Liber Secundus Samuelis

Caput 10

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
PrécédentSuivant

V. 4 : Tulit itaque Hanon servos David, rasitque dimidiam partem barbae eorum et praescidit vestes eorum medias usque ad nates, et dimisit eos.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 71. 72. 73. 74. :

    David Hanon servos ut dent solamina misit,

    Seque quod explorent rex furibundus ait:

    Usque nates ab Hanon mox vestis quaeque rescissa,

    Rasaque legatis barba fuit media.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 10
    • Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon, ( S2, 10, 2) etc., usquequo ait: Tulit itaque Hanon servos David, rasitque dimidiam partem barbae eorum, ( S2, 10, 4) et reliqua. Hanon, qui interpretatur, dolor eorum, quis melius intelligi potest quamdiabolus, qui Ammonitarum spiritualium, id est malignorum spirituum rector videturesse? Idem est et princeps hujus mundi, populum videlicet moeroris et semper inangustia constituti, qui comprimere vel coangustare homines desiderat. Sicut enim Hanon rex Moab servos David, ad se missos, deturpavit,atque ludibriterfoedatos ad eumdem David remisit: ita et diabolus princeps hujus mundi, plerosquereligiosos et praedicantes Verbi Dei conversationem, per subrepentia vitia deturpareconsuevit. Qui dum eorum latentia mala, in aperta flagitiosa perpetrataque luxuria detegit,quasi eorum indumenta usque ad nates abscisa, nudosa dignitate castitatis derelinqui:et in oculis hominum turpia facta, quae ipsi persuaserat, revelat. Et dum pristinam eorum fortitudinem eripit, velut barbam radit. Quos tamen verus David, Dominus scilicet et Salvator clementi respectu, perpoenitentiam, ab indulgentia non excludit: quos et in Jericho, hoc est sub anathematepoenitentiae et opprobrio meliorum residere jubet:donec sacramenta spiritualia etfortitudinem mentis, quam peccando perdiderant, satisfaciendo recipiant, et sic demumin conspectu ejus stare valeant. Nec credendum est utique, quod David noster milites suos inultos esse patiatur,qui in hostes suos exercitu congregato procedit, ac vindicat suorum injuriam: cum nonsolum adversarios suos, nunc per sanctorum suorum victoriam confundit, sed etiam inextremo judicio, per justam sententiam, perpetuis ignibus cruciandos tradet.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 10
    • Factum est autem post haec, ut moreretur rex Ammon, et regnaret Ammon filius ejus pro eo. Dixitque David: Faciam misericordiam cum Ammon filio Naas, sicut fecit pater ejus mecum misericordiam, ( S2, 10, 1 et S2, 10, 2) etc. Quando fugit David a facie Achis regis Geht, venit ad Naas regem Ammon, qui fecit cum eo misericordiam multam, impertiens ei bona (voir: S1, 22) . De Naas itaque venit in speluncam Odollam, ubi venerunt ad eum pater ejus, et mater, et omnis domus ejus. Inde pervenit ad Moab, et dimisit apud eum patrem et matrem, et omnem domum suam. Quod vero dixit Achis rex Geth: Hiccine ingredietur domum meam, ( S1, 21, 15) abiit inde David, et fugit in speluncam Odollam, etc. Abiit inde, subaudiendum, « de domo Naas, » et inde fugisse illum in speluncam Odollam. Si vero quaeritur cur ad eum, id est, ad Achis David redierit, ante cujus faciem fugerat, intelligendus est iste Achis filius fuisse illius Achis, a quo fugit David. Unde et in sequentibus Achis, cum quo David in praelium contra Saul descendebat, filius fuisse dicitur Maoch. Non enim a patre hoc nomen patronymicum, sed a matre sumpsit, quae Maacha vocabatur, et idcirco non a patre hoc sumpsit nomen, eo quod David a se abjecerit. Igitur Ammon rex Ammonitarum David nuntios male tractans, rasit dimidiam partem barbae eorum, et praescidit vestes medias usque ad nates, et dimisit eos. Quod cum nuntiatum esset David, misit in occursum eorum. Erant enim viri confusi turpiter valde, et mandavit eis David dicens: Manete Jericho, donec crescat barba vestra, et tunc revertimini, ( S2, 10, 4 et S2, 10, 5) etc. Quod autem significant, nisi bellum diaboli adversus Ecclesiam? Ammon enim, qui interpretatur dolor eorum, quis melius intelligi potest quam diabolus? Quia Ammonitarum spiritualium, id est, malignorum spirituum, rector videtur esse, populi videlicet moeroris et semper in angustia constituti, qui comprimere vel coangustare homines desiderat. Radit ergo Ammon barbam dimidiam nuntiorum David, cum antiquus hostis quorumdam praedicatorum verbi Dei sermonem vel conversationem corrumpendo maculat ac dehonestat. Praecidit vero tunicas usque ad inguina, cum turpia facta, quae ipse persuaserat, in oculis hominum revelat. Sed necesse est talibus quos diabolus ita confundit, ut sedeant in Jericho, donec crescant barbae eorum, id est, sint opprobrium et ignominia meliorum, atque efficiantur anathema omnium, donec per studium bonum barbarum species, hoc est, virtutum incrementa in eis nascantur, et digni habeantur praesentia regis sui. Nec credendum est utique, quod David noster milites suos multos esse patiatur, quin hostes suos exercitu congregato superat ac vindicat injuriam suorum, cum non solum adversarios suos nunc per sanctorum suorum victoriam confundit, sed etiam in extremo judicio per justam sententiam perpetuis ignibus cruciandos tradet.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 2, Caput 3
    • Factum est autem post haec, ut moreretur rex filiorum Ammon, et regnaret Hanon filius ejus pro eo: dixitque David: faciam misericordiam cum Hanon filio Naas, sicut fecit pater ejus mecum misericordiam. Misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitum. Cum autem venissent servi David in terra filiorum Ammon, dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon dominum suum: putas quod propter honorem patris tui David miserit ad te consolatores, et non ideo, ut investigaret et exploraret civitatem, et everteret eam, misit David servos suos ad te? Tulit itaque Hanon servos David, rasitque dimidiam partem barbae eorum, et praecidit vestes eorum medias usque ad nates, et dimisit eos. Quod cum nuntiatum fuisset David, misit in occursum eorum; erant enim viri confusi turpiter valde, et mandavit eis David: manete in Jerico, donec crescat barba vestra, et tunc revertimini ( S2, 10, 1, S2, 10, 2, S2, 10, 3, S2, 10, 4 et S2, 10, 5). Sicut enim Hanon rex Ammonitarum servos David ad se missos deturpavit, atque ludibriter fedatos ad eumdem David remisit, ita et diabolus princeps hujus mundi plerosque religiosos per subripientia vitia deturpare consuevit, qui dum eorum latentia mala, in aperta et flagitiosa, perpetrataque luxuria detegit, quasi eorum indumentis usque ad nates abscissis nudos a dignitate castitatis derelinquit: et dum pristinam eorum fortitudinem eripit, velut barbam radit. Quos tamen verus David, Dominus scilicet, et Salvator noster, clementi respectu a poenitentiae indulgentia non excludit: quos et in Jerico (hoc est sub anathemate poenitentiae) residere jubet, donec sacramenta spiritualia, et fortitudinem mentis, quae peccando perdiderunt, satisfaciendo recipiant; et sic demum in conspectu ejus stare valeant.