V. 13 :
et inmutavit os suum coram eis et conlabebatur inter manus eorum et inpingebat in
ostia portae defluebantque salivae eius in barbam
Poètes
Commentaires
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 21
Interea David, cum fugeret Saul, latere voluit apud regem quemdam Geth,
nomine Achis. Sed cum gloria ejus sic fuisset commemorata, ne
per livorem rex ad quem confugerat in eum aliquid mali machinaretur,
finxit insaniam, et, quasi furore correptus,
mutavit os suum, defluebantque salivae in barbam ejus,
collabebaturque in manibus eorum, et procidebat ad ostia
portae
(
S1, 21, 13).
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
Interea David cum fugeret Saul, latere voluit apud regem quemdam Geth, nomine
Achis: sed cum gloria ejus fuisset commemorata, ne per livorem rex, ad quem fugerat,
aliquid in eum machinaretur, finxit insaniam, et quasi furore correptus mutavit os
suum,
defluebantque salivae in barbam ejus, conlabebaturque in manibus eorum, et procidebat
ad ostia
portae: et dixit Achis rex ad servos suos:
Quid huc mihi adduxisti istum? nunquid deerant nobis furiosi?
(
S1, 21, 14) Et sic eum dimisit. Achis interpretatur quomodo est? per quod significatur
ignorantia, et verbum mirantis, et non agnoscentis. Quod in gente Judaeorum impletum
est, qui
dum viderunt Christum, non agnoverunt: coram quibus mutavit os suum, et abiit. Erant
enim ibi
praecepta legis carnalia, erat sacrificium secundum ordinem Aaron, et postea ipse
de corpore
et sanguine suo instituit sacrificium secundum ordinem Melchisedech. Mutavit ergo
os suum in
sacerdotio, mutavit in praeceptis, dans aliud testamentum, evacuata carnali operatione,
atque
inde collapsus est in manibus eorum, quando eum comprehendentes crucifixerunt.
Et procedebat ad ostium portae
(
S1, 21, 13), hoc est humiliabat se: hoc est procedere usque ad ostium fidei nostrae. Ostium enim
portae, initium fidei nostrae. Inde incipit Ecclesia, et pervenit usque ad speciem:
ut cum
credit ea, quae non videt, mereatur perfrui, cum eum videre
facie ad faciem
(
1Co, 13, 12) coeperit. Quod vero in illo quasi furore salivae decurrebant super barbam ejus,
apostolus haec aperit dicens:
Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt: nos autem praedicamus Christum
crucifixum: Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Ipsis vero Judaeis
vocatis,
et Graecis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam, quia quod stultum est Dei sapientius
est hominibus
(
1Co, 1, 22,
1Co, 1, 23,
1Co, 1, 24 et
1Co, 1, 25). Non tanquam salivae offendant; sed attende quod super barbam decurrunt. Quomodo
enim
in salivis infirmitas, sic in barba virtus ostenditur. Texit ergo virtutem suam corpore
infirmitatis suae, et quod forinsecus infirmabatur, tanquam in saliva apparebat: intus
autem
divina virtus, tanquam barba tegebatur.
Commentaires
Rabanus Maurus (780-856)
Theutmirus; Claudius Taurinensis