet, a concubitu conjugali. Quod vero ait: Porro via haec polluta est ( S1, 21, 5), et in Hebraeo legitur: « Porro via haec laica est, » sic est intelligendum: « Via haec laica est; » ac si diceret: In lege praeceptum est ut extraneus non comedat ex eis; et tu interrogas, utrum mundi sint pueri, qui etiamsi mundi essent, nequaquam eis vesci deberent? Idcirco via laica est, quia tu laicaliter interrogas. Quod vero sequitur: « Sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis, » ipsa utique in vasis, id est, mente sanctificari dicit; quia nisi necessitate corporis, et periculo vitae urgente, nequaquam vesceretur eis. (voir: Isid, sl) Et haec itaque gestorum fides est. Sed quantum ad sacramentum prophetiae pertinet, in Christo Domino nostro impletum est. Qui positus in carne, dum insectationem declinaret judaicam, ad apostolos transivit, cum quibus et desideratum sibi cibum sumpsit: Desiderio enim desideravit manducare pascha. ( Lc, 22, 15) [mauvais référencement: Lc, 22] Ex quibus Goliae, id est, arma diaboli, sustulit: fortis enim spolia ipse diripuit (voir: Lc, 11) . His ergo a quibus receptus est Christus, tribulationes induxit diabolus et mortem. Omnes enim, ut ait Apostolus, qui in Christo pie volunt vivere, persecutionem patiuntur. ( 2Ti, 3) Et Dominus: Si me, inquit, persecuti sunt, et vos persequentur. ( Jn, 15, 20) [mauvais référencement: Jn, 15]

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 1
    • Fuerunt vasa puerorum sancta. Porro via haec polluta est, sed, et ipsa hodie sanctificabitur in vasis. ( S1, 21, 5) Secundum ritum legis loquitur, secundum quem illicitum erat ut in vasis, in quibus ante communis cibus positus fuisset, sanctificatus postea panis poneretur. Ideo dicit vasa puerorum, id est comitum suorum sancta, quod nihil in eis commune continebatur, quo minus cibum sanctificatum caperent. Porro haec, inquit, via polluta est; id est nos via polluti sumus aliquid videndo forte vel contingendo, propter quod jure secundum legis consuetudinem a contingendis sacris prohiberi deberemus. Sed et ipsa sanctificabitur in vasis, ( S1, 21, 5) id est parcetur nobis de his si qua tetigimus immunda. Parcetur dico propter vasa quae munda portamus.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 19
    • Et fuerunt vasa puerorum sancta ( S1, 21, 5). Ahimelech interrogat utrum David et pueri sui, quos in illum, et in illum locum conduxisse se dixerat, mundi essent. David vero aenigmatice pluraliter de seipso respondit, dicens: Et fuerunt vasa puerorum sancta ( S1, 21, 5), a concubitu conjugali. Quod vero ait, porro via haec polluta est ( S1, 21, 5), et in Hebraeo legitur, porro via haec laica est, sic est intelligendum: via haec laica est, ac si diceret: in lege praeceptum est, ut extraneus non comedat ex eis: et tu interrogas utrum mundi sint pueri, qui etiam, si mundi essent, nequaquam eis vesci deberent. Idcirco via haec est laica, quia tu laicaliter interrogas. Quod vero sequitur: Sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis ( S1, 21, 5): ipsa utique in vasis, id est, in mente sua sanctificari dicitur: quia nisi necessitate corporis et periculo vitae urgente, nequaquam vesceretur eis; non tamen aperte eosdem legitur David panes comedisse. Tradunt Hebraei nequaquam David eos comedisse panes: sed aliter tamen Dominus in Evangelio (voir: Mt, 12, 4) .

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 3
    • Cum David fugeret ante Saul, venit ad Abimelech in Nobe. Et reliqua usque dum dicit: porro via haec polluta est ( S1, 21, 5). Unde erat polluta ? Et additur: hodie sanctificabitur in vasis meis ( S1, 21, 5).