V. 15 :
an desunt nobis furiosi quod introduxistis istum ut fureret me praesente hicine
ingredietur domum meam.
Poètes
Commentaires
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 2, Caput 10
Factum est autem post haec, ut moreretur rex
Ammon, et regnaret Ammon filius ejus pro eo.
Dixitque David: Faciam misericordiam cum Ammon
filio Naas, sicut fecit pater ejus mecum
misericordiam,
(
S2, 10, 1 et
S2, 10, 2) etc. Quando fugit David a facie Achis regis Geht,
venit ad Naas regem Ammon, qui fecit cum eo misericordiam multam,
impertiens ei bona
(voir:
S1, 22)
. De Naas itaque venit in
speluncam Odollam, ubi venerunt ad eum pater ejus, et mater, et omnis
domus ejus. Inde pervenit ad Moab, et dimisit apud eum patrem
et matrem, et omnem domum suam. Quod vero dixit Achis rex
Geth:
Hiccine ingredietur domum meam,
(
S1, 21, 15) abiit inde David, et fugit in speluncam Odollam, etc.
Abiit inde, subaudiendum, « de domo Naas, » et inde
fugisse illum in speluncam Odollam. Si vero quaeritur cur ad
eum, id est, ad Achis David redierit, ante cujus faciem fugerat,
intelligendus est iste Achis filius fuisse illius Achis, a quo fugit
David. Unde et in sequentibus Achis, cum quo David in
praelium contra Saul descendebat, filius fuisse dicitur Maoch.
Non enim a patre hoc nomen patronymicum, sed a matre sumpsit,
quae Maacha vocabatur, et idcirco non a patre hoc sumpsit nomen, eo quod
David a se abjecerit. Igitur Ammon rex Ammonitarum David
nuntios male tractans,
rasit dimidiam partem barbae eorum, et praescidit
vestes medias usque ad nates, et dimisit eos.
Quod cum nuntiatum esset David, misit in occursum
eorum. Erant enim viri confusi turpiter valde, et
mandavit eis David dicens: Manete Jericho, donec crescat
barba vestra, et tunc revertimini,
(
S2, 10, 4 et
S2, 10, 5) etc. Quod autem significant, nisi bellum diaboli
adversus Ecclesiam? Ammon enim, qui interpretatur dolor eorum,
quis melius intelligi potest quam diabolus? Quia Ammonitarum
spiritualium, id est, malignorum spirituum, rector videtur esse, populi
videlicet moeroris et semper in angustia constituti, qui comprimere vel
coangustare homines desiderat. Radit ergo Ammon barbam
dimidiam nuntiorum David, cum antiquus hostis quorumdam praedicatorum
verbi Dei sermonem vel conversationem corrumpendo maculat ac dehonestat.
Praecidit vero tunicas usque ad inguina, cum turpia facta,
quae ipse persuaserat, in oculis hominum revelat. Sed necesse
est talibus quos diabolus ita confundit, ut sedeant in Jericho, donec
crescant barbae eorum, id est, sint opprobrium et ignominia meliorum,
atque efficiantur anathema omnium, donec per studium bonum barbarum
species, hoc est, virtutum incrementa in eis nascantur, et digni
habeantur praesentia regis sui. Nec credendum est utique,
quod David noster milites suos multos esse patiatur, quin hostes suos
exercitu congregato superat ac vindicat injuriam suorum, cum non solum
adversarios suos nunc per sanctorum suorum victoriam confundit, sed
etiam in extremo judicio per justam sententiam perpetuis ignibus
cruciandos tradet.
Commentaires
Rabanus Maurus (780-856)