Liber Secundus Samuelis

Caput 10

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
PrécédentSuivant

V. 3 : dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon dominum suum: Putas quod propter honorem patris tui miserit David ad te consolatores, et non ideo ut investigaret, et exploraret civitatem, et everteret eam, misit David servos suos ad te?

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 71. 72. 73. 74. :

    David Hanon servos ut dent solamina misit,

    Seque quod explorent rex furibundus ait:

    Usque nates ab Hanon mox vestis quaeque rescissa,

    Rasaque legatis barba fuit media.

Commentaires

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 2, Caput 3
    • Factum est autem post haec, ut moreretur rex filiorum Ammon, et regnaret Hanon filius ejus pro eo: dixitque David: faciam misericordiam cum Hanon filio Naas, sicut fecit pater ejus mecum misericordiam. Misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitum. Cum autem venissent servi David in terra filiorum Ammon, dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon dominum suum: putas quod propter honorem patris tui David miserit ad te consolatores, et non ideo, ut investigaret et exploraret civitatem, et everteret eam, misit David servos suos ad te? Tulit itaque Hanon servos David, rasitque dimidiam partem barbae eorum, et praecidit vestes eorum medias usque ad nates, et dimisit eos. Quod cum nuntiatum fuisset David, misit in occursum eorum; erant enim viri confusi turpiter valde, et mandavit eis David: manete in Jerico, donec crescat barba vestra, et tunc revertimini ( S2, 10, 1, S2, 10, 2, S2, 10, 3, S2, 10, 4 et S2, 10, 5). Sicut enim Hanon rex Ammonitarum servos David ad se missos deturpavit, atque ludibriter fedatos ad eumdem David remisit, ita et diabolus princeps hujus mundi plerosque religiosos per subripientia vitia deturpare consuevit, qui dum eorum latentia mala, in aperta et flagitiosa, perpetrataque luxuria detegit, quasi eorum indumentis usque ad nates abscissis nudos a dignitate castitatis derelinquit: et dum pristinam eorum fortitudinem eripit, velut barbam radit. Quos tamen verus David, Dominus scilicet, et Salvator noster, clementi respectu a poenitentiae indulgentia non excludit: quos et in Jerico (hoc est sub anathemate poenitentiae) residere jubet, donec sacramenta spiritualia, et fortitudinem mentis, quae peccando perdiderunt, satisfaciendo recipiant; et sic demum in conspectu ejus stare valeant.